Quæstio 4
Quæritur quarto, Qualiter cognitio matutina et vespertina distinguuntur in angelis.
Ex cujus distinctionis assignatione patebit, qualiter fuerunt in angelis ante confirmationem bonorum et lapsum malorum, et qualiter postea.
Quocirca scribit Bonaventura : Circa hæc sunt positiones diversæ, quæ consurgunt ex diversificatione verborum Augustini in ista materia. Quidam namque attendentes ad verba Augustini super Genesim ad litteram, dicunt quod dum quæritur, utrum angeli a principio suæ creationis cognitionem habuerint matutinam, facienda est vis de quibus quæratur : quia aut quæritur de omnibus, aut de aliquibus. Si de omnibus, dicunt quod non omnes eam habuerunt : quoniam Lucifer et secum prolapsi, nunquam eam sortiti sunt, quoniam lucem divinam in se ipsa nunquam viderunt. De aliis angelis dicunt, quod omnes eam habuerunt: quia (ut dicunt) simul tempore sunt creati atque per gloriam ad Deum conversi, et in eodem instanti sunt formati et a tenebris divisi. In eodem quoque instanti res omnes cognoverunt secundum suum ordinem et connexionem: et hoc, in Verbo. Quæ res etsi in eodem instanti ac simul cum angelis sunt creatæ, attamen natura ac dignitate posteriores sunt angelorum productione et conversione ad Deum. Ideo dicitur, quod angeli in Verbo cognoverunt res faciendas: et istud expresse videntur prætendere verba Augustini tertio et quarto super Genesim ad litteram.
Sed quoniam Augustinus undecimo de Civitate Dei videtur expresse sentire oppositum, dicens quod fuerit mora inter creationem et lapsum, et quod ante lapsum nec boni præscii fuerunt suæ beatitudinis, nec mali suæ miseriæ, ita quod in principio nec boni fuerunt lux, nec mali tenebræ; idcirco ne sibi contradicere videatur, distinguunt aliqui cognitionem matutinam dupliciter. Cognitionem quippe matutinam vocat Augustinus cognitionem rerum in Verbo. Porro in Verbo angeli dupliciter dicuntur cognoscere. Primo perfecte, videlicet intuendo ipsum Verbum in se, et alia in Verbo: quæ cognitio facit beatos. Secundo, suscipiendo illuminationem a Verbo, et in illa susceptione cognoscendo alia: hæcque cognitio angelis fuit innata, quoniam indidit eis Deus omnium species, et lumen intellectuale expandit super mentes eorum, quo cognoscerent facta et facienda. Et ista cognitio matutina est de qua loquitur Augustinus super Genesim; et hæc fuit in angelis omnibus: quam et dicunt in dæmonibus remansisse, sed obscuratam per culpam, idcirco nec matutinam vocari. Et sicut distinguunt in cognitione, ita in luce et tenebris: quod scilicet uno modo dicitur angelus lux propter irradiationem ab illa superna luce prodeuntem secundum statum naturæ: per quam irradiationem cognoscunt angeli res in proprio genere, cognitione quæ dicitur vespertina; et prout res ad Deum referunt, dicitur matutina. Tenebra quoque per oppositum dicitur ignorantia, quæ ab angelis est exclusa: propter quod dicuntur sapientia fuisse repleti. Alio modo dicitur lux ipse angelus propter irradiationem manantem a summa luce secundum plenitudinem gratiæ consummatæ seu gloriæ, qua angeli dicuntur illuminati, ut beate sapienterque viverent; atque in hoc statu proprie appellatur cognitio matutina, quæ nunquam nisi in angelis fuit beatis. Sicque Augustinus diversimode loquitur. Per quod solvuntur rationes et auctoritates quæ hinc inde ad partem fiunt utramque.
