Quæstio 4
Quarto quæritur, An parvuli fuissent nati in originali justitia. Quod sic, videntur Anselmus et alii multi sensisse. Deus etenim infinite ac naturaliter bonus et pius, non est pronior vindicare quam misericordiam exercere : trarium, utpote filios non fuisse futuros heredes paternæ justitiæ. Quod videtur Hugo sentire, sic dicens: Sunt qui credunt veraciter asserendum, quod si primus homo non peccasset, non nisi bonos filios genuisset, nemoque omnium qui ex ejus carne nascerentur, damnaretur. Tamen hoc merito quæritur, an primi hominis obedientia omnibus posteris ejus sufficere debuisset ad meritum, an singuli quique temporibus suis post eum, quemadmodum ipse primus probatus est, sive ejusdem sive alterius cujusque mandati obedientia probandi fuissent. Et potest fortassis non absurde credi, quod idem mandatum quod primo parenti datum est, posteri quoque ejus observare debuerunt, ut singuli propria obedientia probarentur, ac pro propriis meritis glorificarentur.
Ad secundum Alexander respondet, quod filii non fuissent heredes paternæ justitiæ, de gratuita loquendo justitia. Et si objiciatur quod Adam transmisit posteris demeritum damnationis peccando, ergo stando transmisisset eis meritum salvationis; dicendum, quod stando aliquid posteris meruisset per modum congrui, non condigni. Hinc Hugo: Credi potest, quod prima observata obedientia causa fuisset gratiæ adjutricis in omnes sequentes, et ipsam obedientiam obediendo sectantes.
Deinde respondet ad tertium: Si primi parentes stetissent, genuissent (secundum Anselmum) filios heredes paternæ justitiæ, quantum ad justitiam confirmatam. Unde Anselmus libro Cur Deus homo: Quamvis nondum proveherentur ad illam angelorum æqualitatem ad quam perventuri erant, in illa tamen qua erant justitia, si tentati prævaluissent, ita confirmarentur cum omni sua propagine, ut ultra peccare non possent: quemadmodum quoniam victi peccaverunt, ita sunt infirmati, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non valeant. Quis etenim audeat dicere, plus valuisse injustitiam ad ligandum in servitute, quam valeret justitia ad confirmandum in spiritus libertate? Unde videtur quod si Adam stetisset, nullus de posteris ejus periisset: quod non videtur, nisi confirmati essent. Et hoc videtur ab Augustino haberi quartodecimo de Civitate, quo ait: Nulli de posteris primorum parentum fuissent morituri, nisi primi parentes peccassent. Hinc Boetius de Fide christiana: Quoniam angelorum numerum imminutum noluit Deus conditor permanere, formavit ex terra hominem, atque spiritu vitæ animavit, eumque præfixa lege in deliciis constituit paradisi, ut si sine peccato manere vellet, tam eum quam ejus progeniem angelicis cœtibus sociaret. — Hæc Alexander. Quid autem sentiat de hoc, an primus homo vel posteri ejus in caritate et gratia gratum faciente formati sint, patuit supra, et infra forsan tangetur.
Bonaventura vero de hac quæstione originalis justitiæ in posteris Adæ, non scribit hic.
