Quæstio 5
Quæritur demum, An ea quæ de paradiso terrestri leguntur sint vere ad litteram corporaliter intelligenda.
Videtur quod non, quoniam Deus prævidit genus humanum tali regione fore indignum, atque in hac terra miseriæ habitaturum: ergo frustra instituisset hujusce modi locum. Si dicatur, quod primi parentes manserunt ibidem, et nunc Enoch et Elias sunt ibi, objicitur quia propter tam paucos non oportuit nec decuit constitui regionem tam grandem, quæ toti generi suffecisset humano. — Secundo, fertur in littera ex verbis Bedæ et Strabi, quod pertingit usque ad orbem seu globum lunæ. Quod videtur impossibile, quia sic penetraret ignem elementarem, et staret in medio ejus, nec aptus fuisset aut esset habitationi humanæ, præsertim quoniam (ut in historiis ait Magister) in cacumen montis Olympi nequibant ascendere philosophi ob subtilitatem aeris ibi, nisi spongiis humidis ad nares applicitis, per quas crassiorem attraherent aerem; attamen mons ille non pertransit mediam aeris regionem. — Tertio, homo primus præditus fuit mente spirituali, et ornatus scientia, nec morti subjectus: non ergo indiguit arboribus scientiæ boni et mali ac vitæ; imo nec ei comedere competebat, quum de corpore ejus nihil deperderetur; comestio autem fit ad restaurationem deperditi. Ergo frustra erant ibi arbores cum fructibus suis, de quibus in littera. — Quarto, Damascenus libro secundo testatur, quod fons de quo habetur in Genesi, Fons ascendebat de terra, fuit Oceanus. Oceanus autem universam ambit et circuit terram.1 Ergo per paradisum intelligendus est totus mundus, non determinata pars terræ. — Quinto, flumina quatuor quæ ex paradiso manare narrantur, alibi originem habere reperiuntur, ut historiographi scribunt: ergo falsa et fabulosa est ista de paradiso historia. Unde et Origenes totum quod de paradiso dicit Scriptura, spiritualiter asserit non litteraliter exponendum.
In oppositum est Scripturæ auctoritas.
Summ. th. 2ª part. q. 79.
II Cor. xu, 2, 4.
Ad hæc respondet Albertus: Tres sunt de paradiso positiones. Una, exponentium totum corporaliter, quod de paradiso ait Scriptura; alia, dicentium totum spiritualiter tantum esse intelligendum; tertia, quod utroque modo sit accipiendum: quod verius judicatur. Rursus, de triplici paradiso fit mentio in Scripturis, videlicet de paradiso deliciarum beatorum spirituum, juxta illud Apostoli: Scio hominem in Christo, quoniam raptus est in paradisum Dei. Item de paradiso terrestri corporalium personarum, juxta illud Genesis: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem.2 Est item paradisus hominum glorificatorum, qui non ponit in numerum cum primo paradiso.3 Et quamvis paradisus terrestris altior esse credatur monte Olympo, propter quod aquæ diluvii non devenerunt ad eum, nihilo minus aptissimus fuit et est habitationi humanæ: quoniam fontem habet rigantem universam superficiem paradisi congruis locis ac modis, ex cujus humore et frigiditate temperatur illico aer, ut aptus sit respirationi humanæ. Hinc quod paradisus pertingere perhibetur usque ad sphæram lunæ, videtur intelligendum non de corporali extensione et elevatione, sed imitativa participatione, ita quod proprietates lunæ ac orbis sui participat per hoc quod est locus quietis, immortalitatis et incorruptionis: non enim sunt ibi tempestates et peregrinæ impressiones. Hoc tamen dico sine præjudicio sententiæ melioris, quoniam in quibusdam libris antiquissimis invenitur quod gloriosus Thomas apostolus fuit illius sententiæ auctor quæ Bedæ ac Strabo adscribitur, quod scilicet paradisus sua altitudine tendat usque ad sphæram lunæ.
At vero arbor seu lignum scientiæ boni et mali vocatur non a virtute causali, quasi scientiam causare potuerit vel conferre, sed a consecuto eventu: quia ex esu ipsius experimentaliter innotuit quid intersit inter obedientiæ bonum et inter inobedientiæ malum. — Immortalitatem quoque homo in primo habuit statu ex tribus. Primo ex carentia culpæ, quæ causa est mortis, secundum illud Apostoli:4 Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Secundo, ex gratia innocentiæ, quæ ab Anselmo vocatur originalis justitia, tanquam ex conservante. Tertio, ex esu ligni vitæ sicut ex disponente et dispositiones contrarias removente. Hinc tertiodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Accepit Adam aliorum lignorum refectionem contra defectionem, esum autem ligni vitæ contra vetustatem et infirmitatem. Et quoniam immortalitas illa non fuit omnimoda, sed dependens, ideo cibis indiguit. — Hæc Albertus in Summa.
Præterea in libro de Homine, circa finem, plenius super his scribens: Paradisus (inquit) terrestris est, prout Beda testatur, a nostra habitatione distans et secretus longo maris ac terræ tractu. Et sine præjudicio credo quod sit in oriente, ultra æquinoctialem, versus meridiem. Et sicut in Almagesti loquitur Ptolemæus, de habitantibus ultra æquinoctialem, an aliqui ibi sint, æstimationem habere possimus, non scientiam, quia ex nostris regionibus nemo ibi pervenit. Quidam vero philosophi dicunt, quod sub circulo æquinoctiali sit quoddam mare salsissimum, ob solis corrosionem non commeabile a nobis. Denique secundus fluvius de paradiso egrediens, qui Genesis secundo dicitur Gehon, et a Sanctis Nilus, in Ægypto percurrens, determinato tempore terram illam sine pluviis inundat sole exsistente in Cancro, dum apud nos est solstitium æstivale.5 Illoque tempore sol est remotissimus a partibus meridianis ultra æquinoctialem exsistentibus. Quumque remotio solis inducat hiemem, in qua multi elevantur humores nec consumuntur, illo tempore ultra æquinoctialem tempus multum est pluviosum. A quibus pluviis Nilus ultra æquinoctialem veniens, accipit inundationem aquarum in Ægypto; nec alia causa inundationis Nili, quum tunc magis deberet diminui, potest rationabiliter assignari. Et quoniam Nilus est fluvius paradisi, oportet paradisum esse in loco eodem.
Si vero objiciatur, quod tunc similiter alia flumina paradisi, utpote Tigris et Euphrates, deberent illo tempore inundare, dicendum secundum Sanctos, quod flumina illa non fluunt continuo fluxu ut Nilus, sed interdum dividuntur in partes et absorbentur sub terra, ac denuo quorumdam montium mole expressa, partim sive totaliter in illorum montium radicibus orientur. Nilus autem continuo fluit fluxu, de ultra æquinoctialem fluens per Æthiopiam, veniensque in Ægyptum. Notissimum demum est, et per nigredinem Æthiopum probantur ipsi Æthiopes habitare versus æquinoctialem juxta torridam zonam, quæ sola prohibet transitum habitantium in nostro habitabili ultra æquinoctialem.
Insuper cum Damasceno dicendum, quod pulchritudo atque amœnitas paradisi excedit intellectum omnis formæ apud nos exsistentis, ita quod vere et digne correspondebat pulchritudini hominis ad Dei imaginem conditi in statu illo tam gratioso. Nec enim fuit irrationalium animalium habitatio, quamvis ad brevem horulam fuerunt ibi adducta, dum Adam eis imposuit nomina. Habitatio quippe dicit moram continuam, et erant ibi bruta ad modicum (ut legitur de serpente) ad virtutis aut sapientiæ exercitium. — Hæc Albertus. Qui et per alia signa probat paradisum esse situatum in loco præfato.
Consonat Thomas, dicendo: Origenes dixit paradisum non esse locum corporalem, sed omnia quæ de paradiso dicuntur, allegorice de paradiso spirituali debere intelligi. Quod tanquam erroneum reprobat
A Epiphanius Cypri episcopus, in quadam epistola ab Hieronymo translata. Simpliciter ergo est concedendum, quod sit locus corporeus, quem aliqui æstimant esse sub æquinoctiali ad orientem, quoniam locum illum quidam philosophi aiunt temperatissimum esse, atque exinde Nilus fluvius paradisi venire videtur. Nec probabile reputatur, alia animalia illuc potuisse venire, nisi aut virtute divina, ut quando adducta sunt ad Adam, ut videret quid vocaret ea (nisi forte per interiorem præsentationem id factum sit), aut dæmonis operatione, ut patet de serpente.6 Nec potuit locus ille agnosci nisi per revelationem divinam, quia non valet adiri, impedientibus montibus, aquis, aut intemperie aeris, in medio situatis. Positus quoque fuit homo in paradiso, ut custodiret ipse paradisum sibi (ne peccando amitteret eum, et operaretur), non quod in statu innocentiæ agricultura fuisset necessaria ac laboriosa ut modo, sed delectabilis ex consideratione divinæ providentiæ, et experientia naturalis virtutis. Vel ut Deus custodiret hominem ibi, sine cujus custodia nemo est tutus; et operaretur, eum spiritualiter ad profectum colendo. Fons quoque paradisi ex Oceano habet ortum, sicut et flumina cetera: hinc primum exordium quatuor fluminum paradisi exstat Oceanus, proxima vero eorum origo est fons præfatus. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte, quæstione centesima secunda: Paradisus, inquit, in oriente convenienter creditur situs, quia in nobilissimo terræ loco est positus.7 Oriens autem est dextra cœli, quoniam inde incipit motus, ut patet secundo Cœli: dextera vero nobilior est sinistra. — Fuit autem primus homo immortalis et incorruptibilis:8 non quod corpus ejus in se incorruptibilitatem habuerit, sed quoniam inerat animæ vis præservandi corpus suum a corruptione et morte, videlicet originalis justitia, etc. Corpus vero humanum corrumpi potest a principio interiori et exteriori. Ab interiori, per consumptionem humidi radicalis ac senectutem, cui consumptioni obsistere potuit per esum ciborum. Porro inter exteriora corrumpentia, præcipuum esse videtur aer distemperatus: ideo contra hoc datus fuit homini paradisus, temperatissimo, tenuissimo atque purissimo aere circumfulgens. Unde qui dicunt paradisum esse sub circulo æquinoctiali, opinantur sub circulo illo esse temperatissimum locum, propter æqualitatem dierum et noctium. Et quia sol nunquam elongatur ab eis, non est ibi superabundantia frigoris aut caloris, quoniam etsi sol super illorum capita transeat, non tamen diu in hac dispositione ibi moratur. Verumtamen Aristoteles in libro Meteororum ait expresse, quod regio illa est inhabitabilis propter æstum: quod probabilius esse videtur, quoniam terræ per quas nunquam sol pertransit in directum capitis, intemperatæ sunt in calore, propter solam solis vicinitatem. Sed quidquid sit de hoc, credendum est paradisum in loco temperatissimo esse. — Factus est etiam primus homo extra paradisum, ad innuendum quod locus ille concessus esset homini supernaturaliter ex liberalitate Creatoris, sicut et originalis justitia, non ex debito humanæ naturæ. Mulier tamen facta est in paradiso: non quia dignior viro, sed ob dignitatem principii sui, quia ex viro ibi jam posito est formata. Hinc et filii fuissent nati in paradiso, in quo parentes jam fuerant constituti. Hæc Thomas in Summa.
At vero Petrus: Paradisus, ait, est hortus seu locus deliciarum. Quod dupliciter potest intelligi, utpote deliciarum perpetuarum, aut temporalium. Et secundum hoc distinguitur paradisus cœlestis et terrestris. Locus perpetuarum deliciarum dupliciter sumitur, scilicet proprie pro cœlo empyreo, et improprie pro statu beatitudinis, ut in Evangelio: Hodie mecum eris in paradiso. Locus quoque temporalium deliciarum dupliciter capitur, videlicet proprie, de quo hic agitur, et metaphorice pro statu beatitudinis hominis primi. Atque, ut asserit Damascenus, in utroque art. 4.
Luc. xxiij, 43. positus fuit homo, puta: in loco corporalium deliciarum secundum corpus, et in loco spiritualium deliciarum secundum spiritum, inde transferendus in locum perpetuarum deliciarum tam corporalium secundum corpus, quam spiritualium secundum spiritum. Sicque quadrupliciter sumitur paradisus. Hæc Petrus.
Verumtamen cœlum empyreum non est locus corporalium deliciarum eo modo quo Sarraceni ponunt carnales delicias in suo paradiso terrestri secundum gustum et tactum; sed secundum visum atque auditum, aut etiam odoratum, quoniam corpora glorificata suavissime redolebunt, quemadmodum corpora damnatorum fœdissima erunt. — Hoc quoque pensandum, quod paradisus in Scripturis interdum accipitur quinto modo, pro quocumque loco amœno et pulchro, ut in Ezechiele: Fili hominis, dic Pharaoni et populo ejus, Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi cedrus in Libano. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi.9 Quæ ad litteram dicta sunt de rege Ægypti et rege Assyriorum.
Insuper de altitudine paradisi terrestris loquitur Petrus: Quum sola tria elementa, terra, aqua, aer, secundum superficies suas jungantur, paradisus terrestris non transcendebat spatium aeris. Quumque interstitium aeris triplex sit, scilicet infimum, in quo volitant aves; medium, in quo fiunt superiores impressiones; et supremum serenum, in quo non sunt venti, nec pluviæ, nec vapores: locus ille transcendebat interstitium primum ac medium, perveniens usque ad supremum aerem purissimum, in quo ex triplici causa fuit temperamentum maximum. Habebat quippe calorem ex vicinitate sphæræ ignis, et oppositione directa solis, ac duplici transitu ejus in anno super zenith capitis eorum, id est per punctum in cœlo superpositum capitibus eorum. Sed hunc calorem triplex causa concurrens temperabat. Una, subtilitas aeris, ob quam effectus radiorum solis minus poterat ei incorporari, sicut medium interstitium aeris, et summum interstitium ejus subintrat, nec tamen sphæram lunæ attingit. Puto præterea in isto certitudinem sine revelatione haberi aut non vel vix posse.
Ps. cvi, 26. Cf. II Petr. III, 7. Lyra
B ad corporis sustentationem alimenta præbebant; aut ad commodum animæ, ut lignum scientiæ boni et mali, quod ordinabatur ad probationem obedientiæ hominis; aut ad utilitatem conjuncti, ut lignum vitæ, quod contulit ad vitæ humanæ perpetuationem. Verum de his lignis duo sunt tantummodo nominata ob suos spirituales ac speciales effectus, propter quos Deus ea constituit in medio paradisi, unum juxta aliud, quatenus ex uno homo conciperet affectum amoris, ex alio affectum timoris: sicque, quasi opposita juxta se posita, elucescerent clarius, et homo abstinendo ab uno, mereretur refici sufficienter ex altero. Itaque Deus posuit hominem in paradiso, ut esset facilitas perveniendi ad patriam, atque ut Deus ostenderet homini benevolentiam suam, cui tam amœnum locum paravit, et ita habitaculi exterioris amœnitas corresponderet interioribus deliciis quas habet anima, quæ templum est Dei, et quales habuit anima hominis primi. — Præterea extra paradisum condidit hominem, quatenus homo magis attenderet beneficium Creatoris, dum se in locum tam deliciosum vidit aliunde adductum. Et quamvis Deus casum hominis præcognovit, attamen eum in paradiso locavit, ut homo inde ejectus, melius sciret quæ et quanta bona amisit, et quanta mala incurrit peccando. Hæc Bonaventura.
Cujus positio, quantum ad hoc quod dicit paradisum transcendere medium interstitium aeris, videtur multis incerta. Imo dicunt quamplures, quod non pertingit usque ad medium interstitium aeris. Quod in parte prima Summæ, quæstione centesima secunda, Thomas videtur sentire, dicendo: art. 1. Quidam dicunt, quod paradisus pertingebat usque ad globum lunarem, id est usque ad interstitium aeris medium, in quo generantur venti ac pluviæ, quia dominium super evaporationes præsertim attribuitur lunæ. Sed secundum hoc locus ille non esset conveniens habitationi humanæ, quoniam ibi est intemperies maxima, et quia aer non est ibi contemperatus complexioni humanæ, sicut aer inferior terræ magis vicinus. — Verumtamen Richardus ait cum Petro, quod paradisus transcendit ad corporis sustentationem alimenta præbebant; aut ad commodum animæ, ut lignum scientiæ boni et mali, quod ordinabatur ad probationem obedientiæ hominis; aut ad utilitatem conjuncti, ut lignum vitæ, quod contulit ad vitæ humanæ perpetuationem. Verum de his lignis duo sunt tantummodo nominata ob suos spirituales ac speciales effectus, propter quos Deus ea constituit in medio paradisi, unum juxta aliud, quatenus ex uno homo conciperet affectum amoris, ex alio affectum timoris: sicque, quasi opposita juxta se posita, elucescerent clarius, et homo abstinendo ab uno, mereretur refici sufficienter ex altero. Itaque Deus posuit hominem in paradiso, ut esset facilitas perveniendi ad patriam, atque ut Deus ostenderet homini benevolentiam suam, cui tam amœnum locum paravit, et ita habitaculi exterioris amœnitas corresponderet interioribus deliciis quas habet anima, quæ templum est Dei, et quales habuit anima hominis primi. — Præterea extra paradisum condidit hominem, quatenus homo magis attenderet beneficium Creatoris, dum se in locum tam deliciosum vidit aliunde adductum. Et quamvis Deus casum hominis præcognovit, attamen eum in paradiso locavit, ut homo inde ejectus, melius sciret quæ et quanta bona amisit, et quanta mala incurrit peccando. Hæc Bonaventura.
Porro Alexander de his præclarissime scribit; et universa jam introducta, in ejus scriptis contineri videntur. Scribit autem modeste, nec de incertis assertorie loquitur. Testatur tamen primum hominem factum in agro Damasceno de terra rubra, et inde translatum in paradisum, quatenus visa terra extra paradisum, ipsum paradisum sibi ipsi ac posteris diligentius custodiret, non transgrediendo Dei præceptum, ac tanto beneficio limpidius cognito, gratior esset Deo.
Additque Alexander: Ex probabili positione aliorum expositorum Scripturæ oritur dubium ubi situs sit paradisus. Æstimant namque quod sit in sectione (id est loco divisionis) orientali duorum marium, puta Oceani et Mediterranei. Ait quippe Isidorus duodecimo libro Etymologiarum: Oceanum Græci et Latini dicunt circulum ambientem orbem terræ. Mare vero Magnum est, quod ab occasu ex Oceano fluit et in meridiem vergit, ac deinde tendit ad septentrionem: quoniam cetera maria in comparatione illius, minora sunt. Illud etiam est mare Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad orientem diffunditur. Dicunt ergo, quod paradisus sit in sectione marium illorum, puta in angulo orientali terræ habitabilis. Ex quo situ ponunt, quod paradisus sit in circulo æquinoctiali. Quod ita persuadetur. Circulus æquinoctialis dividit sphæram cœlestem in duo æqualia, qui secundum quamlibet sui partem æqualiter distat a polo utroque: hinc circulus iste dividit sphæram in duo æqualia super ejus centrum. Si ergo mare Mediterraneum transit in orientem per mediam terram, transit sub circulo æquinoctiali in illa parte in qua vergit in orientem. Nam, teste Isidoro, quamvis mare Magnum, quod vocatur Mediterraneum, fluens ab Oceano a parte occasus, aliquando transeat per meridiem in septentrionem, nihilo minus secando terram per medium, transit in orientem. Unde dicit Isidorus: In parte orientali, secando terram in medio terræ, transit in Oceanum. Medium autem terræ est sub circulo æquinoctiali. Sicque patet quod angulus orientalis juxta sectionem prætactam, est sub circulo ante dicto, quare et paradisus. — Hæc Alexander.
Præterea a præinductis Scotus dissentit: De altitudine (inquiens) paradisi dicunt nonnulli, quod pertingit usque ad globum lunarem. Quoad longitudinem vero, dicunt ipsum esse ad orientem: nam alia translatio habet, Paradisus quem plantavit Deus ad orientem. Quantum ad latitudinem, dicunt ipsum esse sub æquinoctiali, et quod locus æquinoctialis est maxime habitabilis, quoniam sol velocissime ibi pertransit: ideo pauciores ibi facit reflexiones. Verum si ratio attendatur, videtur concludere madis oppositum: quia quum motus causet calorem, major et fortior motus majorem ac fortiorem calorem causabit. Responsio quoque illa in se non valet, sed est falsi contentiva. Ideo recurrendum ad Avicennam primo Canonis, et ad Ptolemæum libro de Dispositione sphæræ.
Quantum ad hoc, quod dicunt esse ad orientem, dico quod in quocumque situ sit, potest intelligi esse ad orientem. Quilibet enim punctus in terra, potest intelligi esse ad orientem in comparatione ad cœlum, vel respectu diversorum situum terræ, præterquam respectu duorum polorum qui sunt immobiles. Unde per esse in oriente, non habetur aliqua determinatio terræ præcisa in qua paradisus exsistat. — Nec potest paradisus attingere usque ad medium interstitium aeris, quoniam locus frigidissimus ibi est perpetue, secundum Philosophum. Cujus causa positiva est frigiditas nubium; causa vero privativa est duplex carentia, videlicet carentia caloris generati per reflexionem radiorum a terra, atque carentia caloris causati a sole directe. Quum ergo paradisus sit locus habitationi humanæ conveniens, sequitur quod non pertingit tam alte, nisi ponatur locus hujusmodi accidentaliter temperatus, ut sunt loca sub polo arctico, secundum Martianum in Mundi descriptione, et Plinium secundo Naturalium. Nec valet argumentum de diluvio, quia aquæ diluvii inundaverunt miraculose, utpote ascendentes ad puniendum peccatores. Quum ergo in paradiso non fuerint peccatores, non debebant illuc ascendere. — Quod autem dicunt, sub æquinoctiali esse regionem temperatam, non videtur verum: quia dum hiems est frigidissima nobis, non removetur sol ab eis nisi per gradus viginti quatuor; et tunc est eis propinquior quam nobis in maxima æstate, in qua distat a nobis per gradus viginti quinque. Ergo plus habent de calore in fortissima hieme, quam nos in fortissima æstate.
Dico ergo, quod paradisus non est in tanta altitudine, nec sub æquinoctiali, sed in regione temperata; nec necessarium est quod sit ad orientem: et si ibi est, tamen est æque temperata. — Hæc Scotus.
Cujus positio nullius censetur vigoris, utpote tot sanctis authenticisque doctoribus contraria. Cujus etiam persuasiones solutæ sunt in dictis Petri, Richardi ac aliorum. Nec formaliter arguit. Nam contra illud quod alii dicunt, habitationem sub æquinoctiali esse temperatam quoniam sol velocissime ibi pertransit, sic argumentatur: Quanto motus est major et fortior, tanto majorem et fortiorem inducit calorem. Quod concedendum est, ceteris paribus. Experientia vero pandit, quod motus quantumcumque fortis et magnus, tanto minus calefacit, quanto recedit celerius; et tanto plus incalescit, quanto diutius immoratur. Insuper positio alia non dicit paradisum esse in medio interstitio aeris: idcirco ex hoc quod medium illud probatur frigidissimum esse, non improbatur positio illa.
Hinc Durandus contra opinionem hanc loquitur: Quæritur ubi sit paradisus terrestris. Dicendum, quod sub æquinoctiali, sed in monte elevato super communem altitudinem montium, ubi nec aquæ diluvii attigerunt. Est autem locus ille temperatus non ex natura climatis, sed ex situ et altitudine loci. Reflexio enim radiorum solis in locis planis illius climatis quum sit ad angulos rectos quandoque, puta in puncto Libræ atque Arietis, quæ tangunt æquinoctialem, quandoque ad angulos quasi rectos, videlicet omnibus temporibus aliis, causat ardorem nimium, et forte inflammat aerem: qui inflammatus et motus, forsan in Genesi vocatus est gladius flammeus et versatilis.10 Sed reflexio illa non pertingit usque ad altitudinem paradisi terrestris. Verum istud quibusdam non placet, imo dicunt impossibile esse quod supra medium aeris interstitium in quo est locus perpetuæ frigiditatis, sit habitabilis locus, quum secundum historiographos, aer super montem Olympum ob suam raritatem ineptus sit respirationi humanæ: quanto magis in paradiso, si altior esset Olympo? Hinc dicunt, quod locus temperatus pro habitatione humana solum est super terram sub interstitio aeris medio, et ipse paradisus non sub æquinoctiali. — Quod vero aqua non ascenderit super paradisum, quum ascenderet super montes altiores eodem, dicunt factum miraculose, etc., ut supra. Sed istud non videtur rationabiliter dictum: quoniam non est ad miraculum recurrendum, ubi veritas potest salvari naturali ratione et cursu rerum. Nunc autem rationabiliter est ostensum, qualiter super medium interstitium aeris valeat esse habitabilis locus, præsertim quum contraria non collocentur immediate. Quum ergo medium illud interstitium sit excessivæ frigiditatis, non est probabile quod interstitium superius proximum sibi, sit excessivæ caliditatis. Hæc Durandus.
Cujus verba non sunt intelligenda juxta quorumdam simplicium imperitam imaginationem, putantium paradisum terrestrem esse quasi hortum angustum aut habitationem paucorum, quum sit regio grandis seu terra latissima, pro totius humani generis habitatione sufficiens in innocentiæ statu.
Amplius Parisiensis primo libro de Universo: Incipiam (inquit) loqui de paradiso terrestri, quem Deum plantasse ad orientem seu ab initio Moyses scripsit.11 Sunt quoque de eo narrationes historiographorum, ac testimonia experimentatorum, qui eum se vidisse testati sunt, et posteris tradiderunt. Testantur hoc idem quatuor nobilissima flumina ex ipso manantia, per hoc quod ortus seu origo eorum nec ex maribus, neque ex fontibus totius nostræ habitationis invenitur consistere. Et laboratum est a regibus antiquis Ægypti et orientalibus in investigatione originis Nili, quæ nondum inventa est; sed hoc solum inventum est, quod ab extremis orientis finibus fluunt. Hinc constat ortum eorum non innotuisse hominibus, nisi aut per primos parentes, qui ibi fuerunt, aut per spiritum prophetiæ quo Moysi creditur revelatum. Omnis demum recte intelligens, intelligit paradisum non minoris amplitudinis aut latitudinis esse, quam tota est major India aut Ægyptus, utpote totius humani generis habitationi primitus deputatum. — Quidam vero dixerunt paradisum regionem esse a tota terra, quæ in medio cœli est, longo tractu terræ, maris, aerisque distantem, et usque ad lunarem circulum elevatam. Quod nec ratio patitur, nec natura: quoniam tantam molem sustinere aer non posset, et regio ista in igne esset elementari, induceretque interdum eclipsim lunæ ac solis, præsertim in partibus orientalibus Armeniæ majoris ac Indiæ, et videretur a proximioribus terris. Manifestum est ergo, paradisum terrestrem esse magnam partem totius corporis terræ, et esse in extremis finibus orientis; estque verisimile quod sit extremitas terræ a parte orientis.
Præterea mirum videtur, quum Creator præviderit primos parentes tam modico tempore ibi mansuros, cur propter homines creaverit paradisum, quum omnes privati sint illo. Ad quod dico, quod habitatio paradisi non convenit hominibus pro statu hujus miseriæ ac corruptionis, in quo corporales deliciæ eis non prosunt, sed obsunt. Sed in statu innocentiæ aliter fuit, in quo sensualitas rationi fuit sine renisu subjecta. Multa quoque sunt propter hominem facta quæ in ipsius non veniunt usum, ut sunt innumerabiles pisces ac bestiæ. Sunt etiam aliæ multæ paradisi utilitates. Nam confert ad decorem et ordinem universi, estque materia et objectum contemplandi altissimum, atque memoriale præclarum caritatis, misericordiæ ac munificentiæ Dei ad homines protoplastos ac posteros eorumdem, quibus tot ac tanta bona paravit, contulit aut conferre disposuit, et contulisset nisi ex parte ipso-
Alia quædam scribit de his Guillelmus, quæ sententialiter sunt inducta. Recitat quoque quædam deliramenta stultissima Judæorum, dicentium quod arbor seu lignum vitæ habuit in altitudine iter quingentorum annorum; grossities vero trunci seu stipitis ejus major erat grossitie totius terræ. Quam etiam arborem asserunt ambulasse. His addit: Nec mireris fructum ligni vitæ habuisse virtutem conservativam vitæ humanæ perpetuo, quum myrrha et aloe, sal et balsamum, corpora hominum corrupta et mortua, a corruptione, putrefactione et fœtore diu præservent. Sic et medicinæ quædam vitam prolongant conservando naturalem humorem aut vitalem calorem, vel purgando aut removendo corruptiva vitæ humanæ. Sunt item quædam habentia renovativam virtutem, quam quidam in se ipsis renovationem sortiti sunt et experti, ut carnes serpentium, qui tyri vocantur. — Hæc Guillelmus.
In præinductis vero verbis Guillelmi aliqua continentur, quæ pariunt quæstionem, ut quod ait seu refert experimentatores quosdam paradisum vidisse, et neminem invenisse ortum fluminis paradisi. Nullus namque mortalium naturali potentia corporeis oculis paradisum conspexit, nec experimentatorum quispiam illuc adductus est. Nam et ipse Guillelmus in verbis testatur præhabitis, quod sola primorum parentum relatione atque prophetica Moysis revelatione paradisus innotuit.
De hoc paradiso loquitur Damascenus libro secundo: Quia ex visibili et invisibili creatura conditurus erat hominem Deus secundum propriam imaginem et similitudinem, tanquam regem et principem omnis terræ et omnium quæ sunt in ea, constituit ante eum quasi regiam aulam, in qua conversans, beatam et omnium divitem duceret vitam.12 Et hic est paradisus divinus, manibus Dei in Eden plantatus, promptuarium exsultationis universæ ac gaudii. Eden enim voluptas interpretatur. In oriente est, omni terra excelsior, temperatissimo, purissimo ac tenuissimo aere circumfulgens, plantis floridis semper comatus, ac bono odore plenus, repletus lumine pulchritudinis universæ. Alia multa sublimia inde disseruit Damascenus.
Porro de quibusdam fluviis paradisi beatus Augustinus in libro de Civitate Dei, Beda et alii fide digni, testati sunt quod in certis terræ locis oriri atque erumpere reperiuntur. Propter quod etiam quidam increduli scripturam Geneseos fictam fabulam reputarunt. Verum, sicut prætactum est, primus et originalis ortus ipsorum est in paradiso ex fonte in eo scaturiente, qui ex Oceano trahit originem. Decurrendo autem per terram, alicubi in voraginibus absorbentur et currunt sub terra, iterumque erumpunt: et hoc latuit perfidos. Nilus vero continuo fluxu sine hujusmodi absorptione currere recitatur, ita quod nullibi in terra habitabili invenitur ejus origo.
Footnotes
Chapter 148 of 271