Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, An voluntas Dei sit effectiva et proxima causa rerum.
Videtur quod non. Primo, quia ut probant philosophi, Deus est agens per essentiam, ita quod per suam essentiam immediate est operans, non ergo per voluntatem. — Secundo, potentia est immediatum et proximum operationis principium: ergo potius causat res per potentiam quam per voluntatem. — Tertio præhabitum est, quod scientia Dei causa est rerum. — Quarto, quia Scriptura ait: Omnia Ps. ciii, 24. in sapientia fecisti; et rursus, Ipse dixit Ps. xxxii, 9. et facta sunt. Dicere autem actus est intellectus : ergo intelligendo creavit. Unde rerum causa quam potentia. — Et si et philosophi protestantur, quod Deus est intellectus universaliter agens.
In contrarium sunt quæ habentur in littera.
Ad hæc Thomas respondet : Opus determinatum non egreditur nisi a determinato agente. Ideo quod est tantum in potentia, non agit, quia se habet indeterminate ad multa; sed forma, quæ est actus potentiam determinans, principium dicitur actionis. Idcirco in omnibus quorum activa potentia determinata est ad unum effectum, nihil requiritur ex parte agentis ad agendum supra completam potentiam, dummodo non sit ex parte recipientis impedimentum ad hoc quod sequatur effectus : ut patet in cunctis agentibus ex necessitate naturæ. Potentia vero Dei quum sit infinita, non magis determinatur ad hoc quam ad illud, nec ex parte operis sui determinationem accipere potest, quum etiam formam et materiam seu receptivum ipse producat. Hinc supra rationem potentiæ oportet aliquid esse per quod ad opus determinetur : et hoc est per scientiam, quæ propriam rei agendæ rationem cognoscit. Sed quia scientia se habet ad opposita, quoniam est bonorum atque malorum; idcirco oportet adhuc secundum rationem aliquid addere in quo compleatur ratio causæ : et hoc est voluntas, quia determine unum accipit ex duobus quæ scit vel potest. Hinc perfecta ratio causalitatis in his quæ non agunt ex necessitate naturæ, primo in voluntate consistit, sicut undecimo Metaphysicæ dixit Philosophus : et hoc convenit voluntati in quantum objectum ejus est finis, qui est causa causarum, et a quo sumitur determinatio operis. Ideo voluntati divinæ adscribitur causalitas rerum. Nam et voluntas est principium operationis ut primum imperans opus, potentia vero ut exsequens; atque in hoc consistit potentiæ ratio, ut sit proximum principium operis, et non primum : sicque voluntas Dei dicitur potius quæratur, quum voluntas sit causa contingens, utpote se ad utrumlibet habens, quomodo possit esse ab ea necessarius effectus; dicendum, quod voluntas Dei etiam habet immutabilitatem, ita quod immobiliter adhæret ei quod vult : quam immobilitatem imitantur ea quæ necessaria sunt in rebus. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione nonadecima, scribit, Deum per voluntatem, non ex necessitate naturæ, agere.1 Primo patet ex ordine causarum agentium. Quum enim natura non cognoscens finem, agat propter finem, ut in secundo dicitur Physicorum, oportet ut ei finis prædeterminetur et de mediis pertingendi ad finem provideatur a causa superiori per intellectum et voluntatem agente. Secundo, quia omnia præexsistunt in Deo intellectualiter et idealiter, idcirco sapientialiter et libere emanant ab ipso. Tertio, quia natura determinatur ad unum; Deus autem est esse contractum, omnem in se perfectionem essendi simplicissime comprehendens : non ergo instar naturæ limitatur ad unum, sed modo nobilissimo, utpote intellectualiter, sponte ac libere, operatur. — Verumtamen quum sit causa summa et universalis, omnibus influens singulisque juxta eorum capacitatem dona ac lumina sua communicans, S. Dionysius quarto de Divinis nominibus capitulo contestatur : Quemadmodum sol non ratiocinans neque præeligens, ex sua plenitudine cunctis capacibus radios suos infundit; sic bonum divinum per suam naturam omnibus radios suæ bonitatis immittit. Hæc in Summa. — Qui et in Summa contra gentiles, libro secundo, de his plenius scribit.
