Quæstio 2
Secundo quæritur, An angeli boni seu mali in assumptis corporibus vere exerceant opera vitæ.
Videtur quod sic, quia in Genesi describuntur locuti cum patribus, et manducasse ac ambulasse cum eis. Et quod legitur ibi, Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, Josephus et alii quidam exponunt de dæmonibus incubis.1 Mercurius quoque in libro de Deo deorum, asserit angelos in assumptis corporibus deceptos venereis. — Insuper, angeli sic apparentes, vere loquuntur ad homines: ergo et vident ac audiunt per organa illa sensus atque auditus.
In contrarium est, quod non habent vires vegetativas nec sensitivas, neque sunt formæ corporum substantiales, nec corpora illa vivificant, nec unum cum illis constituunt.
Ad hæc Alexander respondet: Dicendum videtur, quod in organis corporum taliter assumptorum non est vere vis visiva, neque auditus, aut alius sensus; sed si est, dicitur ibi esse eo modo quo in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus: Angeli præter hoc quod intelligunt, etiam sentiunt; sed non credo unum fieri ex potentia illa sensibili et organo, et puto quod non aliter fiat immutatio in organo illo, quam fit resultatio rei in speculo. In speculo namque resultat similitudo sensibilis; sed non est speculo sensitiva vis unita quæ formam illam accipiat, et per eam judicet de re. Nec oportet si sit forma similis organis sensitivis, quod propter hoc organa sensitiva exsistant: oculus enim qui vim visivam amisit, nihilo minus formam oculi tenet. Nec oportet si fiat locutio sive percussio vel operatio talis quæ est quasi ab intra ad extra, quæ fiunt ad aliquid designandum aut operandum in nobis, quod propter hoc fiat visio, sive auditio, vel hujusmodi aliquid quod fit quasi ab extra ad intra, quum ipsis angelis virtute intellectiva sufficienter innotescant quæ per sensus nobis patescunt.
De comestione vero dicendum, quod vera fuit comestio angelorum. Sed duplex est veritas comestionis: prima propter necessitatem comedentis, et ita non fuit ibi comestio; secunda propter potestatem ostendendam, aut familiaritatem habendam cum quibus edebant, et sic fuit vera comestio. Propterea loquitur Augustinus: Potestate comedebant, non necessitate. Et ponit exemplum de radio aquam consumente, et de terra hanc absorbente. Hinc quod Tobiæ Raphael dixit, Videbar vobis comedere, intelligitur supplendo, ex necessitate.2 Et quamvis fuit ibi veritas comestionis quoad manifestationem, non tamen quoad projectionem in ventrem aut incorporationem. Quod etiam vere cibum sumpserunt, fatetur Augustinus in libro LX Quæstionum contra paganos: Legimus angelos escas sumpsisse non ficte aut phantastice, sed manifestissima veritate. — Denique tale corpus celerrime et quasi imperceptibiliter cito movetur ab angelo dum vult, quantum permittit natura corporis quod movetur, et quanta est intensio virtutis motivæ ex parte moventis.
Si autem quæratur, an non exsistente organo ad vocem formandam, posset angelus formare vocem sensibilem; respondendum, quod angelus habet potestatem formandi locutionem in aere etiam sine instrumento, vel sine instrumento ad hoc determinato. — Et si objiciatur, quod locutio quum sit vox articulata, non fit sine instrumento corporeo: dicendum, quod locutio quæ est operatio animalis, requirit instrumentum corporeum; quum vero est operatio substantiæ separatæ, non requirit instrumentum corporeum, sed determinatam materiam. Quod enim spiritus conjunctus facit per organum, spiritus separatus sine organo, vel organo ad hoc determinato, facere potest. Etenim quod facit virtus inferior per plura, virtus superior facit per unum. Nec indiget instrumentis vocalibus per quæ homo seu anima format vocem. Nihilo minus potest quandoque in corpore assumpto consimilia instrumenta habere ad vocis formationem, sed non est necesse: nam et ab asina Balaam creditur vox formata esse ministerio angelico sine instrumentis quibus fit vox humana.3 Verum ea quæ rationem excedunt, magis oportet ex Scripturis accipere, quam indiscrete scrutari. — Hæc Alexander.
