Quæstio 2
Secundo quæritur, An angeli in gratia gratum faciente creati sint.
Videtur quod sic, per Augustinum libro de Civitate dicentem : Angelos Deus creavit, simul in eis condens naturam et largiens gratiam. — Secundo, sanctificatio non fit in intellectuali creatura sine gratia gratificante. Sed Damascenus libro secundo effatur : Per Verbum Dei creati sunt angeli omnes, et a Spiritu Sancto per sanctificationem perfecti. — Tertio, super illud Osee, Dilexerunt vinacia uvarum, ait Osee III, t. glossa Hieronymi : Per vinacia uvarum, dæmones designantur, qui in magna pinguedine spiritus sunt creati, sed a superabundantia arefacti, corruerunt de cœlo. — Quarto, primi parentes in originali justitia et supernaturalibus donis sunt conditi : ergo plus angeli. Salomon quippe testatur : Fecit Deus hominem rectum. — Quinto, infinitam munificentiam, bonitatem et misericordiam Creatoris condecuisse videtur, ut excellentissimas illas creaturas decorarit ab exordio donis gratiæ. Eccle. VII, 30.
Osee III, t.
In contrarium est, quia si fuerunt creati in gratia gratum faciente, ergo et in caritate : ergo primus eorum actus, qui non potuit esse malus, fuisset meritorius, et fuissent per caritatem ad Deum conversi, præsertim quum nulla passione, nulla suggestione retraherentur aut impedirentur a Deo in primo actu. Sed convertentibus se ad Deum per caritatem, mox data est merces visioque beata : quumque sit eadem ratio de angelis universis, nullus corruisset ex eis. — Insuper, Augustinus super Genesim contestatur : Diabolus continuo ut factus est, cecidit, non ab eo quod accepit, sed quod acciperet, si Deo subjici voluisset. Cecidit autem a caritate et gratia : ergo eas nondum acceperat. — Rurus, Magister in littera fatetur : Angelus in sua creatione accepit id per quod poterat stare, non id per quod quivit proficere. Non ergo caritatem gratiamque accepit, quia per illas proficitur.
Summ. th. 2ª part. q. 18. dist. III, E, F. Ad hoc respondet Albertus : In hac quæstione diversificati sunt antiqui, sicut hic narrat Magister.
Quidam enim concedunt, quod omnes angeli in gratia gratum faciente creati sint. Cujus opinionis fuit Præpositivus, allegans illud Augustini duodecimo de Trinitate : Deus creavit angelos in casto amore, simul in eis condens naturam et largiens gratiam. — Ad omnes vero auctoritates et rationes quæ dicunt, quod Deus primo creavit informes, et postea eos formavit in conversione ipsorum ad se : dicunt, quod prius et posterius non notant ibi successionem alicujus moræ aut temporis, sed prioritatem ordinemque naturæ ad gratiam : quo ordine naturalia præcedunt gratuita in eodem, sicut et esse est ante bene esse.
Quod confirmant per Augustinum super Genesim, ubi aliqua scribit in quibus videtur absurdum reputare, quod angelus aliquando sine gratia fuerit. — Anselmus quoque in libro de Casu diaboli : Angeli, inquit, qui maluerunt illud plus quod eis
Deus nondum dare decrevit, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod Deum contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum amiserunt. Ex quo patet, quod in justitia facti sunt; et constat quod loquitur de formata justitia, quæ sine caritate et gratia non habetur. — Augustinus item duodecimo Confessionum loquitur Deo :1 Moyses scribens te in principio fecisse cœlum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Creatura et enim intellectualis quanquam tibi nequaquam coæterna, particeps tamen tuæ æternitatis, mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ex hoc habetur, quod angeli ex quo facti sunt, inhærent Deo felicissima contemplatione. Ergo ex tunc felices, imo et felicissimi sunt : quod esse non potest sine gratia. — Iterum duodecimo de Civitate Dei disseruit : Quidam dicunt angelos secundum aliquem temporis processum sine gratia exstitisse, dicentes quod primo tenebræ erant. Hi non recte dicunt : sed simul ut facti sunt, lux facti sunt.
