Quæstio 1
Hic quæritur primo, An angeli creati sint beati, ita quod beatitudo seu gloria eis sit concreata.
Videtur quod sic.1 Primo, quia Dei perfecta sunt opera: perfectio autem in felicitate consistit. — Secundo, quia de primo apostata angelo in Ezechiele habetur:2 In deliciis paradisi Dei fuisti. — Tertio, primi homines facti sunt in donis gratiæ: ergo angeli in donis gloriæ, quum sint hominibus perfectiores in specie. — Quarto, quia aut viatores aut comprehensores producti sunt: non viatores, quia non ambulaverunt per fidem, nec cognoverunt per speculum in ænigmate.3 Ergo comprehensores creati sunt. — Quinto, in libro de Ecclesiasticis dogmatibus Augustinus effatur: Angeli qui in illa in qua creati sunt beatitudine perseverant, etc. Ergo in beatitudine sunt plasmati.
In oppositum sunt quæ tanguntur in littera.
Ad hoc Thomas respondet: Beatitudo angeli ac hominis, est perfectissima operatio ejus contemplatione altissimi intelligibilis, secundum philosophos atque theologos. Quæ beatitudo inæqualiter inest eis, secundum quod magis aut minus clare intuentur summum illud objectum. Imo et aliter convenit Deo et angelis atque hominibus secundum eorum naturalia consideratis. Deus quippe se videt per suam essentiam, non per aliquam sui similitudinem. Angelus vero videt eum per similitudinem ejus acquisitam seu sibi infusam, et per suam essentiam, in quantum est similitudo quædam increatæ essentiæ, sicut præhabitum est.4 Intellectus autem humanus ad hanc visionem non ducitur naturali notitia, nisi per similitudines ex creaturis acceptas. Prima harum visionum est sicut oculus videt lucem exsistentem in pupilla: quam videt per se, non per speciem aliam. Visio autem qua angelus Deum videt, est similis visioni qua quis conspicit hominem per similitudinem ab ipso immediate acceptam. Tertia vero visio assimilatur visioni qua quis speculum intuendo, videt in eo hominem per speciem ab homine in speculo resultantem. Et in hac naturali beatitudine visionis divinæ angeli sunt creati; non autem in supernaturali beatitudine, qua divinam contemplantur essentiam non per speciem creatam receptam, sed increatam, ut eorum beatitudo increatæ felicitati conformis sit: et hanc beatitudinem boni meruerunt. Miseria quoque non potuit in malis præcedere culpam. Hæc Thomas in Scripto. — Idem in prima parte Summæ, quæstione sexagesima secunda.
Petrus quoque: Beatitudo, inquit, dupliciter dicitur. Primo large, pro statu quodam in quo est carentia omnis mali culpæ et pœnæ: sic erant beati. Secundo proprie, pro statu ultimo perfectæ salutis, in quo est copia omnis boni: et sic non erant beati. Hæc enim beatitudo consistit in nobilissimo actu nobilissimæ potentiæ circa summum objectum præstantissimo modo, per immediatam primæ veritatis visionem, quæ appellatur visio per essentiam : quam non habebant; ideo non fuerunt beati simpliciter. Hæc Petrus.
Idem Richardus : Gloria (dicens) proprie consistit in clara et immediata Dei visione, et perfecta ejus fruitione ac tentionis securitate : a qua gloria nullus cadere potest.
Insuper quærit Richardus, utrum quilibet angelus prius ordine naturæ naturali cognitione intellexerit se quam Deum. Ad quod respondet quod sic, sicut præcedenti distinctione responsum est.5
Iterum quærit, an quilibet angelus naturali cognitione certius intellexit se quam Deum. Et respondet quod imo, sive loquamur de cognitione quid est, sive de cognitione quia est. Naturali enim cognitione cognovit Deum per hoc quod cognovit se : sicque cognitio sui præstitit certitudinem cognitioni alterius. Hæc Richardus. — Cui objici potest, quod juxta præhabita, Deus non potest cogitari non esse. Iterum, pluribus et infallibilioribus rationibus angelus scivit Deum esse, seu quia est, quam se esse. Rursus, Deus ex sua natura cum summa certitudine cognoscibilissimus est : et quamvis nobis non sit ita certissime notus, atque notissime certus, quantum ad quid est, ob suæ actualitatis excessum; tamen quantum ad quia est, non excedit nostræ mentis intuitum, quum ipse in omni suo effectu clare multipliciterque reluceat quoad hoc. Hinc dici solet : quemadmodum nihil incertius incomprehensibiliusque consistit, quam quid sit Deus; sic nihil certius et clarius est, quam Deum esse. Unde ad minus videtur dicendum, quod extensive loquendo, angelus certius novit Deum esse, quam se. Reor autem quod etiam intensive.