Porro Bonaventura videtur ad hæc pro parte aliter respondere: Spiritus (inquiens) angelicus in corpore assumpto non habet operationem animæ vegetativæ, nec quantum ad cibationem, nec quantum ad generationem, quia nec vim habet nutritivam, nec generativam. Habet tamen aliquo modo operationes his conformes. In cibatione quippe sunt cibi sumptio, consumptio, conversio et unio. Quantum ad duo prima, convenit angelis comestio : nam cibum appositum sumpserunt et consumpserunt. Non autem in substantiam suam cibum converterunt, nec sibi incorporaverunt. Ideo fassus est Augustinus : Sicut aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter radius calefaciens; ita cibatio aliter convenit angelo, aliter homini. — Idem dicendum de actu generationis, in quo est seminis constitutio secundum nervos et virtutes atque calores tali speciei convenientes, transfusio quoque et susceptio seminis sic perfecti. Quorum primum convenit tantum illi cui Deus dedit vim propagativam : quod nequaquam convenit dæmonibus assumentibus corpus. Secundum vero, utpote seminis transfusio et susceptio, potest eis competere. Primo enim succumbunt viris in specie mulieris, ex quibus suscipiunt semen, quod quadam sagacitate in sua virtute custodiunt; deinde Deo permittente incubi fiunt, et semen illud in vasa feminarum transfundunt : ex qua transfusione homines possunt generari. Hæc Bonaventura.
Insuper de hoc, an angelus in corpore assumpto exerceat operationes virium sensitivarum, scribit hic doctor : Quum anima uniatur corpori ut perfectio seu forma et ut motor, quædam operationes consequuntur animam ut est motor, quædam ut est perfectio corporis, quædam partim sic, et partim sic. Differenter quoque exercet operationes has anima. Operationes namque eam consequentes ut est motor sic exercet per corpus, ut etiam exerceat eas in corpus : quia non solum movet alia corpora, sed et proprium corpus. Operationes vero eam consequentes ut est perfectio corporis sic exercet in corpore per corpus, quod exercet eas cum corpore. Tertias autem operationes exercet in corpore quasi utroque modo. Ideo primæ competunt animæ ut est hoc aliquid, et motor differens a mobili; secundæ vero, ut est forma conjuncta materiæ. Quumque angelus uniatur corpori assumpto non ut forma, sed ut motor, primas operationes plene exercet in corpore suo, secundas minime, tertias vero quodammodo sic, et quodammodo non sic. Motum etenim progressivum exercet primo modo; actum sentiendi, nullatenus; actum ridendi, medio modo. Ridere namque competit animæ partim ut est motor, et partim ut est corporis forma : quia in risu est quædam exhilaratio cordis, et hæc est ab anima ut est forma; et est in risu genarum motio, quæ est ab anima ut est corporis motor. Ratione primi, ridere non convenit angelo, sed solum ratione secundi. — Denique sentire tripliciter sumitur : primo communiter, et ita est idem quod rem ut præsentem cognoscere; secundo proprie, et est idem quod rem ut hic et nunc apprehendere; tertio propriissime, et est speciem exsistentem in materia præter materiam mediante corporeo organo suscipere. Primis duobus modis non differt sensus ab intellectu nisi ratione dumtaxat; et convenit angelis, quia sua vi intellectiva cognoscunt rem ut præsentem, et ut hic et nunc. Tertio vero modo differt potentia sensitiva ab intellectiva, re et ratione; et hoc modo spiritui angelico non convenit. Et si objicias quod imo, quia in organo corporis assumpti ab angelo recipitur species sensibilis ab objecto; dicendum, quod in organis hujusmodi corporis non sunt ipsæ vires sensitivæ, nec organa illa dicuntur univoce cum organis animalium, nec angelus plus conspicit hominem apertis oculis quam clausis. Hæc Bonaventura.
