Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An angeli habeant corpora naturaliter et inseparabiliter sibi unita.

Verum hæc quæstio jam supra satis videretur expedita, ubi de simplicitate et immaterialitate naturæ angelicæ et intelligentiarum introducta sunt multa tam in isto libro quam in primo, nisi quædam verba Augustini difficultatem hic facerent.1 Absolute enim loquendo, videtur Augustinus, sublimis ille Doctor, sentire quod angeli habeant corpora naturaliter sibi unita, juxta modum qui in textu exprimitur: quod super Genesim et in libro de Civitate Dei ac alibi sæpe videtur sentire. Nempe in his quæ ad naturalem spectant philosophiam, Platonicos præcipue est secutus, quos et in libro de Civitate Dei aliis cunctis præfert. In quæstione vero qua quærit, an aliquam grossiorem induant formam sive materiam dum apparent hominibus, præsupponit eos habere corpora sibi unita, tam tenuia atque subtilia, ut humanis nequeant oculis percipi. Aliqui tamen tantum Patrem excusant, dicentes quod in talibus opinative ac recitative locutus est. Sed et illuminatus pater Bernardus in sermonibus super Cantica, Augustino in ista materia consentire videtur. Porro ab his longe distat, quod juxta præhabita nec spiritualis materia in angelis aut dæmonibus est ponenda.

Itaque circa hæc scribit Albertus: Quia in primo libro, distinctione tricesima septima, determinavimus quantum potuimus, qualiter angeli assumunt corpora, et qualiter moventur in ipsis, restat hic inquirendum de aliis, etc.2 — Istud præmitto, ut ea quæ infra ex Udalrico scribentur de opinione Alberti, clarius intelligantur. Porro in prætacta distinctione fatetur et scribit Albertus, quod angeli corpora vere assumunt, et in ipsis moventur, et pergunt de loco ad locum, visibiliterque apparent ac loquuntur hominibus. Quod item in libro de IV Coæquævis testatur, ubi aperte determinat, quod vere assumunt corpora, et in eis vere ab extra apparent, ita quod angeli sancti assumunt ætherea corpora, id est de puriori aeris parte, angeli vero mali de parte aeris grossiori: quæ corpora dicit inspissari, et facta apparitione, resolvi in præjacentem materiam. Ad quæ comprobanda multas inducit auctoritates SS. Isidori et Bernardi; probatque ibi diffuse, quod non convenit eis habere corpora naturaliter sibi unita.

Verum his obviare videntur pro parte, quæ scribit Udalricus in Summa sua, libro quarto: Angelos, inquit, tam bonos quam malos, apparere hominibus, nullus ignorat qui fidem adhibet sacræ Scripturæ. Modus autem apparitionis incertus est, quia occultus est nobis. Nempe ut dicitur in libro de Deo Socratis, dæmones compositi sunt ex intellectuali et corporali natura, habentes corpora de aere subtiliori;3 suntque ornatus et habitatores aeris superioris, sicut aves aeris inferioris: quoniam omnia elementa habent animalia propria, etiam ignis, ut dicitur ibi. Et imponit auctor ille hoc dictum Aristoteli. Propter hoc dæmones sunt visibiles quibus volunt, quum divinitus speciem sui offerunt; et sunt invisibiles quibus volunt, quoniam fila corporum possident rara et splendida, quæ universos visus radios raritate transmutant, splendore reverberant, subtiliterque frustrantur. — Augustinus quoque in libro de Civitate Dei et super Genesim, hoc dictum communiter refert ad angelos bonos ac malos: quia et Plato, princeps hujus opinionis, utrosque appellat dæmones, dividens eos in Timæo in calodæmones, id est bonos dæmones, et cacodæmones, id est dæmones malos. Et quamvis Augustinus non asserat hoc, tamen hoc supponendo ac alia inquirendo, videtur ita sentire. Nam super Genesim dicit angelos habuisse corpora sibi concreata de aere superiori, sed in dæmonibus esse mutata in qualitatem aeris grossioris, qua pati possint ab igne. Et illud Job, Ipse est initium figmenti Dei, dicit non designare naturam angeli, sed corpus aerium, quod tali voluntati Deus aptavit.4 Denique isto supposito, quærit tertio de Civitate Dei: an angeli, manente spirituali sui corporis qualitate, assumant corpus ex inferioribus corpulentioribus elementis, quod sibi instar vestis coaptatum mutent in quaslibet species corporales; an propria corpora transmutent in id quod volunt.