Præterea Richardus hic loquitur : Deus est omnium bonorum causatorum causa prima per suam sapientiam dirigentem, et per voluntatem imperantem, et per potentiam exsequentem, secundum quod primo libro de Sacramentis asserit Hugo : Quum sint tria in Deo, sapientia, potentia, et voluntas, causæ primordiales a voluntate divina tanquam proficiscuntur, per sapientiam diriguntur, per potentiam producuntur. Voluntas etenim movet, sapientia disponit, potentia explicat. Hæc sunt fundamenta omnium causarum æterna. Attamen quia scientia atque potentia se habent indeterminate ad multa, et voluntas determinat hoc vel illud; hinc actualis productio creaturæ magis adscribitur voluntati.
Deinde ad quæstionem hanc, an voluntas Dei sit immediata et proxima causa rerum, respondet: Voluntas Dei est bonorum causatorum causa immediata; et quorumdam est immediata causa tantum, puta eorum quæ sunt a Deo non mediante causa secunda. Effectuum autem bonorum quæ sunt a causa secunda, Deus est causa mediata, in quantum causa illa secunda ab ipso est. Est quoque illorum causa immediata. Verumtamen qualiter hoc sit, diversæ sunt opiniones. Nam aliqui dicunt, quod sunt a causa secunda ut eliciente, et etiam immediate a Deo ut a causa imperante, non eliciente, sine cujus imperio causa secunda non posset effectum producere. — Aliis vero non videtur istud sufficere, quia voluntas per suum imperium nil extra se producit nisi per potentiam aliquam exsequentem: sicque causa secunda dummodo permaneret in esse, ita posset effectum suum producere sine primæ causæ imperio sicut cum illo. Ideo dicunt hi, quod idem effectus qui secundum se totum est et elicitur a causa secunda, etiam elicitur secundum se totum a prima causa immediate, tamen sub alia ratione: quia a Deo, quum sit generalissima causa, est sub ratione generalis intentionis, seu in quantum est ens; a causa vero secunda est sub ratione qua est hoc signatum ens. Et quoniam ens et hoc ens sunt idem in isto effectu, ideo effectus iste immediate est a causa prima et a causa secunda elicitive secundum se totum. — Verum et ista opinio non complacet aliis. Nam quamvis consideratio intellectus distinguat inter ens et hoc ens, tamen potentia productiva elicitiveque exsequens, non discernit inter ea, nec Deus posset creare ens nisi creando hoc ens, nec econtra. Ideo dicunt, quod effectus talis, tam a prima causa quam a causa secunda secundum se totum immediate elicitur, tamen secundum alium et alium modum: quia a causa prima secundum superiorem modum, et a causa secunda per modum inferiorem. Cui positioni videtur concordare commentarium super primam propositionem libri de Causis, dicens: Causa prima adjuvat causam secundam super operationem suam, quoniam omnem operationem quam facit causa secunda, efficit etiam causa prima, verumtamen per modum sublimiorem. Dicunt ergo, quod quamvis sit impossibile eumdem effectum secundum se totum immediate esse a prima causa et a causa secunda univoce agentibus, non tamen loquendo de causis quorum actiones non univocantur in aliquo, sicut sunt actio causæ primæ et actio causæ secundæ. Hæc Richardus.
Porro de hoc Thomas scribit in Summa contra gentiles, tertio libro, ubi capitulo sexagesimo nono disputat contra eos qui rebus naturalibus subtrahunt proprias operationes seu actiones, dicentes quod res naturales materiales non exercent actiones quæ fieri videntur ab eis, sed virtus substantiæ spiritualis penetrans ipsas res materiales, sicut Avicebron in libro Fontis vitæ conatur defendere.