Amplius Bonaventura : Quorumdam (ait) opinio fuit, quod angeli in primo instanti suæ creationis fuerunt in actu conversionis et aversionis : et sicut in prima illa aversione aversi, æternaliter sunt damnati; ita in prima illa conversione conversi, æternaliter sunt glorificati. Et hoc dicunt intendisse Augustinum, dicendo quod aliqui angeli conditi sunt beati, quoniam simul tempore, quamvis posterius natura, factum est cœlum et lux, id est angelica natura informis et formata. Sed ista opinio reprobata est supra, quantum ad hoc quod dicit angelos in primo instanti fuisse aversos.6 Et quantum ad alteram partem, patet falsitas per Augustinum, de Correptione et gratia : ubi dicit, quod angeli etsi beati facti sunt, erat tamen adhuc quod eorum beatitudini adderetur, si permansissent. Constat autem, quod beatitudini et gloriæ, quum sit invariabilis, non fit additio. Hæc Bonaventura.
Scotus demum hic loquitur : Angeli boni in primo suæ creationis instanti potuerunt esse beati. Beatitudo namque non potest inesse creaturæ capaci beatitudinis nisi a Deo. Ergo in quocumque instanti potest dari a Deo atque inesse creaturæ, potest esse creatura beata. Sed pro quocumque instanti potuit eam Deus conferre, et tam bene in primo instanti, ut in secundo vel tertio; bonus quoque angelus quolibet instanti sui esse, fuit ipsius capax. — Attamen angeli boni non fuerunt de facto beati in primo instanti, quia ut ait Augustinus quarto super Genesim, non plus discernebat Deus bonos a malis, quam pro tunc erant discreti inter se. Si ergo fuissent beati in primo illo instanti, ergo omnes fuissent beati, quoniam uniformes erant creati : sicque nullus eorum peccasset, quum certitudo assecurationis et confirmatio in bono, ad beatitudinem exigantur.
Sed objici potest. Angeli enim in primo instanti fuerunt beati beatitudine naturali, ergo et beatitudine supernaturali : quoniam causa supernaturalis beatitudinis, scilicet Deus, efficacior est causa beatitudinis naturalis, quæ fuit ipsa mens angeli, seu causa naturalis creata. Item, in primo instanti fuerunt in gratia, ut patebit : ergo in eodem fuerunt in gloria, quia angelus sine discursu perfectionem suam confestim consequitur habita dispositione requisita. — Dicendum ad primum, quod non sequitur de causa efficiente, agente sponte ac libere. Ad secundum, quod dubium est an fuerint in gratia conditi. Et esto quod sic, adhuc tamen non sequitur. Nam quamvis sine discursu mox naturalem habuerint beatitudinem, non tamen oportet quod et supernaturalem. Est enim quædam dispositio in fieri tantum, non in facto esse remanens, ad supernaturalem beatitudinem requisita; et hujusmodi dispositio est meritorius actus respectu beatitudinis simpliciter : idcirco non simul insunt angelo. Ad naturalem autem beatitudinem non requiritur dispositio talis. — Hæc Scotus.
Hannibal etiam scribit : Beatitudo perfectionem importat. Perfectio autem est duplex : una secundum genus determinatum; alia simpliciter. Sic et beatitudo est duplex : una per quam quis habet perfectionem seu operationem perfectam secundum modum propriæ speciei; sicque homo et angeli sunt beati creati, quia in suæ creationis principio habuerunt perfectam cognitionem de Deo, ad quam se eorum extendebat natura : quia natura a perfectis sumit exordium, ut in de Consolatione scribit Boetius. Alia est beatitudo supernaturalis, qua creatura intellectualis habet operationem perfectam simpliciter, videndo Deum per speciem : quam nullus reproborum habuit angelorum. Hæc Hannibal.
III, pros. 10.
Ad primum ergo dicendum, quod perfectio multiplex est, quemadmodum in textu habetur, videlicet, secundum tempus, secundum naturam, et secundum omnem modum seu universaliter. Dei ergo opera sunt perfecta secundum exigentiam et dispositionem naturæ eorum, et tempore suo, quia ad congruam sibi perfectionem ordinantur ac tendunt. Opera quoque Dei simul sumpta, sunt eminenter perfecta, sicut et valde bona. — Ad secundum, quod per delicias illas intelliguntur naturalis felicitas, omnisque concreata excellentia angelorum. — Ad tertium, quod
Cf. p. 282 E. non sequitur. Sed dato quod primi homines facti sunt in gratia, argui potest quod angelis excellentius concessum est hoc. — Ad quartum, quod viatores fuerunt, habueruntque fidem aut aliquid fidei correspondens et proportionale, ut infra dicetur. — Ad quintum, quod Augustinus per beatitudinem intelligit prætactam angelorum eminentiam in naturalibus donisque gratiæ eis collatæ, prout Augustinus sentire videtur. Conformiter sunt solvendæ similes Augustini seu aliorum auctoritas, ut quod in libro de Mirabilibus Scripturæ Augustinus deprompsit : Angelus in summo sui ordinis honore constitutus, collapsus est. In libro quoque de Fide ad Petrum : Angelici spiritus pro eo quod rationales facti sunt, æternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturæ suæ spiritualis creatione divinitus acceperunt.
Footnotes
Chapter 74 of 271