Sed quoniam juxta præhabita certum est angelos incorporeos esse, licet hoc olim fuerit dubium, ideo illa opinio modo a cunctis abjicitur tanquam philosophiæ ac theologiæ contraria.5 Hinc Gregorius in Moralibus probat eos assumere corpora: Nisi (inquiens) angeli ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus nostris obtutibus non apparerent. Et hunc sequitur modo totus cætus doctorum.

Itaque juxta hunc modum loquendi, dico eos interdum assumere vera animalium corpora: sicut dæmon assumpsit serpentem, et angelus bonus movit linguam asinæ Balaam.67 Sed quia per illa, præsentia angeli non monstrabatur, non vocatur hoc apparitio. In hac demum assumptione non est unio formæ ad materiam (quum intellectus nullius corporis actus sit), nec motoris naturalis ad mobile, sed instrumenti cum artifice.

Porro quum angelus apparet, tunc de novo assumit et format corpus ex aere convenientius quam ex aliquo alio elemento: quoniam cœlum secundum partes abrumpi non potest, quum incorruptibile sit; ignem vero non sustinerent hi circa quos angelus apparens operatur; terra autem difficulter est mobilis; aqua etiam figuram corporalem per se non tenet. Nec ista formatio est formæ substantialis, sed accidentalis inductio. Hanc item potestatem formandi et assumendi corpus, habet angelus ex ordine suæ naturæ, quo altior est corporali natura, et omne altius alio, potest uti eo ut instrumento. — Quumque aer sit pervius visui, oportet eum in apparitione hujusmodi condensari ut terminet visum, et tangere queat ac tangi, et alia hujusmodi opera exercere. Ad quod intelligendum adverte, quod condensatio rari seu subtilis contingit dupliciter. Primo, per alterationem alicujus qualitatis naturalis activæ: ut dum frigiditate aeris vapor condensatur in nubem, et nubes in aquam. Et talis inspissatio non est hic, quia aer converteretur in aquam. Secundo, per solam partium compressionem sine omni alteratione, quemadmodum corpus cœleste quod replet vacuitates exsistentes inter sphæras, frequenter inspissatur et rarefit: et ita fit in proposito. Sic ergo compactum aerem subito format angelus in figuras omnium organorum exteriorum animalis in cujus specie vult apparere, per vehementiam suæ virtutis: quoniam non est potestas super terram quæ ei valent comparari. Interiora vero organa animalis illius non format, ut cor, hepar, splen: quia opera illorum non exercet in corpore illo. Nec habet vires sensitivas organicas:8 idcirco per exteriora organa illa non videt, nec audit, etc. Faciunt quoque angeli, boni et mali, corpora sic assumpta esse diversorum colorum et claritatum, sive per causas seminales inditas rebus, sive ex commixtione opaci et luminosi, sive ex altero horum alterum excedente. Angeli autem boni hoc etiam possunt miraculose virtute divina. Universaliter quoque loquendo, quum angelus corpus assumptum possit movere, non vivificare; potest omnia opera exercere in corpore illo quæ consistunt in motu, sed nullum opus vitæ.

Aliter autem ab universis præmissis sentit doctor meus, dominus Albertus, episcopus quondam Ratisbonensis, vir in omni scientia adeo divinus, ut nostri temporis stupor atque miraculum congrue possit vocari; in magicis quoque expertus, ex quibus multum dependet materiæ hujus scientia. Dicit namque angelorum apparitionem non fieri per corporum assumptionem, sed per species corporum quas sensibus ingerunt. Et consentit Damascenus libro secundo, capitulo tertio, dicens : Transfigurantur ad quodcumque dominator jusserit Deus, et ita hominibus superapparent, quum divina eis revelant mysteria. Et de dæmonibus eodem dicit libro, capitulo quarto : Permissione Dei facta fortitudinem habent, et transmutantur et transfigurantur in quamcumque volunt figuram secundum imaginem phantasticam.

— His ergo, quamvis paucioribus, ego quoque consentio : quia natura non sustinet ea quæ de corpore aerio supra dicti tradunt doctores. Præterea inutiliter tanta ad hoc opera adhiberetur, quod per spiritualem operationem spirituali substantiæ congruam melius perficitur, dum et ipse spiritus præsens est, suamque præsentiam per speciem spiritualem ostendit. Nec tamen hæc sunt præstigia falsa vel illusiones, nisi quum ad deceptionem ordinantur, sicut per operationes spirituum immundorum; et non quando ad instructionem, quum et Christus in specie peregrini apparuerit duobus discipulis :9 quæ species in eorum tantum oculis fuit. — Hæc Udalricus.

