Distinctio 4
A. An perfectos et beatos creavit Deus angelos, an miseros et imperfectos.
POST hæc videndum est, utrum perfectos et beatos creavit Deus angelos, an miseros et imperfectos. Ad quod dici potest, quod nec in beatitudine nec in miseria creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia ex peccato miseria est. Nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt: quia sui eventus ignari fuerunt, id est peccati et supplicii futuri. Si enim lapsum suum præsciverunt: aut vitare voluerunt, sed non potuerunt, et ita erant miseri; aut potuerunt, sed noluerunt, et ita erant stulti et maligni. Ideoque dicimus, quia non erant præscii eventus sui, nec eis data est cognitio eorum quæ futura erant super eos. Boni vero et qui perstiterunt, forte suæ beatitudinis præscii fuerunt. Unde Augustinus super Genesim: Quomodo, inquit, beatus inter angelos fuit, qui futuri peccati atque supplicii præscius non fuit? Quæritur autem cur non fuerit. Forte hoc Deus revelare diabolo noluit, quid facturus vel passurus esset; ceteris vero revelare voluit, quod in veritate mansuri essent. His verbis videtur Augustinus significare, quod angeli qui corruerunt, non fuerunt præscii sui casus, ideoque beati non fuerunt; et quod angeli qui perstiterunt, beatitudinem sibi adfuturam præsciverunt, atque quod de ea certi in spe exstiterunt: unde quodammodo jam beati erant. Et revera, si ita fuisset, posset illos dici aliquo modo fuisse beatos; alios vero non, qui nesciverunt eventum suum.
Hugo. Summa Sent. tract. II, c. 2.
Cf. Prov. XIV, 34.
Hugo, de Sacram. lib. I, p. v, c. 13.
Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 22.
B. Quod opinando Augustinus hoc dixerit, non asserendo, scilicet, quod angeli qui perstiterunt, præscii fuerunt futuri sui boni.
Sed hæc magis opinando et quærendo dicit Augustinus, quam asserendo. Unde et huic opinioni opponens, consequenter subdit: Sed quare discernebantur illi a ceteris, ut Deus istis quæ ad ipsos pertinerent non revelaret, aliis vero revelaret, quum non prius sit ipse ultor, quam aliquis peccator? Non enim damnat ipse innocentes. Hic videtur innuere, quod nec peccaturis futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelaverit. Ideoque nec illi qui ceciderunt, unquam, nec illi qui perstiterunt, usque ad consummationem beati fuerunt: quia beati non poterant esse, si de beatitudine certi non erant, vel si damnationis incerti erant. Unde Augustinus in eodem: Dicere (inquit) de angelis, quod in suo genere beati esse present, damnationis vel salutis incerti, quibus nec spes esset quod mutandi essent
Ibidem.
Ibid. n. 25.
Aug. de Gnesi ad litt. lib. xi, n. 22. in melius, nimia præsumptio est. Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo ?
C. Summam colligit prædictorum, confirmans omnes angelos ante confirmationem vel lapsum non fuisse beatos, nisi per beatitudinem quis accipiat illum statum innocentiæ in quo fuerunt ante casum.
Ex prædictis consequitur, quod angeli qui corruerunt, nunquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiæ in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui perstiterunt, aut suam beatitudinem futuram Deo revelante præscierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt; vel incerti exstiterunt suæ beatitudinis, et ita aliter beati non fuerunt quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem, quod posterius dictum est, probabilius videtur.
D. Responsio ad id quod quærebatur, an angeli essent creati perfecti aut imperfecti; et dicitur quod perfecti fuerunt secundum aliquid, et imperfecti secundum aliquid.
Ad hoc autem quod quærebatur, utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici potest quia quodam modo perfecti fuerunt, et quodam alio modo imperfecti. Non enim uno modo aliquid dicitur perfectum, sed pluribus.
E. Quod tribus modis dicitur perfectum : secundum tempus, secundum naturam, et universaliter perfectum.
Hugo. Summa Sent. tract. II, c 2; de Sacram. lib. I, p. v, c. 16. Dicitur namque perfectum tribus modis. Est enim perfectum secundum tempus, et est perfectum secundum naturam, et est universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est, quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum tempus haberi : et hoc modo angeli erant perfecti ante confirmationem vel lapsum. Secundum naturam perfectum est, quod habet quidquid debitum est vel expedit naturæ suæ ad glorificationem : et hoc modo perfecti fuerunt angeli post confirmationem, et erunt sancti post resurrectionem. Universaliter et summe perfectum est, cui nihil unquam deest, et a quo universa proveniunt bona : quod est solius Dei. Prima ergo perfectio est naturæ conditæ, secunda naturæ glorificatæ, tertia naturæ increatæ.
F. Prædicta breviter tangit, addens quales fuerunt angeli in conversione et aversione.
Quales fuerunt angeli in creatione, ostensum est : boni scilicet, et non mali, justi, id est innocentes, et perfecti quodam modo, alio vero modo imperfecti. Beati vero non fuerunt usque ad confirmationem, nisi beatitudo accipiatur, ut jam dictum est, ille status innocentiæ et bonitatis in quo conditi sunt.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUARTÆ
PRÆCEDENTI distinctione determinatum est de angelis quantum ad essentiam et innocentiam atque malitiam, et quantum ad naturales eorum proprietates seu attributa. Jam tractatur de eis quantum ad eorum gloriam, quæ debetur innocentiæ, et miseriam, quæ infligitur ac debetur malitiæ. Et circa hæc primo inquiritur, an creati sint beati, aut miseri; secundo, an suam beatitudinem vel miseriam præcognoverint; tertio, an conditi sint justi et perfecti, an non. Et hæc est materia distinctionis istius.
Chapter 73 of 271