Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur De divisione voluntatis divinæ, et de signis ipsius.
Videtur quod voluntas Dei non distinguatur, quoniam una et simplicissima est, non plures. — Item, voluntas convenit Deo absolute: non ergo per creata dividitur. — Nec videtur ratio cur voluntas potius quam scientia aut potentia distinguatur per signa.
In contrarium sunt quæ in littera continentur. Nec ea quæ in Scripturis dicuntur queunt salvari nisi distinguendo voluntatem in Deo multiplicem.
Ad hæc Bonaventura respondet: Ratio et auctoritas compellit nos distinguere voluntatem Dei in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi. Quod enim ait Apostolus, Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, non est per essentiam dictum, ergo per causam aut significationem;1 non autem per causam, ergo per significationem. Ratio quoque pandit, quia communi usu loquendi, præceptum nostrum consuevimus voluntatem vocare. Itaque, sicut intellectus noster dicitur vis intellectiva, et ipsum intellectum, id est res intellecta; ita voluntas appellatur vis volendi ac ipsum volitum. Et quia voluntas Dei innotescit nobis per volitum tanquam per visibile quoddam signum, et signum est quod in aliud facit venire dum offert se sensui; hinc voluntatem Dei dividimus in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi. — Præterea si quæratur, an sint signa naturalia vel voluntaria, respondendum quod signum est ens, et est signum. Signum ergo potest dici naturale in quantum ens, vel in quantum signum. Sicque signa ista voluntatis divinæ, in quantum entia, voluntaria sunt, quia a voluntate fluxerunt; naturalia vero sunt in quantum signa, quia naturaliter significant, sicut effectus naturaliter suam significat causam.
Porro numerus et sufficientia signorum solet sic assignari: Divina voluntas, proprie loquendo, est præsentium aut futurorum; præteritorum autem non est aliter quam præsentium. Si est respectu præsentis, aut illud est bonum, et sic est impletio; aut malum, et sic est permissio. Si respectu futuri, hoc est tripliciter. Aut enim est malum, et sic est prohibitio; aut bonum necessarium ad salutem, et ita est præceptio; aut bonum supererogationis, et sic est consilium. Bonum autem supererogationis non habet malum oppositum: ideo nec consilium habet signum oppositum. — Alio modo sic distinguuntur : Voluntas divina aut vult aliquid simpliciter, aut conditionaliter seu quantum in se est; et utroque modo contingit eam significari. Voluntas itaque absoluta potest ad aliquid comparari dupliciter, scilicet, per modum complacentiæ, et per modum displicentiæ. Si per modum displicentiæ, illud nullo modo fit: ideo non contingit eam signo aliquo designari. Si autem per modum complacentiæ, aut hoc est quia placet id quod fit, et sic est impletio; aut quia aliud placet ex illo, et sic est permissio. Potest rursus significari divina voluntas ut antecedens seu conditionalis; et hoc dupliciter: quia aut per modum complacentiæ, ita quod oppositum displicet, et sic est præceptio; aut per modum displicentiæ, et sic est prohibitio; aut per modum complacentiæ, ita quod oppositum non displicet, et sic est consilium. Per modum vero displicentiæ, ita quod oppositum non placeat, non est possibile reperiri. Sicque patent numerus et sufficientia horum signorum. Itaque quamvis voluntas beneplaciti non sit quoad suam substantiam multiplex, tamen quoad connotata multiplex perhibetur. Voluntas etenim absoluta connotat effectum, voluntas vero conditionata connotat naturalem ordinationem rei ad eventum, ut omnium ad salutem. — Hæc Bonaventura.
Præterea Thomas hic scribit: Quædam dicuntur de Deo proprie, et quædam metaphorice. Et quæ proprie de ipso dicuntur, vere in eo sunt; quæ autem metaphorice, dicuntur de ipso per similitudinem proportionabilitatis ad quemdam effectum : quemadmodum in libro Deuteronomii dicitur ignis, eo quod sicut ignis se habet ad consumptionem contrarii, sic Deus ad consumendum nequitiam;2 sic quoque punitio Dei dicitur ira ejus. Et quia effectus est signum causæ, hinc ea secundum quæ attenditur similitudo vel iræ sive alterius, signa vocantur: propter quod punitio dicitur signum iræ. — Juxta hoc dico, quod Deus dicitur aliquid velle dupliciter. Primo proprie; sicque dicitur velle id cujus voluntas vere in eo est, et quod complacet sibi: et hæc est voluntas beneplaciti. Dicitur quoque Deus aliquid velle metaphorice, quia ad modum volentis se habet, in quantum præcipit aut consulit aliquid, aut aliquid hujusmodi facit. Unde ea in quibus attenditur similitudo istius rei ad voluntatem Dei, voluntates ejus metaphorice nominantur; et quoniam talia sunt effectus, dicuntur signa.