Idem Thomas : Angeli, inquiens, corporibus assumptis vitam non influunt, sed motum. Ideo operationes consequentes corpus vivum ut vivum, angeli in corporibus assumptis nequeunt exercere, sed eas quæ consequuntur corpus secundum quod mobile. Ideo non proprie comedunt, neque bibunt : quia etsi cibum dividant atque trajiciant, non tamen actus illi procedunt a potentia valente digerere atque in nutrimentum convertere. Abraham autem in principio non cognovit tres illos quibus obtulit cibos, angelos esse, sed in fine;4 vel si in principio scivit hoc, obtulit eis cibos in commendationem alicujus mysterii. — Aliqui quoque affirmant, quod dæmones in assumptis corporibus non valent generare; nec per filios Dei in præhabita auctoritate dæmones incubos designari, sed filios Seth, et per filias hominum, natas ex Cain. Sed quia a multis contrarium dicitur, et quod multis videtur, non potest omnino falsum esse, secundum Philosophum septimo Physicorum, et in fine de Somno et vigilia;5 ideo dici potest, quod per actum illorum completur generatio, in quantum semen humanum apponere possunt in loco convenienti ad proportionatam materiam, quemadmodum aliarum semina rerum colligere possunt ad quosdam producendos effectus : ita ut dæmonibus solum attribuatur id quod est motionis localis, non generatio ipsa, cujus principium non est virtus dæmonis, nec corporis ab ipso assumpti, sed virtus ejus a quo sumptum est semen. Hinc natus ex semine illo, est filius hominis alicujus, non dæmonis. Insuper taliter natos possibile est esse corpore magnos, ac fortes velut gigantes : quoniam dæmones scire valent virtutem seminis decisi ex dispositione ejus a quo decisum est, et mulierem magis proportionatam ad seminis illius susceptionem, itemque constellationem juvantem ad corporalem effectum, videlicet optimæ complexionis in genito : quibus omnibus concurrentibus, gignitur hujuscemodi proles. — Amplius si quæratur, an angeli boni seu mali moventur in assumptis corporibus; dicendum, quod moventur ad motum illorum per accidens, quum in eis sint definitive, ita quod non alibi. Deus autem non movetur ad motum corporis cujuscumque, quia sic est in uno quod etiam in alio : quemadmodum anima non movetur per accidens ad motum manus, sed ad motum totius corporis. Similiter motor orbis conjungitur orbi secundum totum, ut dicunt philosophi, et non uni parti tantum, quamvis virtus ejus primo appareat in dextera parte orbis unde incipit motus : et ideo non movetur per accidens, quoniam totus orbis non movetur extra suum locum, sed sic quod sit in alio loco ratione, et non subjecto. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima prima : Quædam (ait) viventium opera aliquid habent commune cum actibus aliis :6 ut loqui, cum sonis inanimatorum; et progredi, cum aliis motibus. Ideo opera vitæ quantum ad id quod est utrisque commune, possunt ab angelis fieri per corpora assumpta, non autem quantum ad id quod est viventium proprium; quia secundum Philosophum libro de Somno et vigilia, cujus est potentia, ejus est actus. Hinc nihil potest habere opus vitæ quod non habeat vitam, quæ est potentiale principium hujusmodi actionis. Et quia sentire est totaliter actus vitæ, ideo angeli per organa illa nil vident, nec audiunt. Nec tamen frustra corpus organizatum assumunt, sed ad designandum suas spirituales proprietates, et ut hominibus se familiariores aut magis proportionatos exhibeant. — De hoc demum, an dæmones feminis commisceantur ac generent, scribit Augustinus quintodecimo libro de Civitate Dei :7 Multi se expertos aut ab expertis audisse affirmant, Silvanos et Faunos improbos sæpe cum mulieribus exstitisse, et earum expetisse ac peregisse concubitum. Unde hoc negare imprudentiæ est. Sed angeli sancti sic labi ante diluvium nullatenus potuerunt; idcirco in Genesi per filios Dei intelliguntur filii Seth, etc., ut supra. Hæc Thomas in Summa.
Qui in Scripto approbare videtur expositionem Josephi, intelligentis per filios Dei, dæmones incubos. Melius vero est ut per filios Dei intelligantur filii nati ex Seth, qui ad tempus devoti fuerunt. Nec incubi illi possent nominari filii Dei, nisi forsan propter naturam intellectualem et ratione creationis. — Rursus, quod Thomas dicit, motorem orbis conjungi orbi secundum totum, majori indiget inquisitione, si intelligatur de intelligentia et personali ejus præsentia per totum orbem quem movet; et de hoc infra dicetur.
Petrus demum inductis concordans: Ex consideratione (inquit) finis disponitur medium, et instrumentum aptatur. Angeli autem assumunt corpora ut operentur in eis opera sensibilia, non tamen naturalia, sed voluntaria. Hinc assumunt corpora ut instrumenta artificialia, non ut naturalia organa. Unde corpora illa habent naturalium corporum similem figuram, non naturam. Hæc Petrus.
Qui etiam scribit corpora illa non esse pure aeria: Corpora (dicens) assumunt angeli, non corpus unum vere mixtum ex elementis quatuor faciendo, quia in ejus depositione fieret corruptio aliqua; nec compositum ex elemento aerio corpus firmando, quia non esset colorum susceptibile. Ideo corpora illa assumunt diversorum corporum confusione, non commixtione, unum corpus figurando, ita quod aeri res alias seu vapores apponunt, plus in una parte quam in altera condensando: sicque in uno corpore diversos producunt colores, quemadmodum ex collectione nubium et radio solis apparet coloratio diversa in aere.
