Quæstio 3
Tertio quæritur, An angeli boni suam felicitatem et gloriam præviderunt, et utrum angeli reprobi suam præviderunt ruinam.
Videtur quod sic. Primo, quia fuerunt multo majoris scientiæ quam homines viatores, qui tamen saltem conditionaliter seu ex præsuppositione prænoscunt se salvandos, si perseveranter Deo adhæserint; aut damnandos, si a Deo finaliter se avertant. Ergo et angeli omnes, antequam meruerunt aut demeruerunt, præcognoverunt hoc ipsum. — Secundo, hoc ad divinam videtur pertinuisse pietatem atque justitiam, ut per comminationem ac prænuntiationem pœnarum cohibuerit ipsos a culpa, promissioneque præmiorum incitaverit illos ad obedientialem subjectionem, quemadmodum facit hominibus, præsertim quum istud ad omnem prudentem videatur legislatorem spectare. — Tertio, angeli divinam pietatem justitiamque noverunt limpidius quam aliquis hominum viatorum. Sed homines ex illa sciunt, quod Deus nullum peccatum deserit impunitum, nec ullum bonum irremuneratum. Angeli ergo hoc agnoverunt. Et quia nec bene nec male egerunt nisi bonum aut malum præconcipiendo, in illa præconceptione noverunt pœnam aut gloriam eis retribuendam, etc.
Inter tot opiniones probabilius reor, quod omnes angeli in gratia gratificante sunt conditi, non æquali, sed quod altioribus in natura specifica data sint dona gratuita magis perfecta: quia ex hoc, ut mihi apparet, eminentius commendatur bonitas, caritas et munificentia Dei in ipsis; electorum quoque angelorum dignitas ex hoc amplius commendatur, sicut et reproborum ingratitudo, facinorositas ac justa damnatio ex hoc clarius innotescunt. — Auctoritas vero Augustini ab Alexandro contra istud inducta, faciliter solvitur: quia per hoc quod Deus omnipotens mentes angelicas per dona gratuita non coegit ad bonum, sed in propria libertate reliquit, satis monstratur quod illæ per naturam, quod item per gratiam possent. Etenim ex hoc consecuta est reproborum
In oppositum sunt quæ habentur in littera.
Ad hæc Alexander respondet : Angeli boni non habuerunt præscientiam suæ stabilitatis seu mansionis; sed nunc habent scientiam illam. Ait enim ad Orosium Augustinus : Omnes angeli æquales creati sunt; sed cadentibus per superbiam impiis, ceteri Domino pia obedientia adhæserunt, accipientes certam scientiam suæ stabilitatis, quam reprobi illi nunquam habuerunt : sicque deinceps angeli boni sunt undique gratia Dei circumdati, ut nequaquam cadere valeant a vita beata.
Porro angeli mali casum suum non præviderunt. Unde libro de Correptione et gratia loquitur Augustinus : Diabolus et angeli ejus se in miseriam casuros non præsciebant. Anselmus quoque in libro de Casu diaboli, arguit sic : Scientia non est nisi circa ea quæ certa sunt ratione intelligibilia; quod autem potest non esse, non potest certa ratione intelligibile esse : sed angelus potuit non peccare. Insuper ait Bernardus, loquens Lucifero : Si prævidisti præcipitium, quæ fuit insania, ut cum tanta miseria cuperes principatum, ut misere malles præesse quam beate subesse? — Nec obstat quod iterum dicit Bernardus : Si in præscientia Dei tuum prævidisti principatum, cur non et præcipitium tuum? Quasi dicat : Similiter prævidere potuisti utrumque. Dicendum enim, quod non est simile de utroque, quoniam principatum proprium prævidere, non includit supplicium, quemadmodum proprium prænoscere casum : quem prænoscere est pœnale; pœna autem in angelis non potuit præcedere culpam. — Rursus objicitur illud Augustini in Quæstionibus veteris Testamenti : Prævidit diabolus, quod ad accusationem ejus factus est homo. Accusatio autem non est nisi de culpa. Ergo prævidit suam culpam : igitur et ruinam. Dicendum, quod Augustinus dicit hoc de Lucifero pro statu suo quem habuit post ruinam.
Præterea si quæratur, an diabolus principatum suum prævidit : respondendum quod dominatio duplex est. Una qua pecator subditur diabolo, acquiescendo voluntati et suggestionibus ejus : quæ non est sine peccato diaboli præcedenti; nec hanc prævidit. Alia dominatio est in angelo ex conditione naturæ vel beneficio gratiæ; hancque potuit prævidere. — Hæc Alexander.