His et consimilibus auctoritatibus innitentes, dicunt quod intellectualis natura non est perfecte formata nisi per confirmationem beatitudinis : ideo ante illum statum vocatur aliquo modo informis. Quod dicunt sensisse Augustinum, dicendo quod prius facta est informis, et cœlum dicta; postmodumque formata, et lux ac dies appellata. — Amplius dicunt hi, quod per divisionem lucis a tenebris non designatur distinctio naturæ ac gratiæ : quia natura angelica nunquam est tenebra, quum per dona gratiæ gratis datæ multum sit illustrata per nobilitatem quatuor attributorum ipsius, de quibus præhabitum est.2 Propter quod etiam beatissimus Dionysius quarto capitulo libri de Divinis nominibus testatur, quod hæc naturalia in dæmonibus integra ac splendidissima manent. Hinc dicunt, quod per divisionem lucis a tenebris signatur separatio bonorum angelorum a malis. Inter quam separationem et eorum creationem concedunt fuisse moram. Et quidam eorum dicunt, quod morula fuit parva, quæ suffecit ad cogitationem de propria potestate, et ad delectationem morosam. Alii dicunt, quod secunda die facta sit separatio illa, prout Magister in historiis narrat. Propter quod secundam feriam celebrant in honore stantium angelorum. — Hæc opinio valde probabilis est, et plura Sanctorum originalia videntur consentire in illam.
Verumtamen quia Magister in littera aliam sequitur viam, videlicet, quod angeli in solis naturalibus sunt creati, et postmodum, quadam morula interposita, gratiam sunt sortiti;3 opinionem ejus multi secuti sunt, hac ratione præsertim inducti, quia non est in angelo sicut in nobis. Homo quippe semel conversus ad gratiam, iterum labi potest; et relapsus, potest rursus resurgere. Angelus vero semel conversus ad gratiam, cadere nequit; et si semel cadat a gratia, resurgere non valet. Ideo dicunt, quod angelus ante suam confirmationem, nullam habuit gratiam gratum facientem. Et quum dicitur, quod angeli in creationis suæ primordio boni fuerunt, glossant sic: id est, sine vitio. Et quum fertur, quod justi fuerunt, glossant: id est, innocentes. Et dicunt, quod postea per gratiam sunt confirmati. Dicunt namque aliquam fuisse morulam inter creationem, et inter confirmationem bonorum ac lapsum malorum. — Porro ad argumenta alterius opinionis respondent, quod ubicumque Sancti affirmant angelos creatos in gratia, intelligendum sit de gratia gratis data beneficio creationis. Quumque dicitur, quod justi creati sunt, exponunt hoc de justitia innocentiæ, non de justitia supernaturali formata per gratiam. Quod etiam asseruntur in amore casto conditi, exponunt de ingenita inclinatione ad caritatem et gratiam. — Quumque inquiritur, cur liberalissima bonitas Creatoris non contulit eis gratiam in primo creationis instante; respondent, quod sapientia Dei voluit ut primo experirentur quid eis conveniret ex se et ex natura, deinde quid ex gratia: Deus autem dat gratiam creaturis secundum rationem ac ordinem sapientiæ suæ. — Postremo hi etiam dicunt primum hominem non fuisse in gratia gratum faciente creatum, sed potius in gratia gratis data: sicque gratuitis dicitur spoliatus. Et ista positio non habet aliquid figmento simile. — Hæc Albertus, qui ut ex his verbis conjicitur, huic opinioni hic magis consentire videtur.
B Albertus, qui ut ex his verbis conjicitur, huic opinioni hic magis consentire videtur. Verumtamen in libro de IV Coæquævis, primæ opinioni magis consentiens: Quidam (inquit) testantur, quod in solis naturalibus creati sunt angeli; alii, quod in gratia gratis data, non in gratia gratum faciente; tertii, quod etiam in gratia gratificante, quibus consentire videntur omnia originalia Sanctorum, si quis ea bene inspexerit. Hæc Albertus.
C Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto: Quum diximus, inquiens, angelos primo creatos informes, et postea gratia ac sapientia esse formatos, intellectus hoc secundum Augustinum, de prioritate qua materia corporalis omnino informis, dicitur prius creata quam formata, videlicet ordine naturæ, non temporis. Unde dicit Augustinus duodecimo Confessionum: Angelica natura mox ut facta est, elevata est sine temporis intervallo ad hoc ut fieret lux.