Deinde sequente ibi capitulo, docet qualiter idem effectus sit a Deo et a naturali agente: Quibusdam, inquiens, difficile videtur ad intelligendum, quod iidem effectus naturales attribuantur Deo ac naturali agenti. Nam eadem actio a duobus agentibus non videtur progredi posse: si ergo actio per quam naturalis effectus producitur, procedit a corpore naturali, non procedit a Deo. Iterum, superfluum est fieri per plura, quod sufficienter fit per unum. Item, si totum naturalem effectum Deus producit, nihil relinquitur naturali agenti ad producendum de ipso effectu. — Pro horum ergo solutione pensandum, quod in quolibet agente possunt duo considerari, videlicet, ipsa res agens, et virtus qua agit, sicut ignis calefacit per calorem. Virtus autem inferioris agentis dependet a virtute agentis superioris, in quantum agens superius dat ipsam virtutem inferiori agenti, vel conservat seu applicat eam ad agendum. Actio ergo inferioris agentis non solum ab eo est propria sua virtute, sed et per virtutem omnium superiorum agentium in quorum agit virtute. Et sicut agens infimum invenitur immediate activum, sic virtus primi agentis invenitur immediata ad producendum effectum. Virtus quippe infimi agentis non habet ex se quod producat effectum hunc, sed ex virtute superioris: sicque virtus supremi est ex se productiva effectus, tanquam causa immediata; quemadmodum in demonstrationum principiis patet, quorum primum est immediatum. Sicut ergo non est inconveniens quod una actio producatur ex aliquo agente et ejus virtute, ita non est inconveniens quod idem effectus producatur ab inferiori agente et Deo, quamvis alio et alio modo. Nec in hoc superfluitas est, quod Deus causalitatem suam causis secundis communicat. — Hæc Thomas. — Et de hoc Albertus super primam propositionem libri de Causis scribit diffuse. Nam ex prima illa propositione patet veritas horum. Hæc etenim est: Omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam secundaria causa, etc.
Concordat et his quod hic scribit Albertus: Sine præjudicio (inquiens) dico cum Domino Salvatore in Evangelio:2 Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Idcirco quæcumque faciunt natura et voluntas, magis facit Deus in natura et voluntate, et ipse operatur ut causa immediata et universalis. Et hoc est mirum, quod una causa simul est immediata unicuique, et tamen universalis est omnibus; et si quid operantur causæ aliæ, hoc accipiunt a voluntate Dei operante, continente moventeque eas, non tamen movent secundum proprietates divinas, quoniam illas attingere nequeunt, sed secundum proprietates, formas qualitatesque proprias. Et illas inquirere philosophis licuit. Augustinus vero illos redarguit qui voluntatem Dei a naturæ operibus excluserunt, dicentes Deum non posse movere nisi mobile primum, quodcumque sit illud, alia vero moveri diversimode secundum distantiam ab illo. Et tales abierunt post vanitatem, et obscuratum est insipiens cor eorum: quemadmodum Tullius, qui negat providentiam et præscientiam Dei, ut stabiliat casum atque fortunam, et regat rem publicam; Commentator quoque super Physicam et Metaphysicam, negans Deum immediate operari in quolibet, ut stabiliat unicuique propriam actionem secundum suam naturam. Hæc Albertus.
Hinc in Summa sua, libro secundo, scribit Udalricus: Causa omnium est voluntas divina. Verumtamen Peripatetici dicunt Deum per essentiam suam agere et causare, ita quod essentialis actus ejus est ejus operatio, sicut lucis lucere. Utrumque est verum. Si enim loquamur de Deo secundum realem ejus simplicitatem, oportet fateri quod causet per suam essentiam, quia per nihil superadditum ei. Et quamvis voluntas Dei sit sua essentia, tamen hoc modo potius dicitur per essentiam operari, ut insinuetur modus suæ operationis, qui non est per potentiam mediam inter essentiam et operationem: imo nec operatio Dei est media inter essentiam et effectum. Si autem loquamur secundum rationem proprietatis uniuscujusque perfectionis divinæ, sic differunt in Deo operatio generationis, et causalitas operationis: quoniam illa est naturæ, hæc artis, cujus principium non est natura artificis, sed ars, atque voluntas ejus operans per libertatem et ordinem rationis. Sicque magis proprie causa rerum vocatur voluntas quam essentia Dei. Et quamvis ad artificiosam operationem tria concurrant ut causa, videlicet, scientia, potentia et voluntas; specialiter tamen adscribitur voluntati productio rerum, quia etsi scientia moveat voluntatem per apprehensionem finis, voluntas tamen est principale quod impetum facit ad opus et potentiam operativam movet ad hoc. Quemadmodum etiam intellectus divinus non est alicujus ut objecti proprii nisi sui ipsius, ita divina voluntas, etc., ut supra.3 Hæc Udalricus.