Thomas quoque : Aliquid, inquit, potest cognosci dupliciter, scilicet : certitudinaliter, ut quæ habent determinatas et infallibiles causas, quemadmodum solem oriri cras; et conjecturaliter, ut ea quæ habent causas determinatas ut in parte majori, sicut medicus noscit sanitatem futuram, nautaque tempestatem. Quumque confirmatio et casus angelorum ex libero dependeant arbitrio, quod non est causa determinata ad unum, non poterant certitudinaliter præsciri nisi a Deo, qui omnia præsentialiter intuetur. Conjecturaliter autem poterant præsumere se omnes certitudinem adepturos, quia ad hoc erat eorum natura instituta ac inclinata. Casum vero suum præscire non poterant ex se ipsis, neque per conjecturam, neque per certitudinem, sed tantum cadendi potentiam; nec congruebat eis desuper revelari, ne pœna culpam præcederet; nec iterum bonis suam confirmationem, ne distinctio culpam præcederet. Si tamen eis hæc revelata fuissent, intellexissent non quasi per certitudinem, sed cautelam et advisationem. Per quod solvitur istud objectum : Christus Petro prædixit suum peccatum. — Dato quoque quod Lucifer præscivisset se super iniquos dominium habiturum, non tamen sequitur quod casum suum seu culpam præscierit. Dum enim ad aliquod consequens per diversa media pertingitur, potest consequens sciri sine hoc quod antecedens determinate sciatur : quemadmodum Joseph prævidit dominium suum super fratres, non tamen venditionem suam, et alia ex quibus consecutus est illud dominium. Ita de dæmone est dicendum,
Matth. xxvi, 34.
Gen. xxxvii, 7, 9. præsertim quia bonus exsistens, potuit princeps esse malorum. Hæc Thomas in Scripto.
Idem Petrus. Qui etiam ait, quod angeli omnes habebant spem beatitudinis etiam sine afflictivo timore contrarii, quoniam non sentiebant in se aliquid retractivum a bono.
Concordat Richardus, saltem pro parte majori. Qui tamen inter cetera arguit sic : Angeli aut suam futuram conversionem certitudinaliter præsciebant, aut credebant. Sed non credebant : quoniam fides est ænigmatica cognitio, qua ipsi carebant. Ergo eam cum certitudine præcognoverunt. — Ad quod respondet, quod nullum illorum est verum, quia nec certitudinaliter suam præscierunt conversionem, neque credebant, proprie loquendo de credere, quod actus est fidei; sed probabiliter eam opinabantur ob causam præhabitam. Verum quum hoc dici non queat de illis qui mali fuerunt futuri, quia in eis falsa fuisset opinio ante peccatum : hinc aliis dicendum videtur, quod angeli post suam creationem statim respicientes suam naturam, fuerunt per modicam moram in quadam admiratione suspensi, et paulo post bonitatem boni Dei recogitantes, mox se converterunt ad Deum; alii suam nobilitatem et excellentiam intuentes, nec eam ad Dei laudem referentes, protinus se averterunt a Deo. — Hæc Richardus. In cujus verbis incertum apparet, quod dicit angelos ante beatificam visionem fidem non habuisse : cujus oppositum multi tuentur, sicut et Thomas, ut infra tangetur. Item, secundum verba Richardi videretur, quod nec probabilis conjectura salutis fuisset in angelis reprobis, quia oppositum contigit : sicque ante culpam fuisset in eis conjectura falsa erronea.
Porro ad quæstionem qua quæritur, an angelis reprobis revelari potuit sua futura aversio sive damnatio, respondet quod non : quia cum certitudine futuræ damnationis non stat confidentia, sed necessario sequitur desperatio de salute ; sicque Deus compelleret desperare, essetque causa desoperationis et culpæ. Idem Alexander et Antisiodorensis. — Anselmus quoque sic arguit libro de Casu diaboli : Si angelus adhuc in bona stans voluntate, casurum se præsciebat, aut volebat sic fieri, aut non : si volebat, ergo voluntate jam cecidit, reusque fuit; si non volebat, ergo ante culpam dolebat. Hæc Richardus.