Istud demum curialius sonat, quam dicere quod Augustinus sibi ipsi contrarius sit, et tanquam instabilis, nunc hoc, nunc illud affirmet. Verumtamen quidquid sit de opinione Augustini circa rerum productionem, quam ita exponit quod aliis contradicere Sanctis videtur; non tamen credendum est, quod tantus homo sibi ipsi contradicat, maxime in his quæ non retractat. Sed qualitercumque verba ejus intelligantur, magis standum est his quæ in libro de Civitate digessit, ubi loquitur asserendo; super Genesim vero ipsemet fatetur se loqui inquirendo. Quumque in libro de Civitate Dei testetur, quod mora fuit inter creationem et lapsum angelorum, ac per hoc inter creationem et glorificationem eorum, et cognitio matutina proprie sit gloriosa; tenendum est quod angeli eam non habuerunt a sua creatione, et quod angeli mali nunquam hanc habuerunt. — Hæc Bonaventura.
Qui consequenter respondens ad quæstionem qua quæritur, utrum in angelis sit cognitio vespertina post eorum glorificationem: Omnis (inquit) creatura, quantum est de se, tenebra est, ut vult Augustinus;1 Deus vero lux est, et tenebræ in annis. Dies autem dicit illuminationem a luce fluentem super hæc tenebrosa; mane vero et vespera sunt media inter diem et noctem, secundum accessum luminis et regressum. — Itaque lux divina illuminans angelum illuminatione perfecta ad sui cognitionem, efficit angelum lucem; et ipsa Dei cognitio in se dicitur dies, quia pura est lux et cognitio ac ratio cognoscendi. Insuper lux ista angelica, seu angelus, qui est lux sic illuminata, habet cognoscere creaturam. Sicque quia cognoscit id quod tenebra est, cognitio ejus appellatur mane ac vespera: sed vespera, prout cognoscit creaturam in se ipsa; mane autem, prout ex illa cognitione ad Creatoris laudem consurgit, et refert ac ordinat eam ad cognitionem ipsius in Verbo. Unde undecimo de Civitate, capitulo septimo, loquitur Augustinus: Scientia creaturæ comparatione scientiæ Creatoris advesperascit, iterumque lucescit et mane efficitur, quum ipsa refertur in laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem vertitur, nisi quum Creator amore creaturæ relinquitur.
Hinc nota, quod quamvis ad similitudinem hujus visibilis lucis dicantur in angelis mane et vespera, differunt tamen dupliciter: primo, quoniam ibi vespera in noctem non vertitur; secundo, quoniam ipsi mane non succedit meridies, nec vespera diei, sed totum est simul. Hinc Augustinus super Genesim quarto: Simul, ait, habent diem vesperamque et mane. Itaque in angelis beatis est nunc cognitio vespertina cum matutina; nec habent successionem et ordinem temporis, sed ordinem dignitatis: quia ut loquitur Augustinus undecimo de Civitate, cognitio creaturæ in se ipsa decoloratior est quam quum in Dei Sapientia noscitur. Unde diversitas hujus duplicis cognitionis non est nisi ratione diversi modi cognoscendi: qui tamen non sunt oppositi; sed unus alteri famulatur, et unus perficit alium, non excludit. — Hæc Bonaventura.
Præterea de his movet Alexander plurimas quæstiones. Prima est, quare dicatur cognitio matutina et vespertina. Respondet: De hac duplici angelorum cognitione loquitur Augustinus super Genesim, et libro de Civitate Dei, et ad Orosium. Itaque secundum Augustinum, cognitio angelorum dicitur dies: cujus sunt duæ partes, videlicet mane et vespera. Vult igitur Augustinus cognitionem comparare diei seu luci, ignorantiam vero nocti seu tenebris. Quumque mane sit principium diei, vespera finis: vult similiter juxta hoc, quod cognitio angeli in Verbo sit matutina, quum sit tanquam in principio rerum; sed cognitio ejus vel rerum in se ipso, vel rerum in proprio genere, est vespertina, quum sit in creatura, quæ in quantum est creatura, est in declinatione et casu, et a summa luce occumbit. Verumtamen ista similitudo non attenditur quantum ad omnia. — Si autem quæratur, cur cognitio angeli non vocetur diurna, dicimus quod bene potest sic appellari. Unde undecimo de Civitate Dei asserit Augustinus: In Verbo cognoscunt angeli tanquam diurna cognitione, in se ipsis tanquam vespertina.
In quarto quoque super Genesim: Cognitio quæ est in Verbo, ad diem pertinet; quæ est in se ipsis, ad vesperam. — Sed fortassis quæretur, quum meridies sit quasi media pars diei inter mane et vesperam, videtur quod secundum hoc erit tertia angelorum notitia, quæ dicetur meridiana. Dicendum, quod hoc non oportet: non enim potest cognoscere angelus, nisi aut in Creatore aut in creatura, hoc est, in Deo, aut in se, aut in propriis rerum generibus.
Secundo quæritur, an cognitio angelorum matutina seu vespertina sit naturalis. Dicendum, quod vespertina cognitio potest vocari dupliciter: primo, dum cognoscuntur res in genere suo; secundo, dum ex rebus aut ex natura cognoscitivi, sine adminiculo gratiæ, ascendit angelus ad notitiam Dei. Naturale quoque dupliciter dicitur: primo, id ad quod sufficit natura; secundo, quod a principio est datum naturæ, et reputatur veluti naturale. Et hoc secundo modo cognitio vespertina dici poterit naturalis: imo et primo modo vespertina angelorum notitia dicitur naturalis, qua angeli ex sua naturali perfectione potuerunt cognoscere res in se ipsis vel in proprio genere.
Tertio quæritur, an divisio ista cognitionis angelicæ in matutinam et vespertinam, sit sufficiens. Videtur quod non: quia secundum Augustinum, angelus res cognoscit in Verbo, et in se ipso, et in proprio genere rerum: ergo erit una cognitio matutina, alia meridiana, tertia vespertina. — Dicendum, quod cognitio dicitur vespertina, non solum qua cognoscuntur res in genere suo, sed item illa qua cognoscuntur in angelo speciebus rerum pleno.
Quarto quæritur, quæ harum cognitionum sit dignior. Respondendum, quod cognitio matutina: quia per illam noscuntur res in Deo per speciem increatam clarius ac purius quam in aliqua re creata. Potior quoque est cognitio vespertina per speciem angelo concreatam, videlicet quæ est in angelo ipso, quam cognitio rerum in proprio genere, et prout sunt in ipsa exsistentia actuali.
Quinto quæritur, utrum cognitio qua angelus intelligit Verbum æternum, sit matutina. Videtur quod non: quia secundum Augustinum, cognitio dicitur matutina, qua res creatæ videntur in Verbo. Ergo sicut aliud est intueri lumen solis, aliud res in lumine; sic aliud aliaque cognitio est, videre res in Verbo, et ipsum conspicere Verbum. — Respondendum ex verbis Augustini, ad Orosium sic dicentis: Hoc posse intelligi arbitror, quod Deus non in ipso die septimo requievit, tanquam indigens die illo ut in ipso esset beatior; sed ipsum diem septimum, id est naturam angelicam, perduxisse ad requiem suam, ut viderent in Deo sicut omnem creaturam formandam, ita et illum qui nullam creaturam pro indigentia sua, sed ex sola sua fecerat bonitate. Ex quo videtur, quod eadem sit visio beatifica qua angeli vident
A Verbum et ipsas res in Verbo. Sic autem non est eadem visio qua res videtur in lumine, et qua sol videtur. Hinc visio Verbi in ipso Verbo, est cognitio matutina.
Sexto quæritur, an dæmones habeant cognitionem vespertinam. Dicendum, quod extendendo nomen vespertinæ cognitionis, dici potest quod naturalis cognitio qua dæmones in principio cognoverunt res in se et in proprio genere, vocari valeat vespertina respectu cujuslibet cognitionis gratuitæ. — Hæc Alexander. Qui in harum solutionibus quæstionum aliqua scribit juxta præhabitas suas opiniones, quibus opinatus est angelos non esse creatos in gratia, et quod a rebus creatis recipiant species: quorum oppositum supra probatum est, idcirco pertranseo.
Porro de his Thomas non tractat in Scripto, sed in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima octava: Id (inquit) quod dicitur de cognitione matutina et vespertina, introductum est ab Augustino, qui sex dies in quibus legitur Deus cuncta fecisse, exponit non de usitatis diebus qui solis circuitu peraguntur, quum sol quarto die factus legatur, sed de uno die, puta cognitione angelica sex rerum generibus præsentata. Quemadmodum autem in die consueto, mane est diei principium, vespere terminus: ita cognitio ipsius primordialis esse rerum, dicitur cognitio matutina, et hæc est secundum quod res sunt in Verbo; cognitio autem ipsius esse rei creatæ secundum quod in propria natura consistit, dicitur vespertina. Nam esse rerum fluit a Verbo æterno sicut a quodam primordiali principio; et iste effluxus terminatur ad esse rerum quod in propria habent natura. — Si autem objiciatur, quia inter vespere et mane cadit nox, et inter mane et vespere cadit meridies: ergo si in angelis est ponenda cognitio matutina et vespertina, pari ratione meridiana atque nocturna. Dicendum, quod matutina et vespertina cognitio spectat ad diem, id est ad angelos illuminatos, qui a tenebris p. 289 B'; 255 A'.23
Gen. 1.
Ibid. 14-19. sunt distincti, id est ab angelis malis. Angeli vero boni cognoscentes creaturam, non figuntur in ea, quod esset tenebrescerre noctemque fieri; sed referunt eam ad Dei laudem, in quo sicut in principio omnia noscunt. Idcirco post vesperam non ponitur nox, sed mane: ita quod mane sit finis præcedentis diei, principiumque sequentis, in quantum angeli cognitionem operis præcedentis ad laudem referunt Creatoris. Meridies autem comprehenditur sub nomine diei, tanquam medium inter duo extrema; vel potest referri meridies ad Dei cognitionem, quæ non habet principium neque finem. Hæc Thomas.
Denique ad quæstionem hanc, utrum sit una cognitio matutina et vespertina, respondet: Juxta præhabita, cognitio dicitur vespertina secundum quod angelus noscit esse rerum in propria eorum natura, seu prout in se ipsis exsistunt.4 Quod per medium duplex cognoscit, puta, per species innatas, atque per rationes rerum ideales exsistentes in Verbo. Nempe videndo Verbum, non solum cognoscunt esse rerum quod habent in Verbo, sed et illud esse quod in propria habent natura: quemadmodum Deus videndo se, cognoscit esse rerum quod habent in ipso, et etiam esse quod in natura propria habent. Si ergo dicatur cognitio vespertina secundum quod angelus noscit res in propria natura, videndo in ipso Verbo; sic secundum essentiam una et eadem est cognitio matutina et vespertina, differens solum secundum cognita. Si autem cognitio vespertina dicatur secundum quod angeli cognoscunt esse rerum in propria ipsarum natura per formas innatas, sic alia est cognitio vespertina et matutina. Sicque videtur intelligere Augustinus, dicendo unam respectu alterius imperfectam. — Si autem objiciatur, quod impossibile est unam potentiam simul duas operationes habere: si ergo cognitio vespertina esset alia a matutina, quum angeli indesinenter cognoscant actualiter cuncta in Verbo, nunquam cognoscerent ea in proprio genere.
Respondendum, quod duæ operationes ejusdem potentiæ possunt simul consistere, dum una refertur ad aliam: ut dum voluntas simul vult finem et ea quæ sunt ad finem; intellectus quoque simul intelligit principia et conclusiones per ipsa principia, quando acquirit scientiam. Cognitio vero in angelis vespertina refertur ad matutinam, secundum Augustinum: ideo simul esse possunt. Hæc idem.
At vero Petrus his consonans: Cognitio (inquit) matutina in Verbo, potest dici duPLICITER, scilicet: imperfecta, per speciem creatam acceptam a Verbo; et perfecta, per speciem Verbi ipsius. Primam angeli a principio habuerunt; secundam in glorificatione acceperunt. Sed quoniam prima illa cognitio non videtur differre a cognitione rerum in proprio genere per species innatas, hinc verius videtur, quod angeli mali futuri, nunquam viderunt in Verbo. Hæc Petrus.
Richardus vero: Cognitio (ait) matutina tripliciter dicitur. Primo, cognitio rerum in divina essentia, quam angeli intuentes, simul in ea intuentur et alia. Sicque ab Augustino accipitur quæstione vicesima sexta ad Orosium, ubi testatur: Creaturæ cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane, quoniam plus et clarius videtur in Deo quam in se ipsa. Unde propter claritatem cognitionis istius vocatur ab Augustino aliquando meridiana, ut quum super Genesim hoc affirmat: Quum sit una dies, ea quæ facta sunt, in Creatore primitus, et in ipsis angelus consequenter Dignoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum cognitionem posteriorem ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane atque meridiem in omnibus præbuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. Hanc cognitionem matutinam angeli mali nunquam habuerunt, sicut nec Deum per speciem conspexerunt. Secundo dicitur cognitio matutina, qua angeli cognoverunt res in se ipsis per sapientiam eis concreatam, hoc est per species rerum sibi innatas, referendo deliberata voluntate illam cognitionem ad cognitionem laudemque Creatoris. Sic quoque angeli mali cognitionem matutinam nunquam sortiti sunt. Tertio cognitio matutina impropriissime dicitur, clara quædam cognitio creaturæ in se ipsa per speciem concreatam, sive referatur voluntate deliberata in dilectionem laudemque Dei, sive non. Sicque angeli mali dici possunt ante lapsum suum magis habuisse cognitionem matutinam quam postea, quoniam per peccatum in eis est obscurata. — Angeli autem electi adhuc post suam glorificationem habent vespertinam cognitionem: imo simul habent cognitionem matutinam et diurnam ac vespertinam, sicut ostensum est.5 Hæc Richardus.
Albertus demum: Si quis (inquit) attendat verba Augustini super Genesim, angelus malus nunquam factus fuit dies ex illustratione luminis divini, ideo nunquam fuit in visione matutina aut vespertina, quæ visiones diem illum distinguunt.6 Et si cognovit res in se ipsis naturali cognitione, non tamen attollebatur in laudem Creatoris, ut visio matutina formaretur in ipso, sed potius delectatione propriæ potestatis et sui amore conversus est in tenebras noctis. Ideo cognitio illa non terminabatur ad mane: quod proprium est notitiæ vespertinæ, secundum Augustinum, ut scilicet ad matutinam lucem terminetur, non interposita nocte. Hinc cognitio vespertina non appellatur simplex cognitio rerum in se ipsis, sed potius ex luce divina ipsas res illustrante, atque ex assurrectione in præconium Creatoris. Hæc Albertus.
Cujus dicta quamvis a præhabitis videantur aliqualiter dissentire, nihilo minus per distinctiones prætactas faciliter concordantur. Verumtamen, quod ait angelum malum nunquam factum fuisse diem ex illustratione lucis divinæ, videtur contrariari auctoritatibus Augustini præallegatis, in quibus fatetur angelos omnes in gratia gratum faciente esse creatos: quod et ipse Albertus libro de Coæquævis probat et sequitur. Libro quoque de Coæquævis plus scribit de his: quæ quum sententialiter sint inducta, pertranseo.