Denique ratio diversitatis istorum signorum hæc est. Assignantur namque hæc signa voluntati divinæ secundum quod respicit res humanas, quibus modo providdet speciali. Potest ergo signum voluntatis accipi aut secundum ordinationem hominum in finem æternæ salutis, aut secundum exsecutionem ordinis. Ad finem autem consequendum, provisoris est duo largiri, videlicet, ea quibus res promoveatur ad finem, et ea quibus ab impedientibus liberetur. Quemadmodum autem res naturales tendunt in fines suos naturales per virtutes naturales eis ex providentia divina collatas, ita et humana voluntas per consilia et præcepta ordinatur in finem, et prohibitionibus retrahitur a peccatis, quæ consecutionem impediunt beatifici finis: sicut et animalibus divina providentia contulit cornua, ungues, et consimilia, quibus se juvent contra impugnantia. Si vero pertineat ad ordinis exsecutionem, hoc quoque potest esse dupliciter. Primo, secundum quod homo tendit in id ad quod ordinatus est, bona agendo: et respectu hujus est signum quod vocatur operatio, quoniam Deus in nobis omnia nostra bona operatur.3 Secundo, exeundo ac deviando ab ordine illo, peccando: et respectu hujus est permissio. — Hæc Thomas in Scripto.
De his scribit plenissime Alexander : Super illud (inquiens) ad Romanos, Ut probetis, etc., asserit Glossa:4 Voluntas Dei dicitur vel ipsa qua vult, quæ in Deo est, sive id quod vult. Voluntas qua vult, quæ et semper impletur, est voluntas beneplaciti: quæ secundum Augustinum, est voluntas quieta. Id quod vult, est voluntas signi: quæ improprie appellatur voluntas, juxta modum quo signa dilectionis et iræ dicuntur dilectio atque ira, ut in suis Sententiis ait Hugo. — Voluntatis vero beneplaciti quinque sunt signa, quæ dicuntur signa propter cointellecta, quæ indicant aliquid esse volitum voluntate beneplaciti: in quo volito tanquam in effectu voluntatis æternæ, quæ causa illius est, indicatur ipsa voluntas æterna: sicque ista sunt signa voluntatis illius per medium, puta per volitum. Voluntas demum beneplaciti non est multiplex in se, quamvis possit dici multiplex in effectu, quemadmodum in libro Sapientiæ fertur de Spiritu Sancto: Spiritus unicus multiplex.5
Numerus vero signorum illorum, secundum quosdam sic sumitur: Nam divina voluntas aut respicit actum dum fit, aut dum faciendus est. Si dum fit, aut ergo actus ille est bonus, aut malus: si bonus, sic operatio ejus est signum voluntatis divinæ; si malus, sic ejus permissio signum est voluntatis divinæ. Si autem dum est faciendus, aut ergo bonus, aut malus. Si malus, sic prohibitio signum est divinæ voluntatis: si bonus, aut ergo est necessarius ad salutem, sicque præceptio divinæ voluntatis est signum; aut non est necessarius, sed tamen conferens ad salutem, et ita consilium divinæ signum est voluntatis. Vel ut aliqui correxerunt, si est actus faciendi, aut ergo est absolute faciendus, et sic est jussio; aut absolute vitandus, et ita est prohibitio; aut est in comparatione seu comparative faciendus sive vitandus, et sic est consilium: quia consilium non solum est respectu melioris boni agendi, sed et minoris mali declinandi, sicut respectu culpæ venialis; sicque accipitur consilium in Scripturis. — Aliter dicendum et melius secundum Hugonem in suis Sententiis, quod signum voluntatis divinæ aut sumitur generaliter, aut specialiter. Si generaliter, sic signa sunt operatio atque permissio; sed operatio bonorum, permissio autem malorum. Si specialiter, videlicet respectu rationalis creaturæ, sic sunt præceptum et prohibitio: præceptio bonorum, et prohibitio malorum. Consilium vero non ponitur inter signa ab Hugone, sed additur a magistro Petro tanquam medium inter præceptionem et prohibitionem.