Concordat his Bonaventura, narrans de ista materia duas opiniones, sicut in textu habetur.1
B Albertus quoque super his scribit diffuse, inter cetera recitans verba Anselmi, libro de Casu diaboli inquientis :2 Quæri potest, utrum existimationem vel opinionem aliquam de casu suo potuit angelus præhabere. Et ostendit Anselmus quod non, per deductionem ad impossibile, sic : Si angelus adhuc in bona voluntate consistens præsciebat, existimabat aut opinabantur se casurum, aut volebat sic fieri, aut non, etc., sicut supra. — Insuper Anselmus sic arguit : Est et aliud quo ostenditur angelum malum suam prævaricationem nullatenus præscivisse. Nam aut coactam eam putasset, aut spontaneam. Sed nil erat quo se cogi posse suspicaretur. Similiter suspicari nequivit quamdiu in veritate voluit perseverare, se illam veritatem spontanee deserturum : quia adhuc rectam habuit voluntatem, et in ea proposuit permanere. Quapropter volendo tenere perseveranter quod tenebat, nullo video modo unde potuerit suspicari, nulla alia causa accidente, deserturum se illud sola pro pria voluntate.
C Quæritur quoque, an angelus malus ante casum suum sciverit se non debere (id est licite non posse) deflecti a bono in quo erat. Et apparet quod sic, quoniam intellectualis fuit naturæ cum intellectu deiformi : ergo scivit quid agendum, quid cavendum. — Quocirca ulterius quæritur, an sciverit tantam pœnam esse infligendam pro tanta culpa si fieret, an non scivit hoc. Et videtur quod scivit hoc. Scivit namque Deum esse justum : ergo scivit eum unicuique pro suis meritis redditurum.
Ad quæ respondendum, quod scivit se non debere deflecti a bono in quo erat: non enim potuit eum latere ratio justitiæ, qui deiformis exstitit intellectus. — Denique ex ratione justitiæ, quam cognovit, scivit et pœnam debere sequi culpam: attamen eamdem pœnam fore secuturam non præsumpsit. Nam quia judicia Dei abyssus multa, et investigabiles viæ ejus, nequivit comprehendere an Deus faceret quod juste facere posset.34 Sed et si quis dicat, quod nullatenus credere potuit Deum damnaturum esse propriam creaturam pro culpa ipsius, quam tanta condidit bonitate: præsertim quia adhuc nullum præcessit exemplum ultionis divinæ justitiæ; certusque esset numerum illum angelorum in quo futuri erant qui Deo fruerentur, tanta sapientia esse præfinitum, quod sicut nihil superfluum habuit, ita si diminueretur, perfectus non esset, nec tam præclarum opus Dei ex aliqua parte imperfectum esse mansurum: si, inquam, aliquis dicat hoc, quæ inconvenientia est? Utique nulla.
Angelus etiam bonus non præscivit neque prænoscere debuit culpam et casum angeli mali: quia tunc non solum amore justitiæ, sed et formidine pœnæ, cavisset peccatum. Non autem decuit eum timore supplicii a malo recedere, quum hoc ad imperfectionem pertineat. — Hæc Albertus ex verbis Anselmi. Et addit: Beatus Bernardus libro de Gradibus humilitatis, aliter ad unum prædictorum respondet, dirigendo sermonem ad diabolum sub his verbis: Credibilius est quod non prævidisti casum tuum, aut propter causam quam dixi, videlicet, quoniam bonitatem Dei attendens, dixisti in corde tuo:56 Non requiret Deus. Propterea impie putasti Deum non ulcisci peccatum. Aut quoniam viso concupitoque principatu, quod supra astra cœli exaltares solium tuum, statim in oculo superbiæ trabs excrevit, qua interposita, casum tuum videre non potuisti.
A Quod autem asserit Augustinus, sapientiam esse fructum pietatis, ideoque diabolum non præscisse suam ruinam, intelligi potest de increata pietate: quæ idcirco non fecit diabolum sui casus sapientem seu præscium, quoniam induxisset diabolum revelatio talis in tristitiam seu timorem ante suum peccatum. Potest item exponi de pietate creata, quæ dicitur θεο-σέφεια, et est cultus Dei: ex cujus cultu oritur sapor divinorum internus, qui est sapientiæ quidam affectus, quem impedivisset revelatio talis. — Sed contra hæc fortius objicit Anselmus: quoniam primo homini adhuc innocenti Deus revelavit in quo peccaret, videlicet si de fructu ligni scientiæ boni et mali comederet;78 pœnam quoque quam sustineret, addendo: In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Ergo et angelo potuit et debuit revelare utrumque. Et respondet, quod non est simile de utroque. Hominum namque natura propter priorum transgressionem parentum innumerabilibus incommodis est subjecta, passibilisque effecta: ex qua passibilitate multis modis gratia operatur incorruptibilitatem in nobis. Angelus vero nullo præcedente peccato, nullius mali meruerat passionem: idcirco per revelationem sui casus, in tristitiam, quæ maxima pœna est, induci non debuit. Alii quidam dixerunt, quod duplex est pœna, videlicet promovens et suffocans. Promovens est quæ valet ad meritum. Hanc Deus interdum infligit sine culpa, ut patet in Job. Suffocans est quæ non inducit nisi despe rationem atque tristitiam, quæ mortem secundum Apostolum operatur.9 Hinc Deus hanc non infligit sine prævia culpa. — Hæc Albertus. — Ex quibus etiam patet objectorum solutio.
