Distinctio 8
A. Utrum angeli omnes corporei sint: quod quibusdam visum est, quibus Augustinus consentire videtur, dicens angelos omnes ante casum habuisse corpora tenuia et spiritualia, sed in casu mutata in deterius malorum corpora, ut in eis possent pati.
S OLET etiam, in quæstione versari apud doctos, utrum angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint, id est, corpora habeant sibi unita. Quod aliqui putant, innitentes verbis Augustini, qui dicere videtur, quod angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aeria habuerunt, de puriore ac superiore aeris parte formata, ad faciendum habilia, non ad patiendum. Et angelis bonis qui perstiterunt, talia sunt observata corpora, ut in eis possint facere, et non pati: quæ tantæ sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt. Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aeris. Sicut enim a loco digniori in inferiorem locum, id est in caliginosum aerem, dejecti sunt; ita illa corpora tenuia mutata sunt et transformata in deteriora corpora et spissiora, in quibus pati possent a superiori elemento, id est ab igne.
Et hoc Augustinus sensisse videtur super Genesim, ita dicens: Dæmones dicuntur aeria animalia, quia corporum aeriorum natura vigent;1 nec per mortem dissolvuntur, quia prævalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum aer et ignis aptitudinem præbent. Transgressores vero angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc Archangelo, non mirum si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt.2 Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex pœna in aeriam qualitatem, qua possunt ab igne pati. Caliginosa tamen aeris tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii. — Ecce his verbis videtur Augustinus id tradere quod quidam opinantur de corporibus angelorum. Hoc autem eum alii dixisse adstruunt, non ita sentiendo, sed opinionem aliorum referendo: quod ex ipsius verbis dijudicare volunt, quibus ait, Dæmones dicuntur aeria animalia (non ait, Sunt): ita enim quidam dicebant. De habitatione vero caliginosi aeris, in quem detrusi sunt, non opinando, sed rei veritatem asserendo, eum tradidisse dicunt: quod ipsius locutionis distinctio ostendit. Dicunt quoque, plurimos catholicos tractatores in hoc convenisse, atque id concorditer docuisse, quod angeli incorporei sunt, nec corpora habent sibi unita; assumunt autem aliquando corpora, Deo præparante, ad impletionem ministerii sui sibi a Deo injuncti, eademque post expletionem deponunt: in quibus corporibus hominibus apparuerunt atque locuti sunt; et aliquando quidem locuti sunt ex persona Dei sine distinctione alicujus personæ, aliquando ex persona Patris, vel Filii, sive Spiritus Sancti.
B. Quod Deus in corporalibus illis antiquis formis apparuit.
Nec dubitandum est, Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustinus in secundo libro de Trinitate ostendit, conferens diversa Scripturæ testimonia, ex quibus Deum in corporeis figuris hominibus apparuisse probat, et aliquando ex persona Dei sine distinctione, aliquando sub distinctione personarum sermonem eis factum esse.3
C. De perplexa quæstione quam ponit Augustinus, quærens: an ad exhibendum has corporales apparitiones creatura nova sit formata, an angeli qui ante erant missi; et si ipsi missi sunt, utrum servata sui spiritualis corporis qualitate, aliquam speciem corporalem de corpulentori materia assumpserint, an proprium corpus suum mutaverint in speciem actioni suæ aptam.
Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit, perplexam quæstionem proponit, quam nec absolvit, quærens : utrum in illis corporalibus apparitionibus creatura aliqua crearetur ad illud opus tantum, in qua Deus hominibus appareret; an angeli qui ante erant, ita mitterentur, ut manentes in suis spiritualibus corporibus, assumerent ex corpulenta inferiorum elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet species corporales, veras quidem; an corpus suum proprium verterent in species aptas actionibus suis, per virtutem sibi a Deo datam.
Aug. de Trinitate, lib. II, n. 7.
Ait enim ita Augustinus in tertio libro de Trinitate : Quærendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur adspectibus; an angeli qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species quas vellent, accommodatas atque aptas actionibus suis, secundum attributam a Creatore sibi potentiam. Sed fateor excedere vires intentionis meæ, utrum angeli, manente spirituali sui corporis qualitate, per hanc occultius operantes, assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus corpus, quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem, mutent et vertant in quaslibet species corporales, et ipsas veras, sicut aqua vera in vinum verum conversa est a Domino; an ipsa propria corpora sua transforment in id quod volunt, accommodatum ad id quod agunt.4 Sed quid horum sit, quoniam homo sum, nullo experimento comprehendere valeo, sicut angeli qui hoc agunt. — Attende, lector, quia quæstionem propositam non solvit, sed indiscussam reliquit : utrum angeli qui mittebantur, servatis suis propriis spiritualibus corporibus, supervestirentur aliqua corpulentiori specie, in qua possent videri; an ipsum corpus mutarent et transformarent in quamcumque vellent speciem, in qua possent cerni. In quibus verbis videtur Augustinus attestari, angelos esse corporeos, ac propria et spiritualia habere corpora.
Ibid. lib. II, n. 4.
Ibid. n. 5.
D. Quod Deus in specie qua est Deus, nunquam mortalibus apparuit.
Ceterum hæc velut nimis profunda atque obscura relinquentes, illud indubitanter teneamus, quod Deus in specie essentiæ suæ nunquam mortalibus apparuit, sicut famulo suo Moysi dicit : Non videbit me homo, et vivet.5 Et in evangelio Joannis legitur : Deum nemo vidit unquam. Visibile enim quidquam non est, quod non sit mutabile :6 ideo substantia sive essentia Dei, quoniam nullo modo mutabilis est, nullo modo per se ipsam visibilis est. Proinde illa omnia quæ patribus visa sunt, quum Deus illis præsentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit Deus, per angelos tamen facta esse dicimus. Audeo ergo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, qui est unus Deus, per id quod est atque id ipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem.
E. Utrum dæmones intrent corpora hominum substantialiter, an illabantur mentibus hominum.
Illud etiam consideratione dignissimum videtur, utrum dæmones, sive corporei sive incorporei sint, hominum substantialiter intrent corpora, eorumque animabus illabantur; an ideo intrare dicantur, quia malitiæ suæ ibi effectum exercent Dei permissione, opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo. Quod in homines introeant atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans dæmonia in quosdam ingressa et per Christum ejecta;789 sed utrum secundum substantiam fuerint ingressa, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perspicuum est.
De hoc autem Gennadius in Definitionibus ecclesiasticorum dogmatum ait : Dæmones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animæ, sed applicatione et oppressione uniri : illabi autem menti illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorporeus, capabilis est suæ facturæ.10 — Ecce hic videtur insinuari, quod substantialiter non illabantur dæmones vel introeant corda hominum.
Beda, in Act. Apost. v, 3. Act. v, 3. Beda quoque super illum locum Actuum Apostolorum, ubi Petrus ait Ananiæ, Cur tentavit Satanas cor tuum? dicit : Notandum quod mentem hominis juxta substantiam nihil implere possit nisi creatrix Trinitas, quia tantummodo secundum operationem et voluntatis instinctum anima de his quæ sunt creata, impletur. Implet vero Satanas cor alicujus, non quidem ingrediens in eum et in sensum ejus, neque introiens aditum cordis, siquidem potestas hæc solius Dei est, sed callida et fraudulenta deceptione animam in effectum malitiæ trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananiæ, non intrando, sed malitiæ suæ virus inserendo. Idem : Spiritus immundus flamma virtutum de cordibus fidelium expulsus, doctoribus veritatis venenum persecutionis infundit. — His auctoritatibus ostenditur, quod dæmones non substantialiter intrant corda hominum, sed propter malitiæ effectum : de quibus pelli dicuntur, quum nocere non sinuntur.
Beda, op. cit. XXVIII, 3.
SUMMA
DISTINCTIONIS OCTAVÆ
IN hac distinctione tractatur de angelorum bonorum et malorum natura quantum ad corporeitatem, an scilicet in sua natura sint corporales; deinde, qualiter in corporibus suis appareant; an etiam corpora introeant obsessorum. Et inter hæc docet, quod etiam simplicissimus Deus in corporalibus formis interdum apparuit, qui tamen in sua essentia viatoribus nunquam apparuit, de lege saltem communi.
Footnotes
Chapter 95 of 271