Postremo Bonaventura circa ista disseruit: Quamvis divina essentia sit quid simplicissimum unum, tamen est pelagus substantiæ infinitum. Hinc omnia perfectionalia quæ in nobis sunt per diversitatem, in Deo nobiliori modo sunt per omnimodam identitatem, nihilo minus secundum omnimodam perfectionem et veritatem. Unde sicut in nobis sapientia, potentia et bonitas est vere ens et causa rerum quæ a nobis sunt, sic et in Deo sunt, et unum in eo sunt: et quamvis in eo sint unum, tamen quoniam intellectus noster non potest infinitatem illius substantiæ comprehendere nec nomine uno exprimere, ideo multis modis intelligimus nominibusque diversis exprimimus eam; et prout per illos modos intelligimus, diversa de Deo enuntiamus, ita quod Deo aliquid attribuimus secundum unum modum, quod non secundum alium, et vere quidem, quoniam omnia perfectionalia habent in Deo exsistentiam veram. Idcirco quum alio modo intelligamus Deum, quum dicimus eum bonum, et quum dicimus eum æternum, concedimus quod se diffundit quoniam bonus est, non quia æternus: diffusio etenim sui, est proprietas bonitatis, non durationis. Quumque intelligamus vere in Deo esse voluntatem, atque proprietas voluntatis sit producere ea quæ exeunt et causantur per modum liberalitatis; ideo dicimus Deum in quantum voluntas est, esse causam rerum. — Denique ratio quare voluntati attribuitur causalitas, hæc est: quia ratio causandi est bonitas tam in ratione effectivi principii quam finis. Bonum namque dicitur sui diffusivum, et bonum est propter quod sunt omnia. Effectivum autem non fit efficiens in effectu nisi propter finem. Id ergo quod dicit conjunctionem principii effectivi cum fine, est causandi ratio in effectu. Sed voluntas est actus secundum quem bonum reflectitur supra bonum sive bonitatem: ergo voluntas unit effectivum cum fine. Propter quod capitulo quarto de Divinis nominibus S. Dionysius ait: Bonitatem tanquam continentiam et principium et ut finem omnia appetunt: ut principium a quo sunt, ut continentiam qua salvantur seu conservantur, et ut finem in quem tendunt. Hæc Bonaventura de hoc, quod in Deo sit voluntas, et quod ipsa sit causa rerum.
Insuper, quod voluntas Dei sit immediata rerum causa, ita declarat: Quum in creaturis sit reperire causam universalem et particularem, causa universalis uno modo plus influit in effectum quam particularis, et alio modo minus. Quantum enim ad intimitatem, causa universalis, quia agens potior est, plus influit; sed quantum ad actualitatem, et quantum ad ea quæ sunt propria rei, influit minus: quoniam causa universalis causata non habet omnimodam actualitatem neque perfectam potentiam, idcirco non potest pertingere ad formam specialem nisi per accidens, ut per formam particularis agentis, quæ non est ab ipsa. Divina autem voluntas est prima, universalissima et actualissima causa: ideo potest in totum effectum et in totam rei substantiam etiam sine adminiculo alterius causæ, nec aliqua causa potest aliquid quantumlibet modicum sine ea. Hinc necesse est quod ipsa sit immediata causa in omni actione et re. Unde Augustinus tertio de Trinitate: Divina (inquit) voluntas est prima et summa causa omnium specierum ac motionum. — Res quoque non cognoscitur nobilissime atque certissime nisi per immediatam et proximam causam. Sed videns Deum clare, cuncta in eo perfecte cognoscit. Hæc Bonaventura.
Insuper Albertus hic sciscitatur, Utrum voluntas Dei sit causa rerum necessaria vel contingens. Videtur quod non necessaria, quia sic non potuisset non facere; nec contingens, quoniam omne contingens est mutabile, atque ut ait Philosophus, potest esse et non esse.
Ad hoc respondet Albertus, quod divina voluntas non est causa contingens, sed est contingentis ac necessarii causa; estque causa necessaria, loquendo de necessitate immutabilitatis, quæ libertati non derogat, non de necessitate coactionis aut obligationis. Hæc Albertus.