Quod autem de generatione dæmonum dicitur, aut non est verum; aut si est, oportet quod prius suscipiant ipsum semen ab homine, et deinde transfundant in mulierem. Unde prius oportet dæmonem esse succubum quam incubum. Quod tamen adhuc videtur impossibile, quum oporteat ipsum semen calidum sicut a viro descinditur, transfundi in mulierem, secundum naturales. — Hæc Petrus.
Quocirca sciendum juxta præhabita, quod dæmones naturalium rerum vires scientes, occulta virtute queunt semen in suo servare calore. Aliter quoque valent semen colligere quam succumbendo, ut infra tangetur. Sicque non oportet universaliter dæmonem prius esse succubum quam incubum. Nec potest intellectus noster in præsenti cognoscere universas dæmonum versutias circa hæc.
Hinc Richardus: Dum (ait) diabolus non prohibetur a Deo aut angelis sanctis, potest assumere corpus ad similitudinem mulieris formosæ, semenque virile recipere a viro secum concumbente, et illud ad aliquantulum temporis in sua conservare virtute; deinde assumere corpus virile, aut pristinum corpus mutare in similitudinem corporis virilis, et semen illud in matricem feminæ sibi consentientis transfundere, ita quod ex semine illo et semine mulieris in proportione naturali concurrentibus, fetus concipietur, ut dicitur de Merlino, qui tamen non fuit dæmonis filius, sed hominis ex cujus semine fuit conceptus. Verumtamen quidam dicunt illud potius relinquendum sub dubio, quam assertive determinandum, quum Augustinus tertio de Civitate Dei super hoc dubitative loquatur. Rationabile mihi quoque videtur, quod alteram partem pertinaciter affirmare non expedit. Hæc Richardus.
Præterea Udalricus circa hæc multa inducit, quæ sententialiter sunt expressa. Additque aliqua: Multi (dicens) affirmant dæmones in assumptis coire corporibus ac generare; et videtur pro eis esse Scriptura, quæ secundum aliam translationem continet: Videntes angeli Dei filias hominum.8 Ideo quæstionem hanc movet Augustinus octavo libro super Genesim, et tandem dicit, per angelos designari homines bonos natos ex Seth, quemadmodum de sancto fertur Joanne: Ecce ego mitto angelum meum.9 Dicuntque aliqui, quod dæmones colligunt ab hominibus semen; vel qui uni est succubus, alteri est incubus; aut per pollutionem in somno aut per mollitiem in vigilia suscipiunt illud. Quidam etenim doctor magnæ auctoritatis retulit se a quodam vere intellexisse, quod quum ipse vitio mollitiei subjaceret, semel innumerabiles catti circa eum pollutum apparuerunt cum maximo strepitu, qui semen lingentes deportaverunt.
Sed supposito quod sic cum feminis coeant, adhuc est dubium duplex. Primum, qualiter semen sic dilatum, possit esse generationis principium, quum tota seminis virtus per quam est generatio, consistat in virtute formativa, impressa ab anima generantis, quæ ut in subjecto est in spiritu incluso et conservato in seminis viscositate: ideo ipso exhalante, vanum efficitur semen ad generandum. Hoc autem non solum fit per translationem seminis per tantum spatium, ut isti dicunt: imo philosophi tradunt, quod propter ineptam longitudinem venter evaporat semen in egressu, et spiritus exspirat ab eo, ita quod fit generationi ineptum. Verum ad hoc respondent, quod dæmon potest super spiritum illum sicut et super aerem, atque per hoc tenet eum ne exhalet. Insuper circumponit ei seminalium causas virtutum, per quas tam semen quam spiritus conservatur in qualitatibus aptis ad generandum: sicut videmus quandoque per aliquam constellationem etiam in semine animalis alterius speciei imprimi aliquid figuræ humanæ, ita quod Empedocles dixit vaccas aliquas esse bovigenas atque virigenas. — Secundum dubium, cur dæmon, qui non vult aliquid boni, ita per coitum interposita mora projicit semen in feminam, quum semen fortius in suo manneret vigore, si subito in matricem projiceretur. Dicunt quod ideo, quatenus per coitum inducat feminam ad iniquitatis consensum: nam et horror retraheret a consensu, si sciretur hoc esse dæmonis opus. — Hæc Udalricus. Qui addit: Ecce hæc omnia dicta sunt sine auctoritate et ratione, secundum solam famam popularem, vel potius ficta; quoniam fictum est quod coactum est ad positionem, ut duodecimo Metaphysicæ ait Philosophus.
At vero Scotus consonat præinductis etiam de generatione, qualiter conveniat dæmoni, dempto quod ait comestionem vere competere angelis in assumptis corporibus: quia (ut dicit) comestio non est nisi cibi divisio, et divisi ad intra trajectio; tuncque fieri potest exhalatio et resolutio in humores aut elementa, et hi motus locales fieri queunt circa corpus virtute activa angeli.