Insuper Udalricus in Summa sua, libro quarto, super his contestatur: Naturalis perspicacitas intellectus in angelis in duplici consistit cognitione, secundum Augustinum in quarto super Genesim, scilicet: in matutina, quæ est in lumine Verbi; et in vespertina, quæ est cognitio rerum in umbra naturarum suarum. Dicit etenim Augustinus, quod primi septem dies intelliguntur, vel secundum successionem temporum ex illustratione lucis corporalis; vel diffusio luminis intellectus primi in esse formali septem generum operum: ita quod mane sit perfectio creaturæ ex participatione lucis divinæ; et vespere sit obumbratio lucis illius per imperfectionem et privationem quas habet omnis creatura ex se. Vel tertio, dies intelligitur forma operis, vespera terminus, mane initium alterius operis. Vel quarto, dies illi sunt diffusio lucis creatæ intellectualis, id est angelicæ, per operationem cognitionum, super eadem genera operum. Mane autem et vespere distinguuntur modo prædicto. dies intelliguntur, vel secundum successionem temporum ex illustratione lucis corporalis; vel diffusio luminis intellectus primi in esse formali septem generum operum: ita quod mane sit perfectio creaturæ ex participatione lucis divinæ; et vespere sit obumbratio lucis illius per imperfectionem et privationem quas habet omnis creatura ex se. Vel tertio, dies intelligitur forma operis, vespera terminus, mane initium alterius operis. Vel quarto, dies illi sunt diffusio lucis creatæ intellectualis, id est angelicæ, per operationem cognitionum, super eadem genera operum. Mane autem et vespere distinguuntur modo prædicto. intellectualis, id est angelicæ, per operationem cognitionum, super eadem genera operum. Mane autem et vespere distinguuntur modo prædicto.
Tria prima istorum non consonant Augustino. Nec est intentio Augustini, quod cognitio ista rerum in Verbo, sit cognitio Beatorum, qui Deum clare cernendo omnia perhibentur videre in ipso. Quod probat Augustinus per hoc, quod etiam primus homo, qui non vidit Deum per speciem, habuit cognitionem hanc duplicem. Quemadmodum enim in creatione angeli duo dicuntur, videlicet, Dixit Deus, Fiat lux;7 et, Facta est lux: sic in creatione hominis dicta sunt duo, utpote, Faciamus hominem, etc.;8 et, Fecit Deus hominem. Nam et ista creatura rationalis est etiam lux, sicut et illa. — Hinc illa cognitio est naturalis cognitio intellectus possibilis, multo fortioris in angelis quam in nobis: qui cognoscunt Verbum non solum in se, sed etiam ut est omnium idea causalis, ita cunctis communis per sui in se identitatem, quod singulis est propria per singulorum singularem ad ipsum relationem. Nec loquimur nunc de illuminationibus gloriæ, sed de illuminationibus in distributionibus naturalibus: quibus Verbum æternum, in quo omnia sunt vita et lux, sicut dispositis ad formas vitæ et esse, infundit eas; ita dispositis prætacta dispositione ad lucem, se sub ratione lucis intellectualis communicat. In quo etiam philosophi in nobis constituerunt intellectum assimilatum: quod enim in materialibus operatur contactus materialis, hoc in spiritualibus facit propinquitas similitudinis, ut scilicet unum in aliud agat, et unum ab alio recipiat. Unde constat, quod omnes angeli ante casum quorumdam, cognitionem hanc habuerunt; sed mali nunc ipsa carent, quia ipsorum amentia et irrationabilitas excludit Verbi illuminationes ab eis. Porro vespertinam cognitionem omnes moderni doctores dicunt esse per species rerum totius ordinis universi angelis concreatas. — Hæc Udalricus.
Qui in his ab Alberto recedit, tam matutinam quam vespertinam cognitionem attribuendo angelis reprobis ante eorum lapsum: atque specialiter ab aliis multis, adscribendo illis matutinam notitiam ante ipsorum ruinam; rursus in hoc, quod hanc duplicem cognitionem dicit in naturali perspicacitate angelici intellectus consistere. In hoc quoque deviare ostenditur, quod ait intentionem Augustini consistere, quod cognitio rerum in Verbo non sit cognitio beatifica: cujus oppositum constat ex dictis. Sed verum est quod non solum illa cognitio dicitur matutina ab Augustino.
Footnotes
Chapter 77 of 271