Verum ad hoc aliter respondet Richardus: Quidam (inquiens) dicunt quod quorumdam effectuum voluntas Dei non est causa necessaria, quoniam voluit quod contingenter evenirent, ideo præparavit eis causas contingenter operantes; sed respectu omnium effectuum ab ipsa immediate procedentium, est necessaria causa, non necessitate coactionis, sed immutabilitatis. Verum ista responsio videtur directe esse contra articulum condemnatum. Siquidem reverendus dominus Stephanus episcopus Parisiensis excommunicavit istum articulum, quod necesse est Deum facere quidquid immediate fit ab eo; et dicit quod sit error, sive intelligatur de necessitate coactionis, sive de necessitate immutabilitatis: quia ponit impossibilitatem aliter faciendi. — Hinc mihi videtur dicendum, quod voluntas Dei non est rerum necessaria causa, quoniam quamvis divinum velle secundum id quod est, sit necessarium, tamen ordinatio productionis rerum ad ipsum velle Dei, contingens est. Creaturæ namque non habent essentialem ordinationem ad Dei bonitatem: ideo non oportet quod volendo se, velit et alia. Unde secundo libro Cur Deus homo, ait Anselmus: Si Deus proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamvis quod proponit non possit non esse futurum, non tamen est in Deo ulla faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas. Hæc Richardus.
Hæc autem concordari posse videntur ex his quæ Thomas respondet in prima parte Summæ, quæstione nonadecima, ad quæstionem qua quærit, utrum Deus de necessitate velit quidquid vult.4 Ubi distinguit quemadmodum aliquid dicatur necessarium dupliciter, puta: simpliciter, ut hominem esse animal; et ex suppositione, ut Socratem sedere dum sedet, ita quod simul utrumque esse non valeat, utpote quod simul sedeat et non sedeat. Nam et ipse Albertus fatetur, quod Deus volendo se, non de necessitate vult alia a se, absolute simpliciterque loquendo, tamen ex suppositione, videlicet dato quod ea velit, et quod mundum creare disposuit. Videtur itaque secundum mentem Alberti, Thomæ, Udalrici, Petri, Ægidii, et aliorum multorum, dicendum, quod de necessitate velit et creavit ea, loquendo de necessitate immutabilitatis ex suppositione; nec hoc videtur contra mentem domini Stephani, quia damnavit errorem dicentium, quod absoluta necessitate immutabilitatis creaverit Deus res ipsas.
Circa hæc quærit Durandus, Utrum Deus immediatius agat per voluntatem quam per intellectum. Quocirca refert quorumdam opinionem, dicentium quod per intellectum immediatius attingat effectum, quoniam agit per ideam, quæ est exemplar effectus, et immediate imprimit ei formam ad sui imitationem, quemadmodum sigillum imprimit formam ceræ. Idea quoque est factivum principium: ergo citius prioritate naturæ ac rationis imprimit similitudinem sui facturæ quam voluntas, quasi applicans eam. Deinde reprobat ista, et dicit quod exemplar ut exemplar, non est factivum et causale principium. Propterea tenet, quod voluntas immediatius operatur atque attingit effectum. — Et verum reor, quod voluntas quantum ad exsecutionem immediatius agat et prosequatur agentis propositum. Attamen reprobatio illa non valet, quia ut patuit supra, ubi tractatum est de ideis, idea divina, secundum Augustinum libro LXXXIII Quæstionum, est principium factivum, non factum, causale et formativum productivumque ideati.5 Unde et Deus, in quantum operatur per idealem entium rationem, est causa omnium exemplaris. Alia multa reprobationi patentia circa hæc Durandus ponit: quæ brevitati studens pertranseo. Verumtamen Augustinus et alii Sancti interdum insinuare videntur, quod Deus sit rerum immediata causa per intellectum atque scientiam: quod et philosophi dicunt. Et verum est quantum ad hoc quod scientia et voluntas in ipso sunt idem. Imo secundum hoc dici potest, quod sit immediata rerum causa per suam essentiam, et item per suam bonitatem, per amorem, per liberalitatem: quæ omnia in Deo realiter idem sunt. Vel appropriate loquendo, per intellectum et scientiam est causa exemplaris immediate per voluntatem efficiens.
Posset quoque hic quæri, Utrum Deus immediatius agat per potentiam quam per voluntatem. — Videtur quod sic, quia potentia immediate est exsequens, voluntas imperans. Videtur etiam quod non, quia ut patuit, voluntas ipsam potentiam de se indeterminatam ad hoc vel illud, determinat ad quid certum agendum. p. 609, et s. Ad istud potest haberi responsio ex præinductis Thomæ responsis.
Footnotes
Chapter 260 of 271