Cujus scripta magnam mihi ingerunt admirationem : quia (ut patuit) Albertus super primum et in libro de IV Coæquævis apertissime scribit, quod vere assumunt corpora in quibus apparent, et quod in illis moventur localiter.10 Imo et tres rationes assignat cur eorum corpora nominanatur aeria. Prima est, quoniam habitans et habitaculum, locans et locatum, unius debent esse naturæ. Propter quod terrestria collocantur in terra, aquestria in aqua, aeria in aere. Quumque dæmones durante tentationis exercitio commorentur in aere, corpora eorum dicuntur aeria. Secunda est, quoniam inter elementa aer facilius recipit condensationem et subtiliationem, potestque faciliter condensari in corporales figuras de facili solubiles : quæ figuræ continentur in ipso non virtute alicujus mixti depressi ac densi, sicut retinentur figuræ in organis naturalibus corporalibus, in quibus humidum figuraliter terminatur sicco admixto sibi ut figura remaneat; sed retinentur virtute spiritus apparentis in eis qui format eas. Tertia est, quoniam corpora illa disparendo resolvuntur in aerem : per quod probantur aeriæ esse naturæ. Multa his consimilia scribit ibidem, et auctoritate divini Dionysii probat hoc ipsum.

Insuper solvit rationes quibus probat Udalricus, quod corpus non assumat angelus bonus seu malus. Sic quippe hoc probat et arguit : quoniam uni apparet, non alteri, quamvis præsenti; auditur quoque ab uno, non ab alio, licet adstante. — Ad quod respondet Albertus : Quod unus percipit voces angeli apparentis, non alius, ideo est, quia locutio illa exstat mirabilis. Quemadmodum enim non profertur per materialia organa secundum naturam, ita nec circulariter immutat medium sicut vox naturalis. Hujus etiam causa est, quia locutio angeli fit conversione et ordine ad eum cui loquitur : idcirco non sonat nisi apud illum. Idem de apparitionibus est dicendum. — Hæc Albertus. Eadem quoque argumenta faciliter solvuntur ab aliis, ut patebit.

Verumtamen non reor, Udalricum illa recitasse mendose, nec suo magistro talem opinionem adscripsisse mendaciter. Potest etenim esse quod de eadem materia in diversis locis atque temporibus diversimode senserit ac scripserit : quemadmodum etiam in uno loco conscripsit, quod de forma consecrationis sanguinis Christi non sunt nisi hæc verba, Hic est enim calix sanguinis mei; in alio autem, quod et verba illa, Novi et æterni Testamenti, etc., sint de essentia formæ consecrationis illius.

De ordinibus autem dæmonum Plato disseruit in Timæo, quod triplex est. Quidam enim secundum eum, sunt supremi, summo opifici jugiter adsistentes: quos dicit in æthere commanentes, nec animo esse passivos, quoniam circa inferiora non versantur, neque compatiuntur. Alii sunt medii, hominibus pro custodia deputati, eorum profectibus congaudentes, et de malis eorum dolentes: quos in superiori aeris parte testatur esse manentes. Tertii sunt spiritus mali, ad illicita instigantes, ac vitia punientes. Primi vocantur calodæmones; secundi, catodæmones; tertii, cacodæmones.

Thomas quoque de Argentina recitat quosdam esse prætactæ opinionis Udalrici, quamvis Albertum non nominet.

Similiter Hannibal: Quidam, inquiens, dixerunt angelos nunquam assumere corpora. Totum vero quod in Scriptura de angelorum apparitione legitur, dicunt esse intelligendum secundum visionem imaginariam. Vel dicunt hoc factum secundum corporalem visionem per modum præstigiorum, ita quod species visibilis formaretur in visu ab angelis. Cui repugnat, quod quandoque angeli apparentes, non uni tantum sed omnibus præsentibus apparebant: quod non solet in præstigiis fieri, nec in imaginariis visionibus. Hinc communiter tenetur, quod angeli quandoque corpora vere assumunt. Quod accidit quando non solum movent aliquod corpus, vel qualitercumque circa illud operantur; sed quando sic operantur circa illud, ut transferant ipsum in aliquam figuram convenientem repræsentare quod angeli nobis de se volunt manifestare. Quam transformationem angeli facere possunt mediantibus virtutibus naturalibus activis, et hoc ex efficacia suæ virtutis. Angeli vero sancti in hoc ulterius possunt ex virtute divini imperii. Quumque angelus figurat corpus ad repræsentandum proprias suas dispositiones ac proprietates, tunc dicitur ipse angelus apparere; quando vero ad repræsentandum majestatem divinam, tunc dicitur Deus sic apparere. Angelus quoque comparatur ad totum corpus assumptum: idcirco est totus in toto, et totus in qualibet parte, sicut et anima. Nec tamen est simul in pluribus locis, sicut nec anima. Hæc Hannibal.

