Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An angeli boni ac mali intra homines esse queant, et an illabantur animarum corporumve essentiis, et qualiter intrent obsessos.

Videtur quod intra homines esse non valeant. Duo enim spiritus simul in eodem esse nequeunt loco. Quum ergo anima sit tota in toto, et tota in qualibet corporis parte, non potest alius spiritus simul esse cum ea in corpore. — Secundo, Glossa super illud Habacuc, Dominus in templo sancto suo, testatur :1 Dæmones simulacris præsidere possunt exterius, non intus adesse.

Sed contra, angelus ubi operatur, ibi est. Sed angelus bonus bonas cogitationes inserit menti, et malus malas. Ergo uterque est intra mentem, nec videtur cur potius sit intra corpus quam intra animam.

Ad hoc Thomas respondet : Angeli boni ac mali ex sua potentia naturali possunt immutare corpora nostra, sicut et alia naturalia corpora; quumque sint ubi operantur, ideo nostris corporibus illabuntur. Per consequens etiam impressiones habent ac faciunt in vires organis affixas, quarum operationes immutantur ad immutationem organorum. Sic etiam per accidens eorum impressio resultat in intellectum, qui inferiorum virium ministerio utitur. Sed hoc non pervenit usque ad voluntatem : quia voluntas neque quantum ad actum neque quantum ad suum objectum dependet ex organo corporali; quia objectum suum ab intellectu accipit, secundum quod intellectus aliquid apprehendit in ratione boni. — Sciendum præterea, quod esse intra aliquid, est esse intra terminos ejus. Corpus vero habet terminos duplicis rationis, videlicet suæ quantitatis et suæ essentiæ : ideo angelus operans intra terminos corporalis quantitatis, illabitur corpori; non autem ita quod sit intra terminos essentiæ suæ, neque ut pars, neque ut virtus dans esse, quum esse sit per creationem a Deo. Substantia autem spiritualis non habet terminos quantitatis, sed tantum essentiæ : ideo in ipsam non intrat nisi qui tribuit ei esse, videlicet Deus, qui habet operationem influentiamque intrinsecam in ipsam essentiam. Aliæ vero perfectiones superadditæ sunt essentiæ : hinc angelus illuminans non dicitur esse intra angelum illuminatum aut animam illustratam, sed extrinsecus aliquid operari. Hæc Thomas in Scripto.

Ubi et addit quod allegatum est supra, p. 456 A et s. videlicet : Formæ quæ videntur in præstigiis, non sunt nisi in sensu. Quod dupliciter potest contingere dæmonum operatione. Primo sic, quod species quæ sunt in thesauro imaginativæ servatæ, refluant ad organa sensuum exteriorum, sicut contingit in somno : ideo quando species illæ contingunt organum sensus exterioris, uniuntur ei ac si res esset præsens extra et actu sentiretur. Secundo, ex immutatione organi, quo immutato, fallitur sensus judicium : quemadmodum habenti gustum corruptum cuncta videntur amara. Hoc autem facere valent virtute quarumdam naturalium rerum, sicut ad vaporationem cujusdam fumi trabes domus videntur moveri. Hæc Thomas in Scripto.

Consonat Petrus : Spiritus (inquiens) creati, subtilitate suæ naturæ quasi medii sunt inter spiritum increatum et corpora : quia respectu Dei consistunt corporei, respectu corporum incorporei. Hinc sicut spiritus increatus sua subtilitate penetrat omnem spiritum, sic spiritus creatus sua subtilitate penetrare potest omne corpus. — Porro intra animam aliquid dicitur esse dupliciter : primo, per essentiam; secundo, per efficaciam. Per essentiam quoque dupliciter : vel ut conjunctum, sicut principia rei essentialia sunt intra ipsam; vel ut separatum, sicque solus Deus est intra animam. Per efficaciam item dupliciter. Primo, secundum partem intellectivam : et sic forsitan angelus bonus quando divino imperio revelat aliquid animæ, est intra ipsam, suum lumen miscendo lumini ejus, quemadmodum sol mittit lumen suum in domum illuminatam, et dicitur esse intra illam. Secundo, quantum ad partem affectivam, sicut desideratum dicitur esse in corde desiderantis, quoniam movet cor ejus : sicque diabolus prava desideria suggerendo, anima consentiente, dicitur in ipsam intrare. Hæc Petrus.

Idem Richardus; et aliqua addit, quæ nunc ex Bonaventura tangentur, qui ait : Secundum Augustinum in libro de Divinatione dæmonum, dæmones per suæ subtilitatis ac spiritualitatis naturam possunt quæcumque corpora penetrare, atque in eis sine impedimento subsistere; et ex sua potestate possunt corpora in quibus sunt, agitare, turbare, vexare, dum desuper permittuntur, tuncque dicuntur corpora obsidere : et hoc, respectu animæ, quam essentialiter ingredi nequeunt, sed quasi ab extra circumvallant. Permittit demum hoc Dominus vel ad suæ gloriæ ostensionem, vel ad peccati punitionem, vel ad peccantis correctionem, seu ad aliorum terrorem et eruditionem. Sed ex qua harum causarum eventum permittat hoc Deus, latet nos. — Præterea, in anima rationali idem est supremum et intimum : quia secundum sui supremum Deo potissime appropinquat; similiter secundum intimum sui : nempe quo magis redit ad interiora, tanto plus ascendit et unitur divinis. Et quoniam solus Deus superior est mente humana secundum supremum sui, solus Deus potest menti intimus esse et illabi ei. Hæc Bonaventura.

Quibus objici potest, quod non solum angelus summus sed etiam infimus altior est mente humana quoad sui supremum : altior, inquam, natura et dignitate, intellectualique perfectione. Siquidem teste divino Dionysio, supremum ordinis inferioris magnam convenientiam habet cum infimo ordinis superioris, non tamen attingit neque æquatur illi : imo et Christo testante, qui minor est in regno Dei, id est infimus Beatorum, major est illo, puta Joanne Baptista ut viatore. Verumtamen quum verba illa sint Augustini, dicendum quod solus Deus altior est mente humana quoad ejus supremum, non sub ratione formæ, sed finis. In solo enim Deo consistit mentis humanæ, sicut et angelorum, beatitudo. — Rursus, si juxta Augustinum dæmones habent corpora aeria naturaliter sibi unita, mirum quomodo dicat eos posse omnia penetrare, quum nec penetratio dimensionum possibilis sit per naturam.

De ludificationibus quoque dæmonum magicarumque artium diffuse scribit Bonaventura : de quibus satis dictum videtur.

Concordat vero Alexander dictis Bonaventuræ.

Porro Durandus : Dicentes, inquit, quod angelis competit locus definitive, et per consequens motus ratione suæ essentiæ, quia finita est, necesse habent dicere quod angelus potest intrare et exire quæcumque corpora circumscripta quacumque operazione. Qui autem dicunt angelis non convenire locum quantum ad eorum essentiam, nec circumscriptive nec definitive, dicere habent quod angelis quantum ad eorum essentiam non convenit intrare exireve corpus, sed solum quantum ad operationem eorum : quia interdum aliquid agunt intra terminos quantitatis corporis, aliquando extra illos. Hæc Durandus.

De cujus opinione dictum est super primum, quemadmodum imaginatus est

Cf. de Divin. nom. c. VII, XIII.

Matth. XI, 11.

Cf. t. XX, p. 458 C'. quemlibet angelum esse realiter in toto universo, nec loco aliquo claudi, nec unquam realiter de cœlo in terram descendere, neque de terra in cœlum ascendere. Quæ opinio Scripturis, rationibus auctoritatibusque repugnat, ut supra primum ostensum est; nec digna est recitari, sed error fatuus reputari.

Denique Parisiensis tertia parte de Universo super his scribens, tractat qualiter dæmones dicantur ipsos homines obsidere, quum obsidere sit ab extra circumdare seu ambire, dæmones autem intra eos qui obsessi vocantur, consistunt, quum frequenter per ipsos loquantur. — Verum ad istud ante responsum est, quia obsidio sumitur per respectum ad animam, cui non illabitur dæmon. Obsessi quoque dicuntur per similitudinem quamdam. Nam sicut a visibilibus hostibus circumvallati egredi prohibentur, et eorum amici ad ipsos ingredi non sinuntur; sic obsessus a dæmone, ad actus rationabiles nequit exire, neque ad interiora sua intrare. Interdum etiam, ut tangit hic doctor, homines a dæmonibus obsidentur forinsecus, dum et ipsos dæmones in hörribilibus conspiciunt formis, atque eorum præsentiam sensu quodam naturæ percipiunt et horrescunt, quemadmodum ovis præsentiam lupi, ac homo latronis præsentiam: et hoc secundum determinatam distantiam.

Consequenter tractat de vexationibus quas hominibus inferunt, non solum justa sed et pia Creatoris permissione. Quod duobus agitur modis, videlicet a foris et ab intus. A foris dupliciter, puta in rebus atque corporibus: ut patet in sancto Job, quem nobis proposuit Deus non solum in exemplum patientiæ, sed etiam providentiæ suæ divinæ, qua curat, regit ac tuetur suos electos, ne in adversis formidemus nos a Deo relictos. Ab intus vero sunt vexationes quibus animas hominum multipliciter lædunt ac tribulare noscuntur. Hinc arreptiones vocantur quæ fiunt intrinsecus, quibus arrepticii detinentur, et a malignis infliguntur spiritibus, dum animæ taliter arreptorum ex signis seu formis et passionibus apprehensivarum appetitivarumque virium, operante dæmone, ad intra trahuntur ad intendendum his quorum illa sunt signa, et quæ per similitudines designantur, ac circa quæ passiones illæ versantur, in tantum quod libertate voluntatis expeditoque usu rationis privantur: ex quo solet accidere ut noceant sibi ipsis ac aliis nisi ligentur. In quibus itidem ex prædominanti vehementia passionum, robur augetur, dum vis imperativa intensius excitat ac instigat, in tantum quod vires exsecutivæ motus plurimum invalescunt, et natura extremum sui posse exercet. — Hæc Guillelmus.

Ad primum ergo dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco: ideo ipsa et dæmon non sunt in corpore ut in loco eodem. — Ad secundum, quod dæmon non est in statua interius tanquam forma intrinseca, est tamen intra terminos quantitativos illius. — Ad aliud, quod angelus est in mente per influentiam, efficaciam et effectum, non per essentialem illapsum.

Footnotes

  1. Habac. II, 20. ↩

Chapter 98 of 271