At vero sanctus Doctor circa hæc scribit: Sicut ait Philosophus secundo de Generatione, in generatione est circulatio quædam quæ non redit in idem numero, sed ad idem specie. Homo enim generat hominem: non se, sed alium. Hinc generatum generanti in omnibus assimilatur quæ ad naturam pertinent speciei, nisi adveniat impedimentum, sicut in monstris; non autem assimilatur in proprietatibus quæ consequuntur individuum ratione individui. Et quamvis interdum contingat quod in aliquibus proprietatibus etiam personalibus assimiletur filius patri, hoc tamen est in accidentibus corporalibus, ut quod albus generat album, podagricus podagricum; non autem in perfectionibus animæ generat similem sibi actu, ut grammaticus grammaticum, sed forte secundum aptitudinem tantum, secundum quod ex corporis complexione unus est aptior ad scientiam vel virtutem sui patris quam alterius. Itaque agnoscendum, quod duplex est justitia quæ primo homini poterat convenire. Una originalis, quæ fuit secundum ordinem debitum corporis sub anima, inferiorumque virium sub superiori, et superioris sub Deo. Hæc justitia ordinavit humanam naturam in sui primordio ex dono divino: ideo talem justitiam in filios transfudisset. Alia est justitia gratuita, quæ meritorios elicit actus: de qua est duplex opinio. Una, quod primus homo in solis naturalibus sit creatus: sicque ad talem justitiam requirebatur (ut apparet) præparatio quædam per actus personales, atque secundum hoc talis justitia fuit proprietas personalis et ex parte animæ; idcirco in posteros non fuisset transfusa, nisi secundum aptitudinem tantum. Alii dicunt, quod homo in gratia est creatus: sicque videtur quod donum gratuitæ justitiæ sit collatum naturæ humanæ; unde in transfusione naturæ simul transfusa fuisset gratia ista. Nec gratia seu justitia fertur in posteros propagari, quasi per seminalem virtutem filii gratiam consequentur, sed quia cum transfusione naturæ, cui ex provisione divina gratia debebatur seu competebat, gratia simul infusa fuisset secundum unam opinionem. Denique peccatum non transit a primo parente in posteros per modum demeriti, quasi ipse omnibus meruerit mortem infectionemque culpæ, sed per modum traductionis consequentis traductionem naturæ. Non enim unius personæ actus toti naturæ mereri potest aut demereri, nisi limites humanæ transcendat naturæ, ut patet in Christo, qui est Deus et homo. Propterea a Christo nascuntur filii gratiæ non per traductionem carnis, sed per meritum actionis; ab Adam vero nascuntur filii iræ per propagationem, non per demeritum. Rom. v, 12. Sicque intelligitur illud Apostoli: Per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors.
Si præterea objiciatur quia impossibile est pœnam esse sine culpa; sed pœna originalis peccati est carentia visionis divinæ. Quum ergo in statu innocentiæ homines sine peccato originali nati fuissent, habuissent meritum visionis divinæ, quod haberi nequit nisi per gratiam: ergo nati fuissent in gratia gratificante atque justitia gratuita. — Rursus, homo per peccatum necessitatem peccandi incurrit. Ergo si perstitisset in justitia, confirmatus fuisset, quia secundum Anselmum, oportuit ut qualis exstitit ipse, tales filios generaret: ergo et omnes fuissent in justitia confirmati mox a sua nativitate, ut peccare non possent.
Dicendum ad primum, quod divinæ carentia visionis dupliciter sumitur. Primo, negative, sicque non est pœna, sed naturalis defectus, quoniam cuilibet convenit creaturæ ex se non habere virtutem seu meritum ascendendi ac pertingendi ad beatificam visionem. Secundo, privative, et ita est pœna, prout importat obnoxietatem ad non videndum Deum. — Ad aliud respondendum, quod videtur probabile quod Adam quamvis in prima tentatione perstitisset, nondum statim confirmationem justitiæ fuisset adeptus; sed quando in spiritualem vitam fuisset translatus, simul immortalitatem accepisset in corpore, atque justitiæ confirmationem in anima. Quod ergo dicitur peccando incurrisse necessitatem peccandi, intelligitur de veniali peccato, quod non opponitur caritati seu gratiæ, sed accidenti ipsius, puta fervori; necessitatem vero peccandi mortaliiter, homo etiam in peccato mortali exsistens non habet, nisi peccare intelligatur in peccato esse, sicut videre dicitur visum habere. Non enim qui in peccato est, potest per se non esse in peccato, ita ut possit per se sine gratiæ infusione a peccato resurgere. Nec sequitur, si homo post peccatum quod habet, non potest in peccato non esse, quod et exsistens in gratia non possit in gratia non esse: quoniam homo per se potest peccare, non autem resurgere. Si tamen concedatur quod Adam confirmatus fuisset in gratia, statim devicta prima tentatione, adhuc non sequitur quod filios confirmatos in gratia generasset, quia hoc consequebatur actus ipsius personales, sicque fuit perfectio pertinens ad personam, quam non oportuit in ejus filios propagari : quemadmodum si gratiam prophetiæ vel virtutem agendi miracula habuisset, non sequitur quod filii ejus habuissent hujusmodi dona. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione centesima, videtur de his aliter partim sensisse : Quidam, inquiens, dicunt quod pueri non fuissent nati cum justitia gratuita, quæ est merendi principium, sed cum originali justitia.1 Verum quum radix originalis justitiæ, in cujus rectitudine factus est homo, consistat in supernaturali subjectione rationis sub Deo, quæ subjectio est per gratiam gratum facientem, necesse est dicere quod si pueri nati fuissent in originali justitia, quod etiam nati fuissent in gratia, sicut et primus homo.