Hinc Thomas: Angeli neque boni neque mali habent corpora naturaliter sibi unita, quia hoc esse non posset nisi essent formæ illorum corporum, vel saltem motores proportionati illis corporibus; quumque sint perfectioris naturæ quam animæ, oporteret quod haberent corpora nobiliora corporibus animarum. Sed inter omnia corpora generabilia et corruptibilia nobilissimum est corpus humanum, utpote similius corpori cœlesti propter æqualitatem complexionis: sicque oporteret corpora illa esse cœlestia, et ita rediret error philosophorum ponentium angelos esse formas orbium, et multiplicari secundum eorum numerum: quod tamen multo probabilius esset quam eos habere aeria corpora naturaliter unita.

Insuper erroneum est quod aliqui dicunt, angelos nunquam assumere corpora, et omnia quæ de apparitionibus angelorum leguntur, in præstigiis esse facta, aut secundum imaginariam visionem. Sed quia communiter dicunt Sancti, angelos etiam corporali visione apparuisse hominibus, et Scriptura concordat; ideo sine dubio est dicendum, angelos interdum assumere corpora. Quum enim natura spiritualis superior sit natura corporali, oportet naturam corporalem obedire spirituali; non quidem quantum ad formarum susceptionem, quoniam prima inchoatio formarum in materia, secundum quod in ea dicuntur esse habilitates ad formam, est ab opere Creatoris, et eductio earum in actum est per virtutem agentium naturalium determinatorum : sed quantum ad motum localem, per quem nulla forma ponitur in re mota, obedit corpus virtuti spirituali; et prout virtus spiritualis movet corpus, conjungitur ei ut motor mobili. Quumque angelus format corpus hoc taliter quod in eo appareant proprietates visibiles suis invisibilibus proprietatibus congruentes, tunc dicitur corpus illud assumere.

Præterea si quæratur, an angelus corpus assumat secundum veritatem naturæ in qua videtur; dicendum, quod qualitas corporis assumpti ab angelo dupliciter potest inquiri: primo, quantum ad veritatem naturæ quam habet; secundo, quantum ad naturam seu materiam de qua corpus assumitur. Quoad primum dicendum, quod corpus illud non habet veritatem naturæ quæ ostenditur. Unde etsi interdum angelus moveat corpus veri animalis, non dicitur proprie illud assumere: sicut nec angelus dicitur assumpsisse linguam asinæ per quam allocutus est Balaam, nec dæmon corpus quod vexat et obsidet:11 quoniam proprietates quæ vere sunt in aliquo corpore, ducunt in cognitionem principiorum subjecti, et non actu in cognitionem spiritualis substantiæ; quæ ductio est totus finis formationis sensibilis, ut S. Dionysius docet. Hinc quantum ad finem apparitionis, oportet quod sint illæ proprietates secundum similitudinem tantum, quatenus non intelligatur illis subesse res aliqua nisi angelus, ut quasi corpus angeli esse videatur, proprietatesque ejus sint proprietates angeli. — Si autem quæratur de secundo, videlicet quale sit corpus illud secundum materiam; dicendum, quod materia corporis assumpti ab angelo, considerari potest dupliciter: primo, quantum ad principium assumptionis; secundo, quantum ad terminum ejus. Primo modo materia ejus est aer, quum sit maxime transmutabilis in quodcumque: cujus signum est, quod quidam nitentes corpus a dæmone assumptum scindere aut perfodere gladio, non potuerunt, quoniam partes aeris divisi statim continuantur. Sed ut fi-

De Cœlest. hier. c. 1. guram queant recipere congruentem angelo apparenti, oportet quod quantum ad terminum assumptionis aer inspissetur, sicque ad proprietates terræ accedat, servata aeris veritate: quod agere angeli valent tam per motum localem partes aeris congregando, quam per semina in elementis respersa. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima prima, scribit: Quod accidit naturæ alicui, non invenitur universaliter in illa natura: ut esse alatum, quum non sit de ratione animalis, non convenit cuilibet animali. Quumque intelligere non sit actus corporis, nec virtutis corporeæ, habere corpus sibi unitum non est de ratione intellectualis substantiæ, sed accidit ei ex sua imperfectione, qua indiget scientiam adipisci ministerio corporis. Angelis ergo in natura intellectuali perfectis, et quibus est scientia concreata, non convenit corpus habere.

Sed objici potest, quia in libro Periarchon asserit Origenes: Solius Dei (id est Patris ac Filii et Spiritus Sancti) naturæ id proprium est, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeæ adjectionis societate intelligatur subsistere. Sanctus quoque Bernardus homilia sexta super Canticam loquitur: Demus soli Deo incorporeitatem sicut et immortalitatem; cujus sola natura nec propter se, nec propter aliud, solatio indiget instrumenti corporei. Liquet autem omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. — Et respondendum, quod quidam dixerunt, omne quod est, esse corpus: ex qua æstimatione derivatum videtur, quod quidam putaverunt nullas substantias incorporeas esse nisi unitas corporibus, in tantum quod quidam dixerunt Deum esse animam mundi, ut septimo de Civitate Dei recitat Augustinus. Sed quia hoc fidei repugnat catholicæ, Origenes recusans de Deo hoc dicere, quantum ad alias intellectuales substantias secutus est aliorum errorem, sicut et in aliis multis deceptus est, sequendo antiquorum opiniones philosophorum. Auctoritas vero art. 1.

B. Bernardi potest intelligi, quod spiritus creati indigeant corporeo instrumento non naturaliter unito, sed ad aliquid assumpto.

Insuper de assumptione corporum ab angelo, scribit Thomas ea quæ ex Hannibale jam dicta sunt, et addit:12 Angeli non indigent corpore propter se ipsos, sed propter nos, ut cum hominibus familiariter conversando, ostendant spiritualem societatem quam homines cum ipsis in cœlis sunt habituri. Illa quoque assumptio corporum in veteri Testamento fuit figura incarnationis Verbi æterni. — Unitur autem corpus angelo non solum ut motori, sed ut motori repræsentato per corpus mobile assumptum. Quemadmodum enim in Scripturis proprietates intelligibilium rerum sub similitudinibus sensibilium describuntur, sic sensibilia corpora ita formantur virtute divina ab angelis, ut congruant ad repræsentandum angeli intelligibiles proprietates. — Hæc Thomas in Summa.

Ad idem probandum valent omnia superius introducta de simplicitate et immaterialitate intelligentiarum et angelorum.

Insuper in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo nonagesimo, multipliciter probat Thomas, quod nulli corpori nisi humano uniatur intellectualis substantia ut forma substantialis intrinseca. Aut enim uniretur corpori simplici, aut mixto. Non simplici, quoniam elementa imperfectiora sunt mixtis, et propinquiora primæ materiæ: idcirco imperfectiores formæ competunt eis. Rursus, corpora elementaria propter suarum excellentiam qualitatum et contrarietatum, sunt invicem activa atque passiva: non ergo immortalibus illis conveniunt. Neque corpori mixto potest uniri substantia intellectualis ut forma. Quum enim inter corpora mixta temperatissimum sit corpus humanum, si substantia intellectualis uniatur alicui corpori mixto, oportet quod illud sit ejusdem naturæ cum corpore humano: et sic non esset differentia secundum speciem inter illud animal et hominem.

Insuper tertio libro, capitulo centesimo quarto, ait: Si quis dicat, quod apparentiæ in operibus magorum non sunt secundum sensum exteriorem, sed tantum secundum imaginationem, non videtur hoc verum. Non enim alicui apparent formæ imaginatæ quasi res veræ, nisi fiat alienatio ab exterioribus sensibus: quia non potest esse quod similitudinibus attendatur tanquam rebus, nisi ligato naturali judicio sensus. Hujusmodi autem collocutiones et apparitiones fiunt ad homines qui exterioribus sensibus libere actualiterque utuntur. Non est ergo possibile quod hujusmodi visa vel audita sint secundum imaginationem dumtaxat. — Verum hoc verbum S. Thomæ videtur quibusdam præhabitis repugnare, quibus dictum est, etiam sensum exteriorem posse sic immutari ab interiori, quod res aliqua apparebit quasi ad extra vere objecta.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione centesima undecima: Natura (inquit) corporalis obedit angelo quantum ad motum localem.13 Ideo quæ ex motu locali aliquorum corporum queunt causari, subsunt naturali angelorum virtuti. Apparitiones vero imaginariæ quandoque fiunt in nobis ex locali mutatione spirituum corporalium et humorum: ut in libro de Somno et vigilia scribit Philosophus, quod dum animal dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt motus, id est impressiones relictæ ex sensibilium motionibus, quæ in spiritibus sensitivis conservantur, ac movent principium sensitivum; ita quod fit quædam apparitio, ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis immutaretur. Imotanta potest esse commotio spirituum et humorum, quod tales apparitiones etiam vigilantibus fiant, ut in phreneticis aliisque hujusmodi patet. Quemadmodum ergo hoc fit per naturalem commotionem humorum, et quandoque per hominis voluntatem, qui voluntarie imaginatur quod prius sensit; ita hoc potest fieri potestate angeli boni seu mali: interdum quidem cum alienatione ab exterioribus sensibus, quandoque absque tali alienatione. Hæc Thomas in quæstione hac, utrum angelus possit immutare imaginationem seu imaginativam vim hominis.

Deinde solvendo hanc quæstionem, utrum angelus valeat immutare sensum humanum:14 Sensus, ait, immutatur dupliciter. Uno modo ab exteriori, ut a sensibili seu objecto. Alio modo ab interiori. Videmus enim quod perturbatis spiritibus atque humoribus, sensus mox immutatur: quemadmodum lingua infirmi plena humore cholerico, omnia sentit tanquam amara; et consimiliter agitur in aliis sensibus. Et utroque modo angelus immutare potest hominis sensum naturali sua virtute. Potest enim exterius opponere sensibus sensibilia ante formata, aut ea de novo formando, sicut dum corpus assumit. Similiter potest intus commovere spiritus et humores (ut dictum est), ex quibus sensus diversimode immutentur. — Hæc Thomas. Quibus et reor consentiendum.

Concordat Petrus: Quadruplex (inquiens) secundum Bernardum, est spiritus, puta, divinus, angelicus, humanus, et brutalis. Divinus spiritus nullo indiget corpore, nec quoad esse, nec quoad operationes. Angelicus non indiget quoad esse, nec quoad operationes proprias, sed quoad operationes ejus ad alterum, utpote ad nos. Humanus vero spiritus non indiget corpore quoad esse, quoniam potest esse sine corpore, sed quoad operationes proprias, vel per se, quantum ad sensitivas; aut per accidens, quantum ad intellectivas, quia non intelligit sine phantasmate. Brutalis demum spiritus indiget corpore tam quoad esse quam quoad operationem omnem per se. Primus ergo non habet necesse conjungi corpori, nec ut forma, nec ut motor. Secundus conjungitur non ut forma, sed ut motor; tertius ut forma et ut motor, tamen separabilis; quartus ut forma et ut motor inseparabilis. Hæc Petrus.

Richardus quoque concordat, et præter præhabita ponit paucissima. Ad probandum vero quod in angelis sit corpus, allegat illud ex libro de Ecclesiasticis dogmatibus, capitulo duodecimo: Creatura omnis corporea est; angeli et omnes virtutes cœlestes corporei sunt, quamvis non carne subsistant. Item quod quinto de Consideratione sanctus pater Bernardus deprompsit: Angeli corpore exstant aerii. Quæ omnia solvit, dicendo quod creatura quantumlibet simplex, tamen comparatione simplicitatis et immaterialitatis increatæ potest vocari corporea: quemadmodum esse creatum et lux facta, respectu increati esse luminisque æterni dicuntur non esse ac tenebræ. Propter quod Damascenus libro secundo, postquam asseruit angelos esse incorporales, adjecit quia comparatione Creatoris corporales censentur, cujus comparatione omne creatum, grossum et materiale invenitur. — Insuper, ad probandum quod angeli assumant aliquando corpora, introducit Avicennam, decimo Metaphysicæ suæ, capitulo primo, dicentem de illo qui aptus est ad prophetiam: Hic est in cujus animalibus viribus istæ consistunt proprietates, ut scilicet audiat verbum Dei, et videat angelos transfigurantes se coram illo in forma qua possint videri. Hæc Richardus.

D Qui tamen a prædictis dissentire videtur: Credo, inquiens, quod quando dæmon assumit corpus quod ipse format, et sibi coaptat coaptatione quæ requiritur inter movens et mobile, assumit illud ex pluribus elementis. Nec tamen hoc corpus habet formam mixti: quoniam elementa remanent ibi sub propriis formis completis virtute dæmonis ita subtiliter confusa, ut corporalis visus inter distinctionem partium elementorum illorum distinguere nequeat. Ex diversa quoque confusione eorum in diversis partibus illius corporis, lumen cadens super ipsum corpus, in diversis partibus diversimode est resplendens instar diversorum colorum. Corpus etiam illud plus habet de gravitate quam levitate: attamen facillime atque celerrime potest a spiritu illo moveri, ex vehementi excessu virtutis moventis super ipsum mobile. Hæc Richardus. — Prætactorum vero doctorum positio, dicentium corpus illud esse aerium, et non mixtum, rationabilior reputatur.

Insuper quærit hic doctor, an corpora quæ dæmones assumunt, sint perfectibilia seu informabilia ab anima intellectiva. Et respondet quod non: quia dæmones formare non valent corpora perfectibilia ab anima intellectiva, nec immediate propria sua virtute: quia ut dictum est, per illam non possunt transmutare materiam ad aliquam formam substantialem;15 sed in corporibus perfectibilibus ab anima intellectiva, præcedit ordine naturæ aliqua forma substantialis animam intellectivam. Nec possunt hoc mediante opere naturæ, eo modo quo ranas produxerunt et serpentes. Corpus quippe perfectibile ab anima intellectiva, non est producibile per viam putrefactionis: imo ad ejus naturalem productionem requiritur cum virtute cœlesti virtus et influentia agentis similis in specie. Hæc Richardus.

Hannibal quoque: Quatuor (inquit) fuerunt circa angelorum corporeitatem opiniones. Quidam dixerunt angelos corpora cœlestia habere naturaliter sibi unita, animas orbium inter angelos computantes, ut tangit in sua Metaphysica Avicenna. Secunda positio est Rabbi Moysis, qui dixit angelos esse quaslibet naturales virtutes, quas constat corporibus esse unitas. Tertia fuit Platonicorum positio, dicentium angelos, quos calodæmones et cacodæmones appellabant, habere corpora aeria naturaliter sibi unita: quod etiam Augustinus in pluribus locis sentire videtur. Quarta est B. Dionysii, quod omnes angeli sunt incorporei: et hæc sententia tanquam rationabilior, ab Ecclesia communiter jam tenetur.16 Hæc Hannibal.

Præterea Bonaventura: De hoc, inquit, an angeli habeant corpora naturaliter sibi unita, dubitarunt aliquando magni doctores. Unde super hoc dubie loquitur tam

Augustinus quam Bernardus. Sed nunc satis certitudinaliter tenetur, et Magister et Richardus de S. Victore affirmant, quod angeli sunt incorporei. Verumtamen de hoc plures dubitant, an dæmones habeant corpora sibi inseparabiliter alligata, in quibus torqueantur. Sed planum est satis, quod sicut angeli boni non habent corpora nisi voluntarie assumpta, ita nec dæmones. Cujus signum est, secundum Richardum, quod corpus pusillum aliquando obsidetur maxima multitudine dæmonum, quemadmodum in Evangelio legitur legio dæmonum fuisse in homine uno.17 Duo autem corpora nequeunt simul esse; et si dæmones essent corporei, deceret eos quantitas satis magna. Hinc dicendum, quod nec corpora sibi inseparabiliter habeant conjuncta. Nec punitio eorum ab igne exigit corporis alligationem, ut patebit in quarto. — Gregorius vero dicens in homilia, quod angelus rationale est animal, intelligit hoc non quantum ad veritatem naturæ, sed quoad similitudinem operationis intellectualis, seu quantum ad apparitionis effigiem. Hæc Bonaventura.

Qui consequenter declarat, quod corpora ab angelis assumpta non sunt vere humana, nec intus organizata ut illa, sicut hoc supra ex Richardo et aliis ostensum est. De materia vero eorum ponit tres opiniones. Unam, quod sint ex quatuor elementis mixta: quam reprobat, quum corpora illa quasi repente formentur et destruantur. Secundam, quod ex solo sint aere: quam etiam non commendat, quum corpora illa sint diversimode in partibus suis disposita, colorata seu lucida, et tam spissa. Tertiam, quod partim sunt mixta, non pure aeria: ita quod aer prædominatur in eis cum aliqua admixtione alterius elementi, sicut videmus in nube; sic quod aeri admixtus est vapor terrenus seu aquosus in formatione corporis sic assumpti, ita quod angelus tam bonus quam malus, assumit corpus non ex natura cœlesti, sed elementari: non simplici nec plene commixta, sed medio modo, utpote ex aere vaporabili; angelus tamen bonus ex parte aeris superiori, dæmon ex inferiori. — Hanc Bonaventuræ positionem Richardus, ut patuit, est secutus : imo ambo simul in hoc secuti sunt quorumdam veterum opinionem.

At vero Alexander circa hæc multa inquirit, et patet ex præinductis responsio. Tenet autem communem opinionem, dicendo quod corpora assumpta ab angelis sunt aeria, non mixta, neque cœlestia. — Idem dicit Durandus.

Quid item de immaterialitate et incorporeitate angelorum bonorum atque mali lorum sentiant Guillelmus et Henricus, patuit supra.18

Postremo Scotus : Angelum (inquit) assumere corpus, non est ipsum informare corpus, nec illud hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus corporis motor (et sic esse definitive in illo : quod est alius modus quam per operationem esse in loco. Nam et Deum esse ubique, probatur per hoc quod ubique operatur. Quod si hi modi non differrent, esset ibi petitio principii, et argueretur ab eodem ad idem). Angelus enim assumit, id est ad se sumit, corpus, quia ad operationes sibi proprias exercendas utitur illo ut instrumento. Nec dicitur ista assumptio fieri quando corpus assumptum movetur motu progressivo, quoniam talis motus non congruit fini propter quem assumitur tale corpus.

Deinde videndum quale corpus potest assumere. Et dico, quod non assumit corpus cœleste, nec elementare, quoniam corpus elementare non est susceptivum accidentium in quibus apparet. Corpora autem mixta generata potest assumere, sicut cadaver defuncti, aut lapidem, vel aliquid tale. Et quando assumit corpus quod non videtur prius causatum a naturalibus causis, sed quasi formari tunc, et completa operatione subito disparere, tunc videtur probabile quod illud sit corpus mixtum, propter accidentia quæ apparent in eo; non tamen plena commixtione : quia corpus simpliciter mixtum non formatur nisi ex generatione et determinato processu naturæ. Hinc corpus quod ita quasi subito formatur atque resolvitur, mixtum est mixtione imperfecta, qualis potest induci ab agentibus naturalibus, quasi subito facta approximatione elementorum. Hæc Scotus.

Qui in his secutus est primam illam opinionem a Bonaventura narratam, et partim secundam. Atque ex dictis patet error istius responsionis; nec verum est quod aer per inspissationem aliasque adhibitiones prætactas, non sit illorum accidentium capax. Experientia quoque aliquando docuit, corpus angeli mali non esse quid grossum, mixtum, secabile, imo neque tangibile, sicut et Thomas et Durandus testantur. Nec decet angelos sanctos cadavera assumere mortuorum. Verumtamen de dæmonibus non apparet universaliter esse negandum quin interdum assumant cadavera, sicut de hoc in Cæsario et alibi aliqua leguntur exempla. Imo dæmones incubi et succubi talia creduntur assumere. Quædam quoque puella, quæ multo tempore familiaritatem habuit cum dæmone incubo, personaliter retulit mihi se audisse a dæmone illo, quod cadaver solet assumere, et illud forinsecus decorare.19

Footnotes

  1. Cf. t. XXI, p. 185 C et s.; t. XIX, p. 401 C et s. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. tract. IX pro- œmium. ↩

  3. Apuleius. ↩

  4. Job xI, 14. ↩

  5. p. 186 A et s.; 187 B et s. ↩

  6. Num. XXII, 28. ↩

  7. Gen. III, 1. ↩

  8. B C D Job xI, 24. ↩

  9. Luc. xxiv, 18, 16. ↩

  10. Cf. p 441B'. ↩

  11. Num.xxii, 28. ↩

  12. art. 2. ↩

  13. art. 3. ↩

  14. art. 4. ↩

  15. p. 420 A', 444 D'. ↩

  16. De Divin. nom. c. IV, VII. ↩

  17. B Marc. v, 9. ↩

  18. p. 198 D et s. ↩

  19. Cf. tom. I, p. xxvii in fine. ↩

Chapter 96 of 271