Skip to the text

Quæstio 4

A Mplius quæritur, An sit assignare aliquam causam aut rationem voluntatis divinæ.

Videtur quod sic, quia in libro LXXXIII Quæstionum loquitur Augustinus : Quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse ?

Ad hoc Thomas respondet in prima parte Summæ, nonadecima quæstione : Quum voluntas sequatur intellectum, eo dem modo contingit esse causam alicujus volentis ut velit, et alicujus intelligentis ut intelligat. Porro in intellectu, seorsum intelligente principia et conclusiones, cognitio principii est causa notitiæ conclusionis ; non autem in intellectu utrumque apprehendente uno intuitu, quia idem non est causa sui ipsius. Ita in volente qui uno actu vult finem, et alio actu media, velle finem est causa volendi media. Sed in eo qui uno actu vult finem et media, volitio finis non est causa art. 5. volendi media ipsa ad finem : quoniam idem non est causa sui ipsius. Deus autem sicut uno actu cuncta intelligit, ita et uno actu omnia vult. Hinc sicut in Deo intelligere causam non est causa intelligendi effectus, ita velle finem non est ei causa volendi media finis. Vult tamen media ipsa ordinari in finem. Vult ergo hoc esse propter hoc; sed non propter hoc vult hoc. Sicque voluntas Dei rationabilis est, in quantum vult unum esse propter aliud. Hæc Thomas in Summa.

Hinc Bonaventura in quæstionibus circa litteram : Voluntas (inquit) nostra quum excitetur a volito, causam habet et rationem, tam quoad se quam quantum ad volitum, præsertim dum vult aliquid quod est propter finem. Sed voluntas Dei, cujus actus est ipse, quum non excitetur ratione alia a se, causam quantum ad se nequit habere, sed quantum ad volitum : ita quod volitum interdum habet aliam causam quam solam Dei voluntatem, et tunc respectu ejus habet rationem et causam; aliquando solam Dei voluntatem, sicut in mundi creatione : et tunc voluntas divina habet rationem, non causam, quoniam non est irrationabilis; nec habet rationem quasi quid aliud a se, sed ut idem in re. Hinc voluntas Dei irrationabilis esse non valet. Unde in his quæ totaliter et immediate sunt a voluntate divina, sufficit scire ipsam, nec aliam oportet quærere causam. Hæc Bonaventura.

Concordat Richardus, dicendo : Effectuum qui egrediuntur a Deo mediante causa secunda, potest reddi ratio ipsa causa secunda; sed tandem resolvendo usque ad primam causam, oportebit stare in Dei voluntate. Quod videtur sensisse Philosophus primo Meteororum, quo ait : Aqua est existens ex aere, et aer ex aqua, per hoc quod utraque ita disposuit Deus gloriosus et sublimis. Effectuum etiam aliquorum qui egrediuntur a Deo non mediante causa secunda, potest reddi ratio congruitatis; et tandem resolvendo oportebit stare in Dei simplici voluntate sine alia congruitate : ut si quæratur, quare voluit Deus mundum creare, dici potest, quia voluit; ibique standum est, quoniam etsi nunquam creasset creaturusve esset mundum, in nullo derogaretur perfectioni ipsius. Hæc Richardus.

Verumtamen ratio assignatur cur Deus mundum creavit, ut scilicet sua bonitas in creatis reluceret, et ipse suam bonitatem ac beatitudinem aliis communicaret, et item ut ipse a creaturis intellectualibus æternaliter laudaretur : quas rationes non solum Augustinus, sed Plato etiam diu ante Augustinum assignavit atque expressit. Verum si quis ulterius harum rationum rationem aut causam inquireret, standum esset in prima causa, dicendo, quoniam Deo sic placuit, et quia ipse sic voluit, et sua sapientia sic censuit, et quoniam naturaliter bonus est.

Chapter 262 of 271