— Insuper non videtur possibile quod pueri in statu innocentiæ fuissent nati in justitia confirmati :2 quia in sua nativitate non habebant plus perfectionis quam eorum parentes in statu generationis. Parentes vero quamdiu genuissent, non fuissent confirmati in ipsa justitia : quia ex hoc rationalis creatura in justitia confirmatur, quod beata per apertam Dei visionem efficitur. Quod dico secundum legem communem, quoniam ex privilegio speciali secus esse potest, ut certum est de gloriosissima Virgine Dei matre. Demum quam cito Adam ad illam beatitudinem pervenisset, qua Deum per essentiam cerneret, efficeretur spiritualis in mente et corpore, et animalis vita in eo cessaret, in qua sola generationis usus fuisset. Hinc constat quod parvuli non nascerentur in justitia confirmati. — Et si objiciatur illud Gregorii super Job : Si primum parentem nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se gehennæ filios generaret; sed qui nunc salvantur per Redemptorem, soli ab illo electi nascerentur : dicendum, quod si Adam non peccasset, non generaret ex se filios gehennæ, ita quod ab ipso non contraherent peccatum, quod est causa gehennæ; sed quod non fierent filii gehennæ, non esset ex hoc quod essent in justitia confirmati, sed ex providentia Dei, per quam præservarentur a peccato immunes. Hæc Thomas in Summa.
Petrus vero sequitur responsionem Thomasæ in Scripto, non eam quam ponit in Summa, et addit : Quamvis modo non sit medium inter culpam et gratiam, eo quod cum altera earum nascimur, esset tamen medium in statu innocentiæ, ut fuit in angelis, si scilicet dicantur in naturalibus tantum creati.
His concordans Richardus : Quamvis, ait, originalis justitia non fuit ex principiis naturæ causata, fuit tamen primis parentibus data, non in quantum erant singulares personæ, sed in quantum erant in eis omnia speciei suæ individua in virtute. Sicque in ipsis primis parentibus fuit data toti naturæ humanæ : propter quod originale peccatum illi contrarium, appellatur peccatum naturæ. Ideo rationabile fuit, parvulis communicari illam justitiam. Nec tamen fuissent confirmati in ea, sed potuissent peccare et non peccare, quousque fuissent translati ad gloriam. Forsitan tamen nullus eorum peccasset : quod videtur Gregorius sensisse, dicens quod filios gehennæ non genuissent nisi peccassent. Nec obest quod exstitit donum supernaturale seu habitus supernaturalis per quem inferiora in homine superioribus erant subjecta, seu debitus ordo naturalium inter se et ad Deum. Hæc Richardus.
Idem Albertus, qui addit :3 Quamvis Adam non peccasset, nullatenus tamen justitiam gratuitam in posteros transfudisset, quoniam in carnali transfusione transfundi non potest quod neque per causam, neque per formam in carne est. Gratuita autem justitia nequaquam in carne est ut in causa aut subjecto : imo in solo Deo est tanquam in causa, atque in spiritu creato angelico aut humano sicuti in subjecto. Nec fuissent primi parentes nec posteri eorumdem confirmati in bono, quamdiu mansissent in statu illo in quo fuerant viatores. Nec est simile de angelo et homine: quia in angelo confirmatio sequitur conversionem in Deum, sed in homine sequitur mortem, in statu peccati, aut translationem in cœlum, in innocentiæ statu. Hæc Albertus.