Verumtamen contra hæc objici posset, quod Deus primo homini non revelavit suam transgressionem absolute, sed conditionaliter, utpote, si de prohibito ederet fructu.10 Nempe quod dixit, In quacumque die ex eo comederis, dixit præadvisando et admonendo ne inde comederet, non præ-
B Sed contra hæc fortius objicit Anselmus: quoniam primo homini adhuc innocenti Deus revelavit in quo peccaret, videlicet si de fructu ligni scientiæ boni et mali comederet; pœnam quoque quam sustineret, addendo: In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Ergo et angelo potuit et debuit revelare utrumque. Et respondet, quod non est simile de utroque. Hominum namque natura propter priorum transgressionem parentum innumerabilibus incommodis est subjecta, passibilisque effecta: ex qua passibilitate multis modis gratia operatur incorruptibilitatem in nobis. Angelus vero nullo præcedente peccato, nullius mali meruerat passionem: idcirco per revelationem sui casus, in tristitiam, quæ maxima pœna est, induci non debuit. Alii quidam dixerunt, quod duplex est pœna, videlicet promovens et suffocans. Promovens est quæ valet ad meritum. Hanc Deus interdum infligit sine culpa, ut patet in Job. Suffocans est quæ non inducit nisi despe rationem atque tristitiam, quæ mortem secundum Apostolum operatur. Hinc Deus hanc non infligit sine prævia culpa. — Hæc Albertus. — Ex quibus etiam patet objectorum solutio. insinuando quod ex illo manducaturus exsisteret. Pœnam quoque ei absolute prædixit, si violaret præceptum; nec tamen ex hoc primus homo aliquam incidit pœnam, puta tristitiam aut dolorem. Ergo et simili modo decuit angelo revelari suam culpam pœnamque, nec tamen ex hoc ullam incidisset afflictionem. — Præterea, summus ille angelus qui peccavit, non ignoravit Deum tam infinitæ esse justitiæ, quam infinitæ consistit clementiæ, idcirco nequaquam permittere culpam inultam. Scivit quoque Deum esse omnipotentem, ideo posse eum faciliter reintegrare numerum minoratum, et reparare ac recuperare deperditum. Rursum, scivit Deum esse sanctitatis immensæ, ideo impietatem vehementissime detestari, odire atque punire. Imo talia scivit multo subtilius quam aliquis viatorum. Quod totum sic esse existimo, ita quod omnia ista habitualiter scivit, quamvis fortassis ea actualiter non pensavit, neque discussit an Deus suam rebellionem ulcisceretur, an non. Et forsan de hoc vel actualiter cogitavit;11 sed
Amplius, ea quæ de hac materia scribit Albertus in libro de IV Coæquævis, per omnia consonant præhabitis verbis ejus ex Summa sua. — Dicta quoque Udalrici in Summa sua, libro quarto, omnino concordant eisdem.
Postremo Antisiodorensis in Summa sua, libro refert secundo : Dixerunt quidam, quod Deus potuit angelis revelare casum suum futurum, ipsi tamen non potuerunt illum præscire, quoniam non habebant potestatem hoc præsciendi : quam si Deus eis dedisset, potuissent hoc scire ; sicut ego non possum miracula facere, quia non habeo potestatem ad hoc : quam si Deus mihi conferret, possem miracula operari. Sed hæc opinio per præhabita reprobatur, quia sic in angelis pœna culpam præcessisset, et desperare coacti fuissent. — Si autem objiciatur, quia Deus potuit dicere angelo, Tu per superbiam cades; quemadmodum dixit Petro, Ter me negabis.12 Dicimus, quod argumentatio ista non valet, Deus potuit angelis culpam eorum prædicere, ergo potuit eos de suo casu certificare : quoniam est fallacia consequentis, a superiori ad inferius affirmando. Porro si Deus dixisset angelo, Tu per superbiam cades, angelus debuit hoc intelligere sub conditione aut comminatione aut præadvisatione, sicut Ninivitæ intellexerunt verba Jonæ de eorum subversione, et Petrus verba Christi de sua negatione.13 — Hæc Antisiodorensis. Qui etiam in hac quæstione ponit prætactam distinctionem de duplici pœna, videlicet promovente et suffocante.14
Footnotes
Chapter 76 of 271