D Quumque Augustinus frequenter dicat eos factos in gratia, et alii Sancti communiter sentiant ita, reputamus præsumptuosum quod aliqui dicunt oppositum, præsertim quum de primo angelo dicat Ezechiel: Tu signaculum similitudinis (quantum ad naturam), plenus sapientia (quantum ad intellectum), et perfectus decore (gratiæ ac virtutum, quantum ad affectum);4 in deliciis paradisi Dei fuisti, per actum fruitionis Dei elicitæ ex utroque genere donorum, tam intellectus quam ipsius affectus, non tamen loquendo de A Nam sicut se habet materia informis ad fruitione gloriæ consummatæ. Et si quis dicat, hæc intelligenda esse de sapientia naturali et decore naturalis perfectionis, obviat quod subditur ibi: Perdidisti sapientiam in decore tuo, id est cum decore tuo.5 Ex quo patet quod locutus fuit de sapientia et decore gratiæ gratum facientis, quæ peccando perduntur: quæ non sunt naturalia, sed gratuita dona, quia secundum divinum Dionysium, naturalia in dæmonibus integra permanserunt. — Dicitur quoque ibi: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, etc.; per quos, secundum expositiones Sanctorum, singulæ virtutes intelliguntur, quæ sunt omni rationali naturæ operimentum decoris.6 Quod si dicatur, hoc de naturalibus verum esse virtutibus, quæ etiam in nobis sunt secundum imperfectam inchoationem, in angelis autem naturaliter sunt perfecte; contra hoc est quod subditur Ibidem. ibi, Foramina tua in die qua conditus es, parata sunt: per quæ, secundum Glossam, mentis capacitas significatur. Quo constat, quod naturalis habilitas ad virtutes infusas distinguitur contra ipsas. Si vero objiciatur, quod secundum Gregorium, per lapides intelliguntur novem ordines angelorum; obviat quod additur ibi: In medio ignitorum lapidum ambulasti.7 Quod nequit intelligi nisi de igne caritatis, per Ps. ciii, 4. quam Deus facit ministros suos ignem urentem. Quo patet inferiores angelos in caritate fuisse; multoque plus convenit hoc angelo primo.8 — Hæc Udalricus.
Consonat Thomas, hic scribens: Harum opinionum quæ verior sit, non potest efficaci ratione deprehendi, eo quod creaturarum exordium ex sola ac simplici Creatoris voluntate dependet, quam ratione investigare est impossibile. Tamen secundum convenientiam ad alia opera Dei, potest una pars alia probabilius sustineri. Opinio quippe ponens angelos in naturalibus tantum creatos, consonat opinioni dicentium omnia simul creata in materia, non per distinctas formas seu species. stione sexagesima secunda: Hoc, inquit, art. 3. stione sexagesima secunda: Hoc, inquit, probabilius tenendum videtur, et dictis Sanctorum magis est consonum, quod angeli creati fuerunt in gratia gratificante. Sic enim videmus, quod omnia quæ processu temporis per opus divinæ providentiæ causantur a Deo operante, in prima rerum conditione producta sunt secundum quasdam rationes seminales, ut Augustinus super Genesim ad litteram dicit: quemadmodum arbores, et animalia, et cuncta hujusmodi. Manifestum est autem, quod gratia gratum faciens sic comparatur ad beatitudinem, sicut ratio seminalis in natura ad naturalem effectum. Unde in Evangelio gratia semen vocatur. Sicut ergo secundum Augustinum, statim in prima creatione corporalis creaturæ, inditæ sunt ei rationes seminales universorum naturalium effectuum; ita mox in principio, angeli in gratia sunt creati. Hæc Thomas in Summa.
Petrus quoque circa hæc loquitur: Gratia tripliciter sumitur. Primo largissime, pro omni dono gratis dato: et sic naturalia etiam appellantur gratuita. Secundo minus large, pro omni dono spirituali gratis superaddito donis naturæ. Tertio stricte et proprie, pro gratia gratum faciente. Primo et secundo modo, in gratia conditi sunt angeli. Nam et Damasceno testante, angelus gratia immortalitatem sortitus est. De tertio modo dixit Præpositivus, quod in gratia sunt producti, quia ad gratiæ susceptionem suffecit dispositio habitualis quam habebant. Alii tenent contrarium, dicentes quod ad gratiæ susceptionem exigatur dispositio actualis, id est motus aliquis voluntatis, in habente liberi arbitrii usum. Hæc Petrus, non magis unam quam aliam opinionem approbans.
