Skip to the text

Distinctio 6

A. Quod de majoribus et minoribus quidam ceciderunt : inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.

Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 4.

Gregor. in Job, lib. 32, c. XXIII, n. 47.

PRÆTEREA sciri oportet, quoniam sicut de majoribus et minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt: inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis eo fuit dignior, sicut testimoniis auctoritatum monstratur.1 Ait enim Job: Ipse principium viarum Dei. Et in Ezechiele legitur: Tu signaculum similitudinis, plenus scientia et perfectione decorus, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quod Gregorius exponens, ait: Quanto in eo subtilior est natura, eo magis in illo imago Dei similitudinis insinuatur impressa. Item in Ezechiele legitur : Omnis lapis pretiosus operimentum2 ejus, id est, omnis angelus quasi operimentum ejus erat, quia ut dicit Gregorius, in aliorum comparatione ceteris clarior fuit. Unde vocatus est Lucifer, sicut testatur Isaias : Quomodo (inquit) cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? etc. Qui non unus ordo, sed unus spiritus accipiendus est.3 Qui teste Isidoro, postquam creatus est, eminentiam naturæ et profunditatem scientiæ suæ perpendens, in suum Creatorem superbivit in tantum, quod etiam Deo se æquare voluit, ut in Isaia dicitur : In cœlum ascendam, super astra cœli exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo. Similis quidem Deo esse voluit, non per imitationem, sed per æqualitatem potentiæ.4

Ezech. xxviii, 13. Gregor. in Job, lib. 32, c. xxiii, n. 48.

Isid. Sent. lib. 1, c. 10, n. 8.

B. Unde et quo dejectus fuerit merito suæ superbiæ.

Et tantæ superbiæ merito de cœlo, id est de empyreo, in quo cum aliis fuerat, dejectus est in istum caliginosum aerem cum omnibus suæ pravitatis consortibus. Nam ut Joannes ait in Apocalypsi, draco de cœlo cadens, secum traxit tertiam partem stellarum :5 quia Lucifer ille aliis major non solus cecidit, sed cum eo alii multi, qui ei in malitia consenserunt; eosque cadentes hujus caliginosi aeris habitaculum recepit. Et hoc ad nostram probationem factum est, ut sit nobis excitationis causa. Unde Apostolus : Colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, et adversus rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus :6 quia dæmones, qui sunt spirituales et nequam, in hoc turbulento aere nobis propinquo, quod cœlum appellatur, habitant. Unde et diabolus princeps aeris dicitur.

Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 4.

C. Quod non est concessum eis habitare in cœlo, vel in terra.

Non enim est eis concessum habitare in cœlo, quia clarus locus est et amœnus; nec in terra nobiscum, ne homines nimis infestarent; sed juxta apostoli Petri doctrinam in epistola canonica traditam, in aere isto caliginoso, qui eis quasi carcer usque ad tempus judicii deputatus est. Tunc autem detrudentur in barathrum inferni, secundum illud : Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.7

Hugo, op. cit. c. 4.

Cf. II Petr. II, 4.

D. Quod dæmones alii aliis præsunt, et habent etiam alias prælationes.

Et sicut inter bonos angelos alii aliis præsunt, ita et inter malos alii aliis prælati sunt, et alii aliis subjecti. Quamdiu durat mundus, angeli angelis, dæmones dæmonibus, homines hominibus præsunt; sed in futuro omnis evacuabitur prælatio, ut docet Apostolus. Habent quoque secundum modum scientiæ majoris vel minoris, prælationes, alias majores vel minores.8 Quidam enim uni provinciæ, alii uni homini, aliqui etiam uni vitio præsunt. Unde dicitur spiritus superbiæ, spiritus

Hugo, op. cit. c. 4. alii luxuriæ, et hujusmodi: quia de illo vitio maxime potest homines tentare, a quo denominatur. Inde etiam est, quod nomine dæmonis divitiæ vocantur, scilicet mammona. Est enim Mammon nomen dæmonis: quo nomine vocantur divitiæ secundum Syram linguam.9 Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias cui velit, sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem.

E. An omnes dæmones sint in hoc aere caliginoso, an aliqui sint in inferno.

Solet autem quæri, utrum omnes in isto aere caliginoso sint, an aliqui jam sint in inferno. Quod in infernum quotidie descendant aliqui dæmonum, verisimile est: quia animas illuc cruciandas deducunt. Et quod illic aliqui semper sint, alternatis forte vicibus, non procul est a vero: qui illic animas detinent atque cruciant. Quod autem animæ malorum illuc descendant atque illic puniantur, ex eo constat quod Christus ad inferos descendit, ut justos qui ibi tenebantur, educeret. Si enim justi illuc descendebant, multo magis injusti; et sicut tradit auctoritas, quum justos eduxit, iniquos ibi reliquit: momordit enim infernum, non absorbuit.

Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 4.

Gregor. in Evang. Homil. XXII, n. 6. Osee. XIII, 14.

F. Quidam putant Luciferum esse in inferno religatum ex quo tentavit Christum et victus fuit: quem dicunt primum hominem tentasse et vicisse.10

De Lucifero autem quidam opinantur, quod ibi religatus sit, et ad nos tentandos nunc accessum non habeat, quia in Apocalypsi legitur: Quum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exiet et seducet gentes. Quod erit novissimo tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam, si fieri potest, moveantur electi. Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore quo tentavit Christum in deserto vel in passione, et victus fuit ab eo.11 Ipsum putant primum hominem tentasse et vicisse, et secundo Deum; sed ab eo victum esse, et ideo in inferno religatum. Alii autem dicunt, ex quo cecidit, pro peccati sui magnitudine illuc fuisse demersum.

Hugo, op. cit. c. 4. Apoc. XX, 7.

G. Quod Lucifer non habet potestatem quam habebit in tempore Antichristi.

Sed sive in infernum demersus sit, sive non, credibile est eum non habere potestatem accedendi ad nos, quam habebit in tempore Antichristi, in quo fraudulenter ac violenter operabitur. Et ideo forte dicitur tunc solvendus, quia tunc dabitur ei a Deo potestas tentandi homines, quam modo non habet.

H. Quod dæmones semel victi a sanctis, non accedunt amplius ad alios.

Aliis quoque qui a sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi videtur adimi. Unde Origenes: Puto (inquit) sane, quia sancti repugnantes adversus istos incentores, et vincentes, minuant exercitum dæmonum, velut quamplurimos eorum interimant, nec ultra fas sit illi spiritui qui ab aliquo sancto caste et pudice vivendo victus est, impugnare iterum alium hominem.12 — Hoc autem putant quidam intelligendum tantum de illo vitio in quo superatus est: ut si de superbia aliquem virum sanctum tentat, et vincitur, ulterius non liceat illi illum vel alium de superbia tentare.

SUMMA

DISTINCTIONIS SEXTÆ

HIC plenius tractat Magister de angelis lapsis, ostendens de quibus fuerint choris, et de quo ordine fuerit primus ille apostata; deinde, de quo loco ejectus sit, et in quem locum fuerit detrusus. Insuper tractat quomodo inter dæmones sit quædam prælatio, et quod diversi diversis hominibus sint ad exercitium deputati. Specialiter quoque de Lucifero aliqua introducit; ac tandem inquirit, an dæmones ab hominibus semel victi, amplius eos tentent. que peccavit. — Secundo, quoniam Damascenus libro secundo, capitulo quarto, aperte testatur: Ex his angelicis virtutibus, is qui præerat terreno ordini, et cui terræ custodia a Deo commissa erat, non ferens illuminationem et honorem quem illi Conditor largitus fuerat, elevatus est adversus factorem suum, ei rebellare volens. Ex quibus verbis probatur, quod fuit de infimo choro, aut saltem de ultima hierarchia: quia secundum divinum Dionysium, ministeriis inferioribus ac terrenis atque humanæ custodiæ et ecclesiasticæ hierarchiæ præfecti sunt ac deputati angeli infimæ hierarchiæ.13 — Tertio, ad apostatam istum dicitur in Ezechiele:14 Tu Cherub extentus et protegens. Ergo fuit de ordine Cherubim, non Seraphim: Seraphim autem est ordo supremus. — Quarto, secundum Philosophum, Deus et natura nil agunt frustra, nec in præcipuis suis frustrantur effectibus. Increata ergo et infinita Sapientia, quæ omnem rationalem et intellectualem creaturam ad sui ipsius beatificam plasmavit fruitionem, non est in præclarissima creatura, sua ordinatione, intentione et institutione frustrata.

Footnotes

  1. Job XL, 14. ↩

  2. Ezech. XXVIII, 12, 13. ↩

  3. Is. xiv, 12. ↩

  4. Is. xiv, 13, 14. ↩

  5. Apoc. xii, 3, 4. ↩

  6. Ephes. vi, 12. ↩

  7. Matth xxv, 41. ↩

  8. I Cor. xv, 24. ↩

  9. Matth. vi, 24. ↩

  10. Apoc. II, 2. ↩

  11. Matth. XXIV, 24. ↩

  12. Hugo. Summa Sent. tract. II, c. 4. Origenes in Josue Homil. XV, n. 6. ↩

  13. De Cœlest. hier. c. IX, XIII. ↩

  14. Ezech. XXVIII, 14. ↩

Chapter 82 of 271