Verum hæc verba Scoti aliena sunt a communi doctorum traditione. Tamen de isto multum contendere reor inane, quoniam difficultas hæc in quid nominis stare videtur. Nempe si illa divisio atque trajectio ad comestionis sufficiunt rationem, stare potest illa opinio. Si vero ultra exigitur (juxta prætacta) conversio nutrimenti in comedentem, et unio seu incorporatio, ut asserit Bonaventura, itemque quod actus ille procedat a vi nutritiva, ut exprimit Thomas, certum quod opinio falsa sit. Verum secundum Guillelmum libro de Universo, divisio et trajectio cibi non est realiter sed apparenter comestio. Realiter autem et vere comestio est cibi in cibatum mutatio. Et horum doctorum verior ac subtilior est doctrina. Amplius, si comestio potest vere competere angelo in corpore assumpto non vivo nec animato, Christus edendo non probasset idonee se vere resurrexisse. — Insuper Scotus pronuntiat: Christi comestio ordinata fuit ad nutritionem. Et loquitur de comestione Christi post resurrectionem. Nam subdit: Non enim est inconveniens quod corpus gloriosum possit in se convertere corpus non gloriosum, sicut potest simul esse cum illo. Posset enim Deus facere corpus gloriosum in parva quantitate, et illud per comestionem vere augere, nec tamen aliquid de nutrito vel aucto corrumpetur. Hæc Scotus. Quæ communibus ac solidis authenticorum documentis doctorum non consonant, ut super tertium et quartum plenius ostendetur: ideo levitati et singularitati adscribenda censentur.
Unde et Durandus hic contestatur: Actus secundus præsupponit actum primum. In corpore autem assumpto ab angelo non est actus primus vitæ, quoniam non unitur corpori illi ut forma : idcirco in eo non sunt aliqua opera vitæ, quæ sunt actus secundi. Opera vero vitæ vocantur, non quia effective sunt a principio vivente, alioqui motus lapidis ab angelo diceretur opus vitæ; nec ideo quia similia sunt operibus vitæ, quia similitudo excludit identitatem; sed quia sunt in subjecto vivente, et a principio vivente ut tale. Hinc motus talium corporum non est opus vitæ seu actus vitalis, quum non sit a motore conjuncto, nec successivus¹. — Hæc Durandus. In cujus verbis videtur obscurum, quod dicit motum illum non esse successivum : si tamen hoc dicit. Forsitan enim liber quem vidi, est incorrectus, ita quod pro dictione hac processivus, scriptum est successivus. Motusque ille non est proprie processivus seu progressivus, quum non sit animalis : et si quis dicat contrarium, non est de vocabulo contendendum.
Postremo Guillelmus secunda parte de Universo, multa super hac disseruit quæstione, præsertim an angeli boni vel mali vere assumant corpora in quibus apparent, an in apparentia tantum. Atque post perscrutationem et disputationem prolixam, videtur tandem illam incidere opinionem quæ paulo ante ex Udalrico est recitata, et Alberto adscripta.
In primis autem disputat contra definitionem Apuleii Platonici, asserentis quod dæmones sunt animalia corpore aeria, animo passiva, tempore æterna. Si enim (inquit) sunt passibilia, ergo et corruptibilia ex natura. Nam et aer habet contrarium, et in suis partibus corruptibilis exstat. Rursus, si animalia sunt, ergo membra habent, quum anima sit forma corporis organici physici. Ergo per amputationem membrorum naturaliter possent mori. Nempe quod damnati resumptis corporibus, protoplasti quoque parentes nostri ante culpam, immortales erunt et erant, fuit et erit super naturam ex divinæ ordinatione justitiæ. Amplius, si habent corpora vera, posset eorum motio, progressio, penetratio retardari seu impediri, quum plura corpora in eodem nequeant esse loco. Sed hujus contrarium dicunt experimentatores, quorum nonnulli fatentur se attentasse pugnare adversus illos, ac ferro percutere ipsos, et motus eorum fortissimis prohibere obstaculis, funibus, trabibus et catenis, nec aliquid profecisse. At vero si moventur, quæritur an volent aut gradiantur : si volant, an habeant alas, et quales; si gradiantur, an habeant pedes, et quales. An etiam corpora illa habeant figuram humanam ac staturam erectam. Præterea, qui dicunt eos vere assumere corpora prout volunt et eorum obsequia exigunt, multas patiuntur instantias. Si enim vera essent corpora et organa haberent vera, oporteret vires sensitivas eis inesse, et essent tangibilia vere. — Multa his consimilia tangit Guillelmus : quorum pro parte patet ex dictis solutio, idcirco non immorandum.