Durandus vero sequitur positionem Thomæ in Summa, videlicet quod parvuli fuissent nati tam in originali quam gratuita seu infusa justitia, nec tamen in ulla earum confirmati.
Hannibal autem testatur, quod quum justitia gratuita ex mera liberalitate divinæ dependeat voluntatis, non potest efficax ratio assignari ad probandum aliquid horum, ut quod fuerint vel non fuerint nati in ea.4
Postremo Scotus interrogat hic, utrum in statu innocentiæ fuissent illi solummodo geniti, qui nunc sunt electi. Videtur quod non, quoniam aliqui nunc electi ex reprobis nati sunt; sed tunc non fuissent reprobi: ergo nec filii eorum. — Dico, quod soli nunc electi, fuissent in innocentiæ statu nati, quia (ut ait Gregorius) si primum parentem nulla peccati rubigo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennæ generaret. Et ratio hujus est, quoniam omnis ordinate volens, post volitionem finis, vult id quod est immediatius atque vicinius fini. Quumque Deus sit ordinatissime volens, primo vult se ipsum seu propriam bonitatem ut finem supremum; deinde vult aliis suæ bonitatis beatificam communicationem, deinde gratiam quæ ordinatur et ducit ad finem summum; deinceps vult ipsum beatum seu beatificandum esse, nasciturum a tali parente. Quum ergo prius sint beatificandi determinati, quam quod a talibus nascantur parentibus, per quoscumque nascantur parentes, ex quo habent rationem posterioris ipsi parentes in ordine volitorum, non poterunt variare beatificandos divina auctoritate determinatos. Hinc dico, quod homo numero idem non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus organicum, potuit esse filius Adæ et filius Abrahæ; et ex quocumque horum duorum fuisset, idem numero exstitisset, quia si nihil de substantia filii sit de substantia patris, sed totum de menstruo, ut vult Philosophus secundo de Generatione animalium; vel si ibi concurrat semen viri cum isto semine mulieris: dico tamen quod eadem materia ex qua iste generatur, quæ fuit in statu naturæ lapsæ sub forma alimenti talis, ut panis, potuit esse in statu innocentiæ sub alia forma, pomi, sive hujusmodi; nec requiritur ultra numeralis identitas causæ efficientis, ut declarari faciliter potest in multis exemplis.
Quæri etiam potest, an si primi parentes non peccassent, ipsi cum sua posteritate tamdiu vixissent in paradiso, quousque completo numero hominum electorum, omnes simul transferrentur in cœlum empyreum, an potius successive, ita quod patribus succederent filii. Quam quæstionem Augustinus super Genesim relinquit sub dubio, Magister quoque in textu.
Porro Bonaventura respondet, probabilius esse quod successive fuissent translati. Primo, quoniam magnum esset dispendium patribus, tamdiu differri a gloria quousque electorum numerus impleretur. Secundo, quoniam spes quæ differtur, affligit animam:5 sicque ex tanta dilatione boni optati, fuisset in eis (ut apparet) afflictio. Tertio, quum tam innumerabilis sit numerus hominum electorum, non videtur quod omnes pariter possent in paradiso terrestri decenter locari.
Alberto autem apparet probabilius esse quod omnes simul fuissent translati, ne filii ex translatione parentum desolationem haberent. Fatetur tamen quod visiones aut responsiones Esdræ quarto libro, magis videntur consentire in hoc quod successive fuissent assumpti. Quærit namque cur omnes homines non sunt simul producti, et respondet quod terra universos simul non contineret.
Videtur demum responsio Bonaventuræ conveniens, præsertim quoniam Deus omnipotens in providentia sua æterna quemlibet electorum ad certum elegit ac præordinavit gradum præmii ac salutis: quam felicitatis mensuram quum promeruerit homo, tollit eum Deus de sæculo isto; totum autem tempus conversationis in paradiso fuisset tempus peregrinationis seu viationis, ac per consequens tempus merendi. Si ergo priores mansissent ibi usque ad novissimos, multