Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An homines fuissent in paradiso multiplicati per generationem carnalem, stante in eis originali justitia seu innocentiæ statu. quoddam disciplinæ. Præceptum naturæ dinis, quæ mentem fœdat et carnem, in exstitit triplex. Unum pertinens ad sui Gen. u. 16. sustentationem, ut illud: Ex omni ligno paradisi comede. Secundum, spectans ad multiplicationem generis humani, ut illud: Crescite et multiplicamini. Tertium, ad dilectionem Dei et proximi. Fuisset ergo in statu innocentiæ status matrimonii, prout est naturæ officium: quia de hoc fuit ante transgressionem mandati propagationemque sobolis, datum præceptum. — Si ergo quæratur, an Eva tunc peperisset sine fractione seu corruptione virginalis signaculi, respondemus quod si verbum frangendi importet violentiam, sic sine fractione concepisset ac peperisset; si vero importet separationem dumtaxat, potuit membrum illud frangi sine pœna, et tantum a membro naturali ad hoc deputato: quemadmodum adamas frangi potest sanguine hircino tantum. Sicque Eva post copulam non mansisset virgo, tum quia fracta, tum quoniam cognita: quorum neutrum fuit in Virgine gloriosa. — Præterea quæri potest, an in statu innocentiæ locum habuisset distinctio triplicis fructus, videlicet: fructus centesimi spectantis ad virgines, fructus sexagesimi pertinentis ad viduas, fructus tricesimi concernentis conjugatos. Dicendum quod non, quia tunc fuit matrimonium in præcepto et ad officium, non in remedium; post peccatum vero fuit in officium atque remedium, præsertim tempore Patricharum, dum rarus fuit populus Dei: ideo cælibatus S. Joannis Baptistæ non præfertur conjugio Abrahæ. Modo autem matrimonium magis est ad remedium et in permissione, non in præcepto: quia ubique multiplicatus est populus Dei. Hæc Antisiodorensis.

Summ. th. 2ª part. q. 84. Præterea Albertus: Bene (inquit) dixerunt antiqui doctores, Præpositivus et Antisiodorensis, triplicem esse corruptionem, videlicet continuitatis, fœditatis ac puritatis. Corruptio continuitatis consistit in divisione continui. Corruptio fœditatis est in pruritu concupiscentiæ atque libi-

Qui etiam quærit hic, utrum Eva in statu illo fuisset sine gravitate atque gravamine gravida, et an peperisset sine dolore. Ad primum respondet: Quædam est gravitas oneris tantum, et sic fuisset gravida gravitate. Alia est gravitas gravans seu pœnam inducens, nec sic gravida exstitisset. Ad secundum respondet, quod sine dolore fuisset puerpera, quoniam Augustinus aperte hoc asserit, cui contradicere impium est in his quæ tangunt fidem et mores. Viæ quoque exitus in statu illo apertæ fuissent sine dolore et laceratione per solam extensionem et laxationem. Hæc Albertus.

In libro quoque de Homine: Generare, ait, potuerunt per concubitum ante peccatum, etc., ut supra. Auctoritates vero quas in oppositum allegat, opinative loquuntur sub sententiis aliorum: ut quod ait Damascenus, quod Deus alio modo genus multiplicasset humanum, si homo in innocentia perstitisset. Augustinus quoque in libro de Bono conjugali: Concubitus non nisi mortalium corporum esse potest. Et rursus ibidem: Sine coeundi amplexu, aliquo alio modo homo esset filios habiturus ex omnipotentissimi munere Creatoris, qui potuit et primos parentes sine parentibus condere, Christique carnem de utero virginali formare; atque ut quasi infidelibus loquar, qui potuit apibus sine concubitu prolem dare. Hæc Albertus.

In cujus verbis mirum apparet, quod refert Præpositivum et Antisiodorensem dixisse quod genuissent in statu innocentiæ sine corruptione continuitatis, quum ex responsione Antisiodorensis in Summa jam introducta habeatur oppositum. Augustinus etiam super Genesim evidenter insinuat, quod corporaliter genuissent, prout in littera continetur.

Amplius in libro suo de Homine scribit Albertus, quod cibus a primis parentibus sumptus, non fuisset eis in statu innocentiæ incorporatus nisi virtualiter, non substantialiter: imo quod substantialiter fuisset emissus per egestiones et evaporationes per poros occultos ac manifestos. Incrementum vero corporum filiorum eorum, factum fuisset ex multiplicatione corporalis substantiæ in se ipsa, quemadmodum multiplicati fuerunt quinque panes ad satietatem quinque millium hominum. Semen item generationis tunc sumptum fuisset de humido radicali, non nutrimentali: quod quia multiplicatum fuisset virtute cibi, suffecisset ad consistentiam corporis, et ad propagationem generationis. Hæc Albertus. — Quorum tamen contrarium multi tenent, ut infra patebit. Nec Albertus assertive, sed potius opinanter hæc scribit.

At vero Thomas: Per peccatum, inquit, natura speciei variata non est. Hinc quæcumque ad perfectionem humanæ pertinent speciei, homini in statu innocentiæ convenissent. In omnibus vero per naturam generabilibus et corruptibilibus, ad perfectionem id pertinet ut unumquodque valeat producere alterum tale quale est ipsum, ut dicitur quarto Meteororum. Idcirco oportet in humana natura aliquem ponere statum naturalis propagationis, quamvis nunquam peccasset. Ad quamlibet demum generationem oportet duo concurrere, scilicet agens quod formam inducit, et patiens quod præbet materiam. Hinc ad generationem hujusmodi requiritur conjunctio maris ac feminæ: mas namque se habet ut agens et formam inducens, femina ut patiens materiamque ministrans.

Ad virginitatis vero perfectionem duo concurrunt, quæ sunt integritas carnis atque integritas mentis: quarum prima est virginitati essentialior, alia honorabilior. In omni ergo concubitu virginitas solvitur quantum ad carnis integritatem; etiam in primo statu ita fuisset. Sed mentis integritatem contingit solvi dupliciter: primo, quantum ad habitum, sicque amittitur per illicitum coitum, quo castitas tollitur; secundo, quantum ad actum, et ita post peccatum perditur etiam per concubitum matrimonialem, quoniam per vehementiam delectationis ratio absorbetur. Porro in primo statu, neutro modo fuisset soluta integritas mentis, sed solum integritas carnis, cui præponderasset fecunditas prolis. — Sciendum quoque, quod quædam sunt superfluitates quæ attestantur naturæ defectus, sicut putredines et sudores, quæ in statu innocentiæ non fuissent; quædam vero superfluitates perfectionem naturæ ostendunt, ut semen et egestiones, quæ secundum cursum naturæ tanto melius fiunt, quanto natura exstat robustior; propter quod ad virtutem expulsivam naturalem reducuntur: hinc in primo statu fuissent, tamen absque fœditate omnino. — Hæc Thomas in Scripto.

In Summa item, quæstione nonagesima art. 1. octava : Homo, inquit, secundum suam naturam constitutus est quasi quoddam medium inter incorruptibiles et corruptibiles creaturas : quia secundum animam incorruptibilis, corruptibilis vero secundum carnem. Intentio autem naturæ aliter fertur ad incorruptibiles creaturas, quam ad corruptibiles : quia quod semper est atque perpetuum, est per se de intentione naturæ; quod vero ad certum tempus corruptibiliter est, non videtur principaliter a natura intentum, sed potius ordinatum ad aliud : alioqui eo corrupto, frustraretur naturæ intentio. Quumque in corruptibilibus nihil sit perpetuum nisi species, bonum speciei est de principali naturæ intentione; ad cujus conservationem et multiplicationem naturalis generatio ordinatur ac tendit. Substantiæ vero incorruptibiles, quoad se individualeque esse, sunt de principali naturæ intentione. Hinc homini quantum ad corpus suum, generatio convenit; hinc in exordio statuit Deus genus humanum per generationem multiplicari debere. Et quamvis corpus humanum art. 2. stante innocentiæ statu incorruptibile exstitisset, hoc tamen ex supernaturali beneficio fuit. Nam ex sua natura corruptibile erat : ideo subtrahendum ei non erat, quod naturaliter competit ei. Quamvis etiam poterat conservari species humana in statu primo sine generatione, non tamen sine ea quivit naturaliter multiplicari. — Nihilo minus quidam antiqui doctores, ut Damascenus libro secundo Gregoriusque Nyssenus in libro suo de Homine, considerantes concupiscentiæ fœditatem, dixerunt quod homine non peccante, multiplicatum fuisset genus humanum non per generationem, sed eo modo quo angeli per omnipotentiam Dei; concreavit tamen Deus primis parentibus diversum sexum, et membra generationi deservientia, quia futurum eorum casum prævidit.

Si autem objiciatur quod in statu innocentiæ nulla fuisset corruptio; sed per coitum integritas corrumpitur virginalis : dicendum, quod juxta Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, nulla corruptione integritatis infunderetur uxori semen mariti, etc., ut supra in hac quæstione.1 — In illo etiam statu voluptas ratione moderata fuisset, nec rationis exercitia impedivisset, ut modo : non quia tunc minor fuisset, ut aliqui opinantur, imo tanto major delectatio tunc fuisset in coitu, quanto natura purior tunc fuisset atque vivacior, et corpus magis sensibile; sed concupiscibilis non ita inordinate se effudisset super delectationem ratione moderatam, ad quam non pertinet ut sit delectatio minor in sensu, sed ut vis concupiscibilis non immoderate delectationi inhæreat. Et dico immoderate, propter rationis mensuram : quemadmodum in cibo non minorem delectationem sobrius sentit quam gulosus, sed in delectatione hujusmodi concupiscibilis ejus minus quiescit. Et hoc sonant verba Augustini, qui a statu innocentiæ delectationis magnitudinem non excludit, sed ardorem libidinis et inquietudinem animi. Hinc continentia in statu innocentiæ non fuisset laudabilis, quæ modo laudatur non quia fecunditas mala, sed propter remotionem inordinatæ libidinis. In paradiso demum non coierunt, vel quoniam muliere formata, paulo post de paradiso ob suam transgressionem ejecti sunt, vel quia exspectabatur auctoritas seu jussio Dei quantum ad tempus commixtionis, ut nono super Genesim loquitur Augustinus. — Hæc Thomas.

Quocirca pensandum, quod Thomas in Summa fatetur commixtionem illam debuisse fuisse sine corporeæ integritatis corruptione, cujus oppositum videtur in Scripto sensisse, ut patuit.

Concordat Petrus. Qui insuper sciscitur, an vir et mulier unquam convenissent in innocentiæ statu, nisi desiderio prolis, et utrum in quolibet coitu fuisset conceptio. Respondet : In statu innocentiæ vires inferiores fuerunt subjectæ superioribus, tam propter rectum ordinem hominis in se ipso, quam hominis quoad

Deum : attamen quædam virium magis, similius dicunt, quod ibi fuisset naturalis, non violenta nec pœnalis divisio. Hæc Petrus. quædam minus. Quum enim nutritiva pertineat ad naturam et conservationem individui, et natura ad se recurva est, ideo magis appetit conservationem sui : hinc nutritiva magis operabatur per modum naturæ. Generativa vero ordinatur ad conservationem speciei multiplicandæ in altero : hinc generativa voluntati plus subdebatur. Propterea appetitus nutritivæ poterat surgere et oriri sine prævio rationis judicio, non autem appetitus generativæ. Porro ratio recta semper ordinat actum ad debitum finem : ideo nunquam nisi ad generandum convenissent; nec in aliquo actu conjugali fuissent frustrati fine intento, videlicet prole. Hæc Petrus.

Qui etiam quærit hic, an major fuisset delectatio in edendo et coeundo tunc quam nunc. Respondet : Intensio delectationis in comedendo, consurgit ex tribus, videlicet : ex appetitu naturæ institutæ, ex appetitu naturæ destitutæ, et ex appetitu peccati. Ex appetitu naturæ institutæ, appetitur cibus propter conservationem a consumptione immoderata; sed ex natura destituta appetitur cibus cum quadam anxietate, propter reparationem consumptionis immoderatæ jam factæ, ut patet in appetitu famis; ex vitio autem appetitur propter delectationem gulæ. Similiter delectatio in coitu ex tribus intenditur : ex appetitu naturæ institutæ appetentis speciei conservationem; ex appetitu naturæ destitutæ appetentis superflui emissionem; ex appetitu vitii appetentis delectationem. Prima radix in paradiso major fuisset, secunda et tertia ibi non exstitissent. Unde tunc major fuisset delectatio naturalis; sed delectatio generaliter dicta, fuisset minor. Hæc idem.

Qui et de integritatis amissione adjungit : Utrum esset ibi integritatis carnis divisio, dubium est. Quidam enim dicunt quod non, et quod in susceptione seminis emissioneque prolis fieret solum quædam nervorum dilatatio naturalis, sicut oris in comestione, non aliqua fractio. Alii verisimilius dicunt, quod ibi fuisset naturalis, non violenta nec pœnalis divisio. Hæc Petrus.

Idem Richardus, et addit : Aliqui dicunt, quod quamvis nec virtus generativa nec virtus concupiscibilis sint modo ita vivaces et perfectæ sicut in statu innocentiæ, tamen quia non ita possunt frenari a ratione in hoc statu sicut in statu innocentiæ, intensius nunc delectantur : quemadmodum equus lasciviens celerius currit sine freno, quam dum freno regitur a sessore. — De virginitatis quoque amissione recitat duas prætactas opiniones, de quibus infra magis dicetur.

Bonaventura quoque consentit positioni ex Petro inductæ de hoc, an major tunc fuisset delectatio in commixtione conjugali quam modo. Videtur etiam ipsi non bene intelligibile, quod in muliere mansisset integritas carnis : Si, inquit, mulier integra permaneret, nunquam esset viri ad mulierem carnis commixtio. — Hoc idem apparet2 Richardo, qui opinatur quod si mulier non corrumperetur carne in tali statu, vir ei semen infunderet solum ab extra, nec membrum ejus introiret organum sexus feminei.

At vero Alexander circa ista scribit diffuse, et tota responsio Bonaventuræ quasi sub eadem forma verborum ex Alexandro est sumpta, de hoc, an fuisset delectatio major in statu primo in ipso conjugali concubitu quam sit modo. Circa quod scribit quod non, sicut in Petri tangitur responsione. — De hoc vero, an Eva perdictis set virginitatem si tunc cognita fuisset ab Adam, scribit prolixe et satis obscure, multiplici utens distinctione; et tandem videtur concludere, quod non amisisset virginalis signaculi integritatem per ipsius realem corruptionem, sed quoad hoc quod non fuisset intacta ut ante, nec in ea puritate qua prius, admixto ei semine viri. — Quærit insuper, an omnes genuissent. Et respondet quod imo communiter, quia præceptum fuit parentibus primis et posteris, Crescite et multiplicamini, etc. Similiter, post ruinam, in statu legis naturalis ac scriptæ continere non licuit nisi ex dispensatione.

Amplius quærit, an tunc natæ fuissent tot femellæ quot masculi. Et respondet: De hac quæstione diversi diversimode sentiunt. Quidam, quod æqualis fuisset multiplicatio virorum ac mulierum. Quod patet ex parte finis, quia distinctio sexuum esset propter multiplicationem generis humani et impletionem numeri electorum, et multiplicatio illa ad omnes spectaret secundum matrimonii legem, in qua una esset tantum unius, nullaque femina viro careret, neque vir aliquis muliere: oportuisset igitur esse tot viros quot mulieres, et econverso. Alia ratio datur ex parte principii, quia quum multæ sint rationes quod vis generativa variatur in actu et fructu generationis, una sumitur ex parte animæ. Vis quippe generativa multum conformatur accidentibus et imaginationibus animæ, ut experimentaliter constat; unde ex memoria delectationis generatur pruritus, atque ex forti imaginatione venerea fit resolutio seminis tam in somno quam in vigilia. Vis quoque formativa existens in semine, multum juvatur ab imaginativa, ut Genesis tricesimo patet in ovibus Jacob, ubi fertur in Glossa: Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut qualem conspexerint aut mente conceperint in extremo voluptatis æstu quo conceperint sobolem, talem et pariant prolem, quum hoc ipsum in equorum gregibus apud Hispanos dicatur. Et Quintilianus idem fatetur, excusando mulierem quæ Æthiopem peperit Hippocrates etiam idem refert, defendendo matronam quæ false de adulterio impetebatur, eo quod puerum peperisset pulcherrimum utrique parenti generique dissimilem. Hortabatur etenim medicus ille scrutari, an in cubiculo ubi femina illa concepit, haberetur pictura hujusmodi seu imago: et invenerunt quod imo. Istud autem plus potuit esse in statu naturæ institutæ, quia tunc anima plus dominabatur corpori suo: ideo parens volens masculum procreare, volendo et imaginando hoc ipsum fortius impressisset efficaciusque movisset ad hoc. — Hæc Alexander.

Hinc Bonaventura: Facile est (ait) rationem assignare, cur in statu innocentiæ viri et feminæ nati fuissent in numero pari ex parte finis, sicut jam data est ratio. Difficile vero est hoc ex parte effectivi principii; potest tamen investigari, descendendo ad principia scientiæ naturalis ac medicinæ, quarum utraque servit theologiæ. Magna quippe est quæstio apud naturales et medicos, cur nunc masculus nunc femina generetur: cujus redditur ratio triplex. Una ex parte vasis suscipientis: si namque suscipitur a parte dextra, dicunt masculum gigni, quia in parte dextra magis abundat calor; si in parte sinistra, gignitur mulier, quoniam ibi minor est calor. Secunda ex parte commixtionis: quia si semen viri prædominetur, masculus generatur; si semen feminæ, producitur femina. Tertia est ex parte seminis viri: quod si fuerit vigorosum ex triplicis concursu caloris ac spiritus in ipso exsistentis, fit fortior coagulatio atque complexio, generaturque masculus; sin autem, paritur femina. Verumtamen semen feminæ nunquam proprie prædominatur semini viri: quia secundum Philosophum, semen viri in omni generatione tam maris quam femellæ, est principaliter agens ac movens; dicitur tamen semen mulieris prædominari, dum semen viri ex sua debilitate trahitur ad conformitatem seminis mulieris. Sunt et aliæ causæ conferentes ad generationem talis aut talis fetus: ut dispositio membri genitalis, qualitas venti et temporis ac alimentorum; atque ex parte animæ, vis animalis et imaginativa ac imperativa. — Hæc Bonaventura, qui ista diffuse prosequitur.

Insuper circa id quod quæsitum est de virginitatis amissione in statu innocentiæ, scribit Durandus: Dicunt quidam, quod in statu innocentiæ, feminæ peperissent sine virginitatis amissione, quia virginitas maxime pertinet ad dignitatem humanæ naturæ, quum sit portio angelica, etc. Ergo in statu innocentiæ non amitteretur. Qualiter autem hoc esset possibile, dicunt quod ad perfectionem virginitatis duo concurrunt, etc., ut supra in Thoma ex Scripto secundi.3 In statu demum innocentiæ neutro modo fuisset soluta integritas mentis neque integritas corporis, sed fuisset ibi sola membrorum dilatatio, etc., ut supra ex Thoma in prima parte Summæ.4

Deinde Durandus contra ista sic arguit : Istud non valet. Virginitas namque ad dignitatem naturæ non pertinet absolute, quum sit privatio actus generationis, qui est naturæ conveniens, et intentus ab ea ad conservationem speciei. Item, in statu innocentiæ non fuisset virginitas licita; et dato quod licuisset, non tamen fuisset possibile virginem concipere aut parere secundum cursum naturæ: quia virginitas est inexperientia delectationum venerearum; conceptus autem naturaliter non est sine eis. Porro quod dicunt, quod in virginitate sunt duo, videlicet integritas mentis et corporis, quorum utrumque fuisset salvatum in innocentiæ statu; dicendum, quod neutrum: quia integritas mentis quæ in virginitate requiritur, est firmum propositum abstinendi à delectatione venerea, et hæc integritas se habet formaliter in virginitate; immunitas vero seu inexperientia delectationum hujusmodi, habet se materialiter: quorum neutrum potuit salvari in actu matrimoniali. Hinc male accipiunt integritatem mentis pro persistentia rationis in actu suo: quia judicium rationis absorbetur in somno et ægritudinibus multis, ratione quorum nihil deperit virginitati. Male quoque accipiunt materiale virginitatis: non enim hoc est integritas membri corporalis, imo per accidens ad virginitatem se habet. Materia quippe virtutum moralium est aliqua passio animæ, et non id quod pure ad naturam corporis pertinet. — Hæc Durandus.

Præterea contuendum, quod specialiter contra Thomam disputare videtur, cujus verba ponit in forma, imo et allegando sic addit: In Summa, prima parte, quæstione nonagesima octava. Verum inepte, non formaliter, contra Thomam procedit; et quæ contra ipsum inducit, ex ipso Thoma in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima secunda, accepit. Nec Thomas dicit quod ei imponit, hoc scilicet, quod virginitas maxime pertinet ad dignitatem naturæ humanæ. Hoc etenim sanctus Doctor non dicit tam absolute, neque per hoc probat quod in paradiso non fuisset amissa virginitas quantum ad carnis integritatem, quamvis in Scripto secundi breviter tangat hoc, arguendo ad oppositum sui intenti:5 nempe ut patuit ibi, concedit quod quoad carnis integritatem, fuisset amissa. Ibidem concedit quoque, quod in paradiso virginitas non fuisset virtus, nec matrimonio præferenda. — Nec iterum dicit, quod carnis integritas sit materiale in virginitate. Imo probat et tenet contrarium in secunda secundæ, quæstione centesima quinquagesima secunda, dicendo:6 In delectatione venerea tria considerantur: unum, quod est tantum ex parte corporis, utpote violatio signaculi virginalis; aliud, in quo id quod est animæ conjungitur ei quod est corporis, scilicet resolutio seminis delectationem sensibilem causans; tertium est solum ex parte animæ, puta propositum perveniendi ad delectationem hujusmodi. Quorum primum per accidens se habet ad actum moralem, qui non considerat per se nisi ea quæ sunt animæ; secundum vestro materialiter habet se ad actum moralem, quia passibiles passiones sunt materia moralium actuum; tertium vero se habet completive atque formaliter, quoniam ratio moralium in eo quod est rationis seu mentis, completur. Denuo quoque ait ibidem: Integritas membri corporalis per accidens habet se ad virginitatem, in quantum ex hoc quod ex proposito voluntatis abstinet quis à delectatione venerea, manet integritas membri corporei. Unde si per alium modum casu aliquo integritas membri illius perdatur, non magis præjudicat virginitati, quam si manus aut pes abscidatur. Hinc primo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Membra illa, ut virginalis pudoris signacula, diversis casibus vulnerata, vim perpeti possunt; et medici opitulantes saluti, aliquando ibi faciunt ea quæ horret adspectus. Obstetrix etiam quædam cujusdam virginis integritatem manu explorans, dum inspexit, perdidit. Nec opinor quempiam tam stulte sapere, ut huic aliquid putet perisse de sanctitate, quamvis membri illius integritate jam perdita. — Attamen in eadem quæstione Thomas fatetur : In virginitate est aliquid completivum et formale, videlicet ipsum propositum abstinendi perpetue a delectatione venerea; materiale vero in virginitate est integritas carnis absque omni experimento venereæ delectationis. In quibus verbis non ait absolute, quod integritas carnis, sed integritas carnis ab omni experimento venereæ delectationis, est materiale virginitatis, quod jam tactis non obviat.

Cetera Durandi objecta solvuntur per hoc quod virginitas in statu innocentiæ et post lapsum æquivoce sumitur. Virginitas quoque post lapsum dupliciter capitur, utpote stricte seu proprie, et extense. Et definitio illa, quod virginitas est propositum abstinendi perpetue a delectatione venerea, datur de virginitate stricte ac proprie sumpta, cui debetur aureola. Frequenter autem communius extensiusque accipitur pro proposito abstinendi ab omni illicito coitu una cum carnis integritate seu inexperimento : et ita puellæ incognitæ viris, quamvis nubere proponentes, virgines nuncupantur etiam in Scripturis. Imo quandoque virginitas communissime sumitur pro inexperientia et immunitate saltem exteriori ab omni concubitu, quamvis mens in venerea consenserit.

Objectorum solutio ex dictis est evidens. Nam et semen quamvis superfluat sustentationi personæ, non tamen propagationi consimilis in natura.

Footnotes

  1. p. 199 B'. ↩

  2. Gen. xxx, 37 et seq. ↩

  3. p. 200 B'. ↩

  4. p. 201 D. ↩

  5. p. 200 C'. ↩

  6. art. 1. ↩

Chapter 157 of 271