Iterum arguit ita : Si vera corpora sunt quæ apparent, ergo et veræ vestes, vera arma verique equi sunt, in quibus et cum quibus apparent. Quumque interdum apparente absque numero, et videatur exercitus eorum major omnibus exercitibus omnium regum ac principum terræ, magna et mira est quæstio ex qua materia sint omnia illa formata : et quamvis potestas formandi hæc omnia tam repente data esset angelis sanctis, qui ea non nisi ad Creatoris gloriam uti volunt aut possunt, non tamen videretur data malignis spiritibus, qui non videntur ea velle uti nisi ad irreverentiam Conditoris, et ad illusiones deceptionesque hominum.
Insuper ob hoc quod aliquid apparet
¹ Juxta ed. Venet. 1586 : Similiter dicendum est, quod motus talium corporum progressivus non est naturæ, nec opus vitæ, quum non sit a motore conjuncto, sed separato secundum suppositum. alicui, non oportet novam substantiam aut novum corpus formari, assumi aut realiter exhiberi forinsecus. Quod primo probatur et patet in dormientibus, quibus apparet quod veraciter aliqua videant, audiant, palpent, deosculentur. Secundo id patet in febricitantibus, qui alienationes patiuntur etiam vigilantes: qui territi clamant, et fugere enituntur, quia videtur eis quod cernunt latrones et alios hostes super se irruentes, et per angustas fenestras introeuntes; palamque est, solas imaginationes ac phantasmata quæ in animabus illorum consistunt, sufficere ad apparitiones hujusmodi. Tertio patet hoc in melancholicis quibusdam, quibus apparet quod hostes ingrediantur per muros et portas civitatum in quibus sunt, nec potest eis persuaderi oppositum: ideo territi et clamantes diffugiunt. Memini me vidisse virum religiosum ac bonum qui dum mihi exponeret ægritudinem suam, in ipsa narratione videbatur sibi videre mures magnos et nigros tentantes caput suum ascendere: propter quod in continuo erat pavore. — Nec mirum si de rebus quæ extra nos sunt aliqui illudantur, quum quidam de se ipsis per phantasticas imaginationes incredibilius miserabiliusque fallantur. Fuit etenim tempore meo quidam qui tam pertinaciter putavit se esse gallum, quod de cetero noluit humana uti loquela, sed galli cantum ac vocem effigiavit pro posse. Fuit et alter qui indissuasibiliter æstimavit et dixit se mortuum, ideo nec debere nec posse amplius inter homines viventes manducare, quousque alter similiter se mortuum similans, illi suggessit, quod secum edere posset et deberet, quum et ipse mortuus esset, cum viventibus autem neuter eorum. Fuit et alius qui indesinenter credebat se videre aquam magnam ante se: propter quod non audebat unum passum procedere, tali perterritus phantasia.
Denique, ut ad propositum accedam, recordare apparitionum ac visionum quæ per necromanticos fiunt. Quarum una est quod per inspectionem pueri virginis in proprio ungue, videtur se videre et furem et rem furtivam, et nomen furis viasque ipsius, et ubi posuerit furtum. Certum est autem, res istas non esse in ungue: ideo intra se ipsum videt et audit hæc omnia. Et fiunt hæc universa per sola rerum phantasmata. Nec aliquis spiritus assumpsit corpus furis, nec corpus rei furtivæ, nec corpora corporibus illis similia; sed solæ imaginationes phantasticæ ad hujusmodi apparitiones sufficiunt. Fiunt ergo hujusmodi apparitiones seu ostensiones, per fortes impressiones hujusmodi phantasmatum sive imaginum in vi imaginativa videntis. Eodem modo se habet de aliis inspectionibus maleficis, quales sunt quæ fiunt in ovo, in ebore, in ense, in pelvi, in speculo quoque, et etiam in speculo Apollinis, quod est in hujusmodi operibus apud maleficos maximum. Nec dubites omnes istas visiones esse dæmoniacas quasdam arreptiones: idcirco horrorem faciunt in vultibus ita videntium.
Patet ergo duobus modis fieri apparitiones hujusmodi, videlicet, ægritudinis alienatione, et maligni spiritus imaginaria depictione. In quibus includere non intendo splendores propheticos, neque sanctorum angelorum collocutiones et societates.
Porro de exercitibus, armis et equis qui apparent de nocte, potest revera contingere ut malignus spiritus hujusmodi visiones suggerat et procuret. Nihilo minus angeli sancti possunt aliqua per apparitiones hujusmodi revelare. Et quamvis diversa sit causa revelationis angelis bonis ac malis, idem tamen eis est modus revelationis, puta pingendo in vi imaginativa has visiones seu species. In Genesi enim fertur Jacob vidisse angelos sanctos, atque dixisse: Castra Dei sunt hæc. Unde verisimile est quod apparebant instar castrorum seu exercitus ordinati. In Prophetis vero Christianorum narratur prælium visum fuisse in cœlo inter angelos sanctos et angelos malos: estque probabile, apparuisse ibi species præliantium, et figu-
Gen. xxxii, 1, 2.
Apoc. xii, 7. ram formamve prælii. Nec dubium quin per angelum sanctum ostensa sit visio illa. — Nec aliquo modo apparet propter quamcumque apparitionum istarum creatum esse tantum exercitum verorum hominum, aut aliquorum corpora vera habentium. Quare, sicut prædixi, multitudo ita apparens, nec verorum fuit hominum, nec verorum corporum humanorum, nec verorum equorum aut armorum, qui essent de novo. Fuerunt ergo apparitiones istæ ex irradiatione angelica super animas Prophetarum, pingente ac describente in eis hujusmodi visa. Inter quæ fuit et visio igneorum equorum et curruum ac armatorum ostensa Eliseo, et ad ejus preces puero suo.10 Sicque puto intelligendum quod de suscitatione Samuelis ejusque apparitione facta Sauli regi narrat historia.11 Nec enim mulier illa maga pythonica, nec spiritus aliquis malus, potuit illa realiter exhibere, quum et tempore illo corpus Samuelis jacuerit in sepulcro emortuum. Manifestum est ergo, quod spiritus ille pythonicus speciem Samuelis præsentavit animo regis, non ipsam veritatem personæ ac corporis Samuelis. — Præterea quæstionem habet quod angelus Raphael circa Tobiam juniorem legitur peregisse, ipsum ducendo, alloquendo, et reducendo, si totum hoc visio tantum fuit, et factum in apparentia, non in exsistentia vera.12 Nec enim Tobias ille tanto tempore fuit in spiritu. — Hæc Guillelmus. Qui de hac materia disputationem protrahit in prolixum, ad utramque arguens partem.
Introducit quoque quod in Genesi recitatur de angelis qui Abrahæ et Lot apparuisse leguntur.13 Nec tamen hanc opinionem evidenter aut assertive determinat, sed tandem ita concludit: Et angeli igitur potuerunt esse hospites viri sancti istius, et veri homines, vel novi, vel prius a Deo creati: id est, illi quos sanctus patriarcha Abraham hospitavit, potuerunt esse veri angeli; item potuerunt esse homines veri, vel tunc ab omnipotente Deo de novo creati, vel antea conditi. — Quocirca videtur, quod ex circumstantia litteræ libri Geneseos fateri compellimur, quod fuerunt angeli veri, non homines. Nec usquam legitur in Scripturis divinis Deum creasse seu produxisse de novo homines sine viri ac feminæ commixtione, exceptis primis parentibus, et Christo ex Virgine nato. Unde Guillelmus adjecit: Puto quod decentius sit veros angelos illos fuisse. Nec veritas horum ad certum declarabilis est per vias probationum: hinc sufficere arbitror, sentire in his quod amplius congruit gloriæ Creatoris, et utilitati eorum propter quos talia fiunt. Hæc Guillelmus Parisiensis.
Insuper de dæmonum commixtionibus et generationibus loquens: Esse (inquit) dæmonum incuborum et succuborum libidinosam concupiscentiam, et generationem esse ab eis, credibilia testimonia virorum ac mulierum qui testati sunt se passos illorum illusiones, improbitates atque molestias, famosum credibileque fecerunt. Attestantur quoque antiquæ historiæ: præsertim quum gentem Hunnorum sic genitam esse, orientalium regnorum affirmet historia, imo et totam insulam Cypri populumatam habitatamque esse a filiis dæmonum incuborum prædicet fama.14 Et quod scribit Apostolus, Mulier debet velare caput suum propter angelos, intellexerunt quidam de angelis malis, quorum libidinem opinantur vehementer provocari ac inflammari pulchritudine muliebrium capillorum.
Verum nec concupiscentiam nec generationem substantiis illis inesse et convenire, multis viis probatur: quia nec carnem habent, nec ossa, nec vires animæ sensitivæ. Generatio quoque est similis a simili. Amplius, si gigantes ex incubis nati sunt, quomodo nunc cessavit generatio gigantum, quum adhuc non cesset commixtio incuborum? Jam enim a mille trecentis annis non est visus gigas super terram; atque in majori Britannia multis interfecti sunt præliis per Brutum, quemdam ducem Trojanorum, quum tanta eorum ibi fuerat multitudo, ut Terra gigantum vocaretur regio illa. Itaque et gens Hunnorum non est proprie nata ex incubis, sed ex illorum seminibus quorum semina incubi collegerunt ac feminis infuderunt. — Denique levi ac modico adjumento adjuvatur semen femineum, ut ex eo generatio in quibusdam animalibus fiat, quemadmodum fieri consuevit in insula quadam Portugaliæ, ubi flante vento favonio, equæ absque masculorum commixtionibus imprægnantur. Natura etenim seminis masculini hæc est, quod plus habet caloris ac spiritus quam semen femineum; et quia calore coagulatur, et frigiditate dissolvitur, est aliquo modo ad semen femineum, sicut coagulum lactis ad lac, juxta illud: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?15 Apparet ergo ex his, quia quod insufflatur in matrices equarum de vento favonio ad semen femineum quod est in eis, est sicut spiritus qui est in semine masculino in eisdem, quum evidenter operetur id ipsum quod ille spiritus operaretur in semine equarum. Non ergo est dubium quin dæmonibus incubis facile sit similes aliquas inspirationes insufflationesque facere in mulierum matrices, dum illas suo illudunt concubitu.
De seminibus demum quorumdam animalium quod cum humano semine convenienter ad generationem se applicent, uno exemplo notissimo te docebo. In provincia namque Saxoniæ ursus quidam rapuit militis cujusdam uxorem, et detulit eam in suam speluncam, in qua habuit eam pluribus annis, genuitque ex ea filios: qui postea, muliere illa restituta suo marito, vixerunt cum ea, et facti sunt milites. Quumque veri homines essent, hoc de natura ursina in ipsis apparuit, quod vultus eorum vultibus ursorum aliquantulum similes erant. Hinc a patre suo, scilicet urso a quo geniti fuerant, cognominati sunt Ursini. — Ursi vero in duobus assimilantur hominibus: primo, quoniam coeunt ut conjugati; secundo, quia dum excoriati sunt, tota corporis eorum figura similis humano est corpori. Non igitur mirum, si semen ursinum tam simile sit semini hominis, ut ei ad generationem convenienti commixtione valeat applicari. Talia autem semina possunt dæmones faciliter procurare, feminisque infundere. Præterea constat eos aquas Ægypti in sanguinem convertisse.16 Non autem difficilior esse videtur conversio aquæ in semen humanum, quam in sanguinem: ergo et sic possunt semen procurare humanum. Amplius, sancta quædam femina a dæmone ludificata, testata est quod tanto seminis fluxu eam inquinavit, quod mille viri non tantum emitterent.
B Itaque constat dæmones posse generationem hominum procurare. Nec mirum, quum jam ab hominibus attentatum sit, et creditum seu traditum ab eis, homines fieri per aliam viam quam per viam consuetæ generationis, prout in libris experimentorum conscriptum est. — Interdum quoque imprægnatas se putant feminæ ab incubis, et intumescunt vehementer ven tres earum; quumque tempus pariendi advenisse putaverint, sola emissione multæ ventositatis detumescunt. Norunt quippe dæmones semina quædam, quæ vim habent faciendi tumorem, ventositatem et quasi tempestatem in ventribus hominum. — Quod autem incubi magis infesti sunt mulieribus pulchros crines habentibus, Deo juste permittente contingit, propter vanitatem, pompam complacentiamque inanem talium mulierum.
C Postremo de cambionibus, id est parvulis qui a dæmonibus supponuntur mulieribus parientibus, earumdem propriis filiis sublatis ab incubis, dico juxta præhabita, quod dæmones sint in specie talium parvulorum: sicut cum quodam Sancto legitur dæmon in serpentis specie habitasse, cum alio quodam in specie servi seu ministrantis. Cambiones vero a cambio, id est commutare, tale nomen sortiti, semper macilenti et ejulantes dicuntur, atque in tantum bibuli lactis, ut quatuor nutrices quantumlibet lacte repletæ, unum nequeant satiare. Hi cum nutricibus multis annis visi sunt morari, deinde subito evolarunt, aut potius evanuerunt, nullum prioris exsistentiæ vestigium relinquentes : quorum sitis illusoria fuit. — Hæc Guillelmus.
Ad objecta patet responsio. Mercurius vero in hoc quod ex ipso allegatur, erravit, sicut et postea sceleratissimus Mahometus, putantes quosdam angelos incarnatos venereisque illectos, ut recitatum est supra.
Footnotes
Chapter 97 of 271