Insuper signa hæc accipi queunt active: et ita sunt ipsemet Deus prohibens, præcipiens, consulens, etc.; et connotant in creatura aliquid vel positivum, sicut operatio effectum, præceptio jussum, vel privativum, sicut permissio non coercitionem, prohibitio fugam aut non sectationem. Item accipi possunt passive. Sic præceptio est res præcepta, prohibitio res prohibita, permissio res permissa: et ita non significant divinam essentiam, sed signum divinæ voluntatis, vel in ipso actu, ut in operatione, præceptione, consilio; vel in opposito actus, sicut in prohibitione; vel in eo quod elicitur, ut in permissione. — Hæc Alexander.
Præterea advertendum, quod circa distinctionem prædictorum quinque signorum voluntatis divinæ, quidam aliam habent considerationem. Unde Udalricus in Summa sua secundo disseruit libro: Voluntas beneplaciti Dei, secundum Damascenum libro primo, est duplex, videlicet antecedens et consequens. Voluntas vero signi dividitur in quinque species, quæ tanguntur hoc versu:
Præcipit ac prohibet, permittit, consulit, implet.
Nam quædam sunt signa voluntatis antecedentis, quædam consequentis, secundum quod quædam eorum sunt effectus voluntatis antecedentis, quædam autem effectus sunt voluntatis consequentis. Effectus voluntatis antecedentis, est directio naturæ intellectualis in suum ultimum finem secundum modum et institutionem legis divinæ, quæ intellectum illuminat de agendis, et affectum retrahit a peccatis per pœnas seu comminationes, allicitque ad desiderium boni per promissiones præmiorum, et juvat ad desiderati consecutionem per gratiam. Sicque secundum tria ista ad legem divinam spectantia, tres sunt voluntates, id est tria signa, videlicet : prohibitio non solum per verba, sed etiam per tormenta; et præceptum legislatoris, qui non imponit importabile onus, sed ipsum alleviat auxilio gratiæ, caritate et spe præmiorum, et hoc quoad necessaria ad salutem; et consilium, quo nos intendit ad potiora erigere. Et hæc signa significant Deum velle voluntate antecedente : idcirco non semper implentur. — Porro signum voluntatis consequentis, quæ semper est efficax, est operatio. Dupliciter autem dicitur aliquis operari, videlicet per se vel ut removens prohibens. Sic Deus operatur bona in nobis per se : et ita est quartum signum, quod operatio nuncupatur. Mala vero non operatur directe in nobis, sed ut causa per accidens : quoniam voluntati renitenti subtrahit obstaculum providentiæ suæ, ne contra naturam liberum cogat arbitrium, sed pro libito suo moveatur in malum, juxta illud Apostoli : Quem vult indurat. Unde signum istud non designat Deum velle hunc pravum effectum, sed aliquid boni circa ipsum, quoniam ex malo elicit bonum :6 propterea arbitratur melius esse illi subtrahere gratiam, quam non. — Hæc Udalricus.
Circa hæc quærit Richardus, utrum quodlibet signorum istorum conformetur voluntati beneplaciti. Videtur quod sic, quia aliud prætendere signo aut voce quam habetur in voluntate, est contra veritatem. — In oppositum arguitur, quia Deus præcepit Abrahæ proprium filium immolare, et tamen non voluit hoc.7 Ezechiæ quoque prædixit per Isaiam quod moreretur, et tamen convaluit. Sed et Christus in Evangelio jussit cæco illuminato ne publicaret, et tamen voluit hoc.
IV Reg. xx, 1.
Dicendum, quod quodlibet signorum istorum conformatur voluntati beneplaciti Dei secundum sensum qui in signis illis accipitur sive intenditur a Deo significante, quamvis non semper conformentur voluntati beneplaciti secundum sensum qui in eis ab homine intelligitur cui illa signa præsentantur; atque per comparationem ad eos intelligendum est verbum Magistri. — Itaque in præcepto quo jussit Deus Abrahæ filium suum offerre, non intendebat Deus significare se velle hoc fieri, sed intendebat significare se velle quod Abraham haberet promptam voluntatem obediendi. Sic quoque intendebat se significare quod Ezechias de infirmitate illa moriturus fuit secundum exigentiam causarum inferiorum, et ita fuit. Conformiter Christus præcipiens cæco, Vade, et nemini dixeris, intendebat se velle dare exemplum fugiendi laudem humanam.89 Propter quod ait Glossa ibidem : Dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt, latere velint; et ut aliis prosint, prodantur inviti. — Hæc Richardus.
Footnotes
Chapter 261 of 271