At vero Richardus consentit opinioni dicentium, quod non fuerunt creati in gratia: Non videtur (dicens) probabile, quod a gratia gratum faciente recessissent, si in ea creati fuissent; nec videtur probabile, quod gratia eis data, gloria eorum fuisset dilata. Et pro hac opinione est quod primo super Genesim loquitur Augustinus, dicendo: Principium creaturæ intellectualis est sapientia illa summa, quod principium in se incommutabiliter manens, nullo modo cessabat occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturæ cui principium est, ut converteretur ad id a quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non posset. Idem videtur sentire Gregorius super Job, exponens illud Ezechielis:9 Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Hujus (inquit) lapidis foramina præparata sunt, quoniam capax caritatis conditus est: qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus, inhærere potuisset. Et interpositis paucis, subjungit: Habuit ergo lapis iste foramina; sed propter superbiæ vitium, caritatis auro non sunt repleta. Unde apparet quod Lucifer, de quo loquitur, gratiam seu caritatem non habuit. Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura: Quæstio (inquit) hæc facti est, et non invenimus de ea aliam rationem quam congruitatis; idcirco utrumque de ea possumus probabiliter opinari. Quidam namque dixerunt, quod angeli fuerunt creati in gratia. Et ratio eos movens, fuit ex parte Dei perfecta liberalitas ejus; atque ex parte creaturæ, idoneitas ejus. Quia enim ab initio erant vasa munda, receptivaque gratiæ, et Deus promptus est gratiam impertiri nisi habeat obstacula ex parte creati, non dimisit vasa illa vacua ad momentum; sed talia exierunt de manu ejus, ut statim essent prom-
Apta et apta in usum bonum seu meritorium. Unde sicut probabiliter conjiciunt aliqui, quod Deus in principio fecerit arbores fructibus plenas, alia quoque in nobilissimo statu; sic et naturam angeli ornaverit gratia in primo suæ creationis instanti, quæ in primo usu bono erat perpetuanda, et in prima deordinatione perpetualiter amittenda. — Motivum vero alterius opinionis, fuit dispositio naturæ angelicæ, quæ fertur in id quod appetit, sine retardatione. Nam sicut ex conversione ad malum, ita profunde aversi sunt ut redire non valeant; sic (imo et multo plus) ex conversione ad bonum et habilitate ad illud, ita bono totaliter adhæssissent, si gratiam habuissent, quod nunquam lapsi essent. Huic opinioni tanquam probabiliori est concordandum. Hæc Bonaventura.
Alexander demum frequenter insinuat, et tanquam probabilius tenet, quod nec angelus nec homo in gratia gratum faciente sit conditus. Ad quod potissime introducit, quod in libro de Correptione et gratia loquitur Augustinus: Saluberrime confitemur et rectissime credimus, Deum, qui creavit omnia valde bona, et mala ex bonis exortura præscivit, scivitque ad omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bona facere, magis quam mala esse non sinere; sic ordinasse angelorum et hominum vitam, ut in ea primo ostenderet quid eorum posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiæ suæ beneficium, justitiæ quoque judicium. — Rursus, per caritatem et gratiam fit spirituale matrimonium inter Deum et mentem creatam, cujus lex est, ut sine mutuo non fiat consensu: ergo in mente creata consensus ejus gratiæ infusionem præcessit, saltem in utentibus ratione. Hæc Alexander: qui de his tractat diffuse, sed dicta ejus virtualiter sunt inducta.
Præterea Durandus doctoribus Ordinis sui, Thomæ, Alberto, Udalrico, in his magis consentiens: Probabilius (inquit) videtur, quod angeli fuerunt creati in gratia, tum quia ad hoc sunt expressæ auctoriates Sanctorum, tum quoniam rationes probabiles hoc convincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli, quam primus homo, qui fuit creatus in gratia. Fuit enim conditus in originali justitia, quæ non videtur fuisse sine gratia concomitante: quoniam consistebat in perfecta obedientia corporis ad animam, inferiorumque virium ad superiores, et rectitudine voluntatis ad Deum; et sicut duo illa prima non videntur fuisse sine gratia gratis data, sic tertium, scilicet rectitudo voluntatis ad Deum, non videtur fuisse sine gratia gratum faciente. — Item, sicut est in esse naturali, sic et suo modo in esse supernaturali: sed sic est in esse naturali, quod quæcumque, etc., sicut supra in Thoma. Hæc Durandus.
Scotus quoque: Videtur (ait) probabile, quod quilibet angelus aliquando fuerit in gratia, sive in instanti creationis, seu postea. Et quamvis non sit necesse ad hoc quod aliquis peccet, quod prius sit in gratia, congruum tamen est quod illi, videlicet angeli, non solum non fuerunt injusti, quoniam acceperunt libertatem naturalem, per quam potuerunt salvare justitiam naturalem; sed quod etiam acceperunt justitiam gratuitam, secundum Anselmum libro de Casu diaboli, duodecimo et sextodecimo capitulis. Denique Deus non discernit inter istos et illos, antequam ipsi per actus suos se discreverint: quia secundum Augustinum super Genesim, non prius est Deus ultor, quam aliquis sit peccator. Ergo usque ad instans meriti atque demeriti, omnes erant uniformes: et si tunc primo gratia bonis apponebatur, apparet quod debuit tunc apponi et aliis. Nam ante illud instans non demeruerunt: quare ergo non debuit eis apponi gratia ut aliis qui meruerunt? Si vero istius erant demeriti, ergo prius illam habuerunt, quia gratia et culpa non sunt simul. Hæc Scotus.
Antisiodorensis autem dicit in Summa sua, libro secundo, quod angeli ante lapsum fuerunt in statu bono ac innocenti.
A Sed responsio hæc ad partem potest flecti utramque. Nam et utraque præfata opinio hoc defendit, quamvis secundum diversum sensum, ut patet ex dictis.
Amplius Henricus Quodlibeto octavo super his scribit: Utrum gratia justificans fuerit angelis in eorum creatione collata, nihil judico nisi quod sic potuit esse factum;10 sed an fuerit factum, quia a mera Dei voluntate dependet, scio quod nulla naturali ratione valeat certitudinaliter deprehendi. Modus autem aliquis quo congruentius fieri potuisse apparet, quærendus est, quum semper præsumendum sit Deum fecisse quod rationabilius convenientiusque erat agendum. Nempe ut in libro de Libero arbitrio Augustinus fatetur, si recta ratione deprehendi valet, quod decimum cœlum congruat esse, credendum est Deum illud fecisse. Itaque secundum decentiorem congruentioremque modum credendum est Deum gratiam angelis contulisse. Quumque gratia non ordinetur nisi ad meritum congrui quoad gratiam gratis datam, aut condigni quoad gratiam gratum facientem, et usque ad horam qua deliberare potest, intellectualis creatura non meretur, quum actus voluntatis ejus non est nisi pure naturalis, quo nec de congruo nec de condigno habetur aliquod meritum; frustra fuisset angelo gratia data ante horam qua quivit deliberare. Hinc mihi apparet potius esse credendum, quod usque tunc angelus fuit in naturalibus tantum, in quibus et fuit creatus, atque in naturali beatitudine perstitit, quousque deliberare potuit; deinde Deum omnibus gratiam contulisse, antequam aliqui peccarunt ex se ipsis. Sic ergo secundum Anselmum libro de Casu diaboli, Creator adjecit creaturæ angelicæ gratiam atque justitiam, qua non naturaliter tantum, sed et juste et condecenter concupiebant felicitatem.
Verum si gratiam istam justificantem angelis datam censemus, tunc angelos bonos ac malos in gratia pares fuisse antequam mali prolapsi sunt, judicamus: quod tamen Augustinus non audet asserere; ruina, in qua naturalis illorum angelorum ideirco nec nos affirmare audemus. Imo rationabilius nobis apparet, quod primo omnibus angelis data sit gratia et justitia aliqua gratis data, qua stare et ad gratiam gratificantem se de congruo præparare valebant: qua qui bene usi sunt, gratiam gratificantem mox acceperunt, atque per ejus meritorium usum et actum, supernaturalem beatitudinem de condigno meruerunt. Ceteri abutentes demeruerunt gratiam gratificantem recipere, qui peccando dejecti sunt, ruinam eorum videntibus angelis bonis, et ex ea Deum reverenter timentibus, seque ad ipsum convertentibus: quod agendo beatitudinem meruerunt, atque in bono sunt confirmati, reprobis prius lapsis, damnatis et obduratis, prout plenius tractat Gregorius, exponens illud beati Job: Quum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.11 Unde secundum hæc, angeli reprobi nunquam gratiam gratificantem sunt adepti. Propter quod Moralium libro tricesimo quarto, capitulo octavo, ait Gregorius: Secundum hoc ponamus angelos peccatores gratiam justificantem non habuisse, sed simul illam ac gloriam demeruisse. — Hæc Henricus.
Inter tot opiniones probabilius reor, quod omnes angeli in gratia gratificante sunt conditi, non æquali, sed quod altioribus in natura specifica data sint dona gratuita magis perfecta: quia ex hoc, ut mihi apparet, eminentius commendatur bonitas, caritas et munificentia Dei in ipsis; electorum quoque angelorum dignitas ex hoc amplius commendatur, sicut et reproborum ingratitudo, facinorositas ac justa damnatio ex hoc clarius innotescunt. — Auctoritas vero Augustini ab Alexandro contra istud inducta, faciliter solvitur: quia per hoc quod Deus omnipotens mentes angelicas per dona gratuita non coegit ad bonum, sed in propria libertate reliquit, satis monstratur quod illæ per naturam, quod item per gratiam possent. Etenim ex hoc consecuta est reproborum
Footnotes
Chapter 75 of 271