Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An Deus in formis visibilibus corporalibusque figuris unquam apparuerit.

Videtur quod non. Primo, quoniam inter formam seu figuram repræsentantem et rem præsentatam, debet aliqua esseportio: alias unum non posset aliud repræsentare aut designare. Sed inter Deum eminentiæ infinitæ et creaturas, nulla consistitportio. — Secundo, talis apparitio esset errandi occasio, utpote [putandi] quod Deus in sua natura corporalis visibilisque exsistat. — Tertio, Deus nullibi est de novo, imo invariabiliter exstat in omnibus. In nullo ergo de novo apparet. — Quarto, Deus legitur sæpe patribus apparuisse: et tamen in veritate, qui apparuit, angelus fuit, non Deus; et corpus in quo apparitio illa fiebat, formatum fuit ab angelo.

In contrarium est, quod Isaias, Daniel, Amos, Ezechiel, Michæas, scribunt se Deum vidisse sub variis formis.

Ad hoc Alexander respondet: Apparitio seu formatio specierum in quibus Deus apparuisse describitur, facta est a Deo per auctoritatem et imperialiter, ab angelo autem ex executive et ministerialiter. Hinc libro de Trinitate loquitur Augustinus: Dum patribus antiquis ante incarnationem Verbi æterni Deus apparuisse narratur, voces illæ seu species corporales per angelos sunt formatæ, aut ipsis ex Dei persona agentibus aliquid, sicut Prophetas solere ostendimus; aut assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur. Quamvis etiam Deus nequaquam indigeat obsequio angelorum in formatione corporum et corporalium specierum in quibus apparuit, congruit tamen dignitati et excellentiæ ejus immensæ, ut in talibus ei angeli obsequantur. Propter quod scribitur ad Galatas:1 Lex ordinata est per angelos in manu mediatoris.

Circa hoc quæritur, cur ante diluvium semper legitur Dominus apparuisse in se; sed post diluvium et ante Incarnationem, ubicumque legitur Dominum apparuisse, legitur quod apparuit in angelo. Quod inde perpenditur, quod ibi præmittitur aut certe subjungitur de angeli apparitione. Unde aliquando dicit Scriptura angelum esse locutum, aliquando Deum. — Dicendum, quod imminente diluvio, omnis caro coruperat viam suam: in cujus punitionem Dominus immisit diluvium. Idcirco tunc Dominus minorem habuit familiaritatem cum natura humana. Ad quod innuendum, post diluvium non legitur apparuisse in se, sed in angelo, ut notetur elongatio Dei ab homine ob illam corruptionem. Potest etiam responderi, quod post diluvium scribitur Deus apparuisse per angelos, ad insinuandum appropinquationem temporis in quo appareret in Angelo magni consilii, hoc est in Christo, in quo multifarie multisque modis locutus est nobis Pater. — Hæc Alexander.2

Hinc Bonaventura in quæstionibus circa textum: Corporalis (inquit) figura seu sensibilis forma, non ducit immediate in Dei cognitionem, sed mediante spiritu rationali, cujus ministerio fiebat apparitio illa. Quumque in ascendendo prius fiat abstractio a corporali figura atque sensibili forma, quam perveniatur ad Deum, quando a corpore ascenditur ad Deum mediante incorporeo spiritu; hinc talis apparitio potius scala est perducens ad veritatis notitiam, quam deviandi occasio. Unde quod in Exodo habetur, Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, subintelligendum est, in subjecta creatura.3 Per eadem quoque verba, atque per illud Numerorum, Palam et non per ænigmata Moyses videt Deum, insinuatur familiaritas Dei ad Moysen quantum ad apparitionem et contemplationem, in quibus Moyses alios excellebat Prophetas, non solum corporali et imaginaria sed et intellectuali ac anagogica intuitione contemplans.4 Hæc Bonaventura.

Insuper Thomas: Deus, ait, in sua essentia corporalibus oculis nunquam potest videri, nec etiam intellectu, nisi a Beatis. Verum in formis corporalibus apparuit hominibus. Divinæ autem illuminationes, secundum B. Dionysium, non descendunt in nos nisi mediante hierarchia cœlesti: idcirco in universis corporalibus apparitionibus illis, corpus formatum est et assumptum ac motum ab angelo. Verumtamen in corporibus sic assumptis, interdum apparere dicitur Deus, aliquando angelus. Formatio namque atque apparitio hujusmodi corporum fit ad designandum spiritualium proprietates substantiarum. Dum itaque angelus immediate illuminans hominem, intendit eum de sua propria virtute angelica instruere, repræsentat et exprimit in corpore illo similitudines suæ virtutis: et

De Cœlest. hier. c. IV. tunc dicitur ipse angelus apparere. Aliquando vero vult hominem edocere de virtute divina superiorisve angeli: et tunc format corpus ad repræsentandum eminentiam majestatis divinæ, aut proprietates angeli superioris; tuncque Deus dicitur apparere, vel angelus ille superior. Et hoc etiam affirmat Gregorius in glossa Exodi tertio, assignans causam cur angelus Moysi loquens, quandoque vocatur angelus, aliquando Deus seu Dominus. Fuitque Deus absque sui variatione in hujusmodi creaturis novo modo, sicut signatum in signo. Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima parte Summæ, quæstione duodecima, scribit: In Scripturis dicuntur aliqui Deum in hac vita vidisse, in quantum formatæ sunt quædam figuræ sensibiles aut imaginariæ, divinum aliquod secundum aliquam similitudinem repræsentantes.5 Sicque in Genesi Jacob fatur, Vidi Dominum facie ad faciem:6 non quod divinam essentiam viderit, sed figuram et creaturam in qua Deus repræsentabatur, prout quarto capitulo Cœlestis hierarchiæ S. Dionysius loquitur. Vel dixit hoc ad insinuandum eminentiam quamdam suæ intellectualis contemplationis. Hæc ibi.

Idem Petrus; et addit: Deus hominibus in propria forma visibiliter nunquam apparuit, nec in forma altera sibi unita, nisi in Christo, sed neque in forma a se immediate assumpta, sed angelo mediante. Deus quippe secundum ordinem providentiæ suæ mediantibus angelis illuminat homines. Hæc Petrus.

Ad primum dicendum, quod inter Creatorem et creaturam non est similitudo naturalis, neque univoca, sed analogica et imitativa seu repræsentativa. — Ad secundum est data solutio. — Ad tertium, quod Deus est in creaturis et relucet in eis ut causa in effectu. In corporibus vero seu figuris ipsum repræsentantibus, est sicut signatum in signo: et hoc de novo, non quod variatio sit in ipso, sed in re repræsentante. — Ad quartum patet solutio, quia per angelum facta est apparitio seu manifestatio illa, nihilo minus ipse Deus apparuit.

Circa distinctionem hanc quidam aliqua quærunt, ad quæ secundum quosdam jam supra responsum est. Pro quorum intelligentia clariori nunc aliquid addam.

Itaque ad hanc quæstionem, utrum dæmones sciant cordium cogitationes, respondet hic Thomas: Cogitationes cordium scire, solius est Dei. Attamen angeli possunt de eis conjicere ex signis corporalibus exterioribus, scilicet: ex vultus immutatione, juxta illud,

In vultu legitur hominis secreta voluntas; et ex motu cordis, sicut per qualitatem pulsus a medicis quoque animæ passiones noscuntur.

Porro ad id, an dæmones cogitationes immittant, respondet quod imo, illustrando phantasmata ita quod secundum diversas eorum compositiones possint ab eis diversæ intentiones ac species sumi ac elici: quas tamen intellectus non cogitur accipere. Nam præter objectum atque potentiam requiritur ad actualem cognitionem intentio cognoscentis per sensum vel per intellectum. Sed angeli boni etiam directe in intellectum imprimere queunt, quia secundum Augustinum, operantur in intelligentias nostras miris quibusdam modis. Hoc autem est in quantum lumen intellectus nostri agentis confortatur per intellectuale lumen eorum. Hoc vero dæmonibus non convenit, quoniam quamvis lumen eorum naturale efficacius sit lumine intellectus humani, attamen vitiorum tenebris obvoluti, nequaquam intendunt lumen intellectus nostri roborare et rectificare, sed potius obscurare et fallere.

Demum ad istud, utrum dæmones sint incentores malorum, respondet: Dæmones dicuntur incentores, in quantum fervere faciunt sanguinem: ex quo anima ad concupiscendum disponitur, quemadmodum etiam cibaria quædam et pocula ad libidinem provocant. In voluntatem autem directe ac immediate imprimere, solius est Dei, eo quod voluntas sit libera et domina sui actus, nec cogatur ab objecto, sicut intellectus cogitur evidentia demonstrationis ac rationis.

Itaque dæmones imprimunt in phantasiam, angeli etiam in intellectum, Deus solus in voluntatem. — Hæc Thomas in Scripto.

Eadem scribit in prima parte Summæ.7

His Petrus concordat: Cogitationes (inquiens) contingit cognosci dupliciter. Primo, clare et certe in se: sicque Deo est proprium eas cognoscere, et cui revelaverit ipse. Secundo, incomplete et per conjecturam, ut per effectus et signa: sicque diabolus cogitationes nostras cognoscere potest. Sed quum signa sint plurium significationi apta, ideo talis cognitio non est certa. — Præterea cogitationes immittere, dicit actum cujus effectus intra terminatur: idcirco immissio ista intelligi potest dupliciter. Primo, intrinsecus imprimendo, sicque non immittunt dæmones cordibus cogitationes. Secundo, extrinsecus excitando, et ita immittunt. Phantasmata namque dæmon componit, et lumine intellectus sui agentis irradiata præsentat: ad quorum susceptionem anima, si vult, se convertit; si non vult, se avertit. — Insuper incendere, dicit actum a corporalibus ad spiritualia translatum. Dupliciter autem dicitur homo incendere: primo, materiam ministrando seu applicando, ut ligna in fornace ponendo; secundo, formam imprimendo, quemadmodum ignis incendit domum. Primo modo potest diabolus cogitationes et affectiones malas incendere, non alio modo, etc. Hæc Petrus.

Richardus quoque: Dæmon (ait) non potest esse præsens in anima; idcirco non valet videre quæ sunt in ea, nisi per similitudinem eorumdem. Res autem quæ sunt in anima voluntarie, similitudines suas non multiplicant nisi ad voluntatis imperium: ideo nisi homo voluntarie conceptum suum voluntarium aperiat diabolo, non potest diabolus ipsum certe cognoscere. Præterea, simplicitas animæ ac spiritualis creatæ substantiæ non est simplicitas negativa, ut est simplicitas puncti, nec privativa, sed positiva, quum sit simplicitas alicujus magnitudinis limitatæ. Idcirco spiritualiter sunt in ea intus et extra atque profundum. Quumque diabolus essentiam animæ nequeat introire, non potest ejus cogitationes inspicere, quamdiu eas tenet in suo profundo ad intra. — At vero dæmon non potest cogitationes proprie nostro imprimere intellectui: quia nec speciem intelligibilem potest ei imprimere, nec in tentionem intellectus immediate dirigere ad rem cujus est species, post speciei receptionem: quorum utrumque ad actualem cogitationem exigitur. Dispositive vero potest cogitationem immittere modo prætacto. — Conformiter nequit affectionem voluntati ingerere, nec eam ad malum affectum mediate aut immediate necessitare, sed inclinare per imaginarias repræsentationes aut passionum commotiones, per quas voluntas pronior fit ad mala. Et per istam distinctionem facile est solvere auctoritates quæ contrarium videntur sonare. Hæc Richardus.

Porro Bonaventura: Deo, inquit, competit cogitationes immittere tanquam principali agenti et efficienti; dæmoni autem tanquam excitanti et impellenti. — Si vero quæratur, an diabolus possit intellectum compellere ad cogitandum quæ ei præsentat: dicunt quidam, quod potest compellere ad cogitationes malorum, non tamen ad cogitationes malas. Cogitatio namque de malo, non est mala nisi eam comitetur affectio prava, quæ in potestate est nostra. Aliis probabilius videtur, quod dæmon non potest facere aliquid, quo facto, cogitemus necessario malum, nisi in casu, videlicet dum cogitatio nostra non est occupata circa utilia. Nempe dum evagatur et otiatur ratio, potest ei diabolus offerre imaginem turpem ac vanam. Idcirco volenti malas cogitationes ac turpes imaginationes evadere, sollicite est cavendum ne animus suus ab utilibus abstrahatur. Hoc tamen difficile est, quanquam viro virtuoso et perfecto multo facilius delectabiliusque consistat in cogitationibus bonis versari, quam carnalibus hominibus in fœdis et turpibus imaginationibus occupari.

Denique sicut in corporalibus incendere est igni pabulum ministrare, non ignem proprie generare, ita in spiritualibus. Et hic ignis est concupiscentia seu libido perversa; cujus pabulum sunt cogitationes affectionesque pravæ, et delectationes fœdæ: quas quum diabolus possit animæ præsentare, et modo prætacto subministrare, constat quod recte dicatur incensor cogitationum et affectionum illicitarum.

Insuper, sicut Deus contulit voluntati rationalis creaturæ dominium sui actus liberumque arbitrium, cui non præsidet nisi Creator, sic potentiæ intellectivæ concessit secretum suæ scientiæ, quod non penetrat nisi potestas et sapientia Omnipotentis. Ideo apprehensiones intellectus dæmones latent, nec nosse eas possunt nisi per signa et conjecturas. Quumque pauca sint cogitationum et affectionum nostrarum secreta quæ non aliquo modo prodeant in opera exteriora, aut appareant per signa faciei, aut per signa cordis, quod movetur diversimode secundum diversitatem affectionum; hinc pro maxima parte cogitationes et affectiones nostræ possunt a dæmonibus deprehendi modo prædicto, nisi desuper arceantur. — Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Galat. III, 19. ↩

  2. Hebr. 1, 1, 2. ↩

  3. Exod. XXXIII, 11. ↩

  4. Num. XX, 8. ↩

  5. art. 11 ad 1um. ↩

  6. Gen. xxxii, 30. ↩

  7. q. LVII, a. 4; CXI, a. 2. ↩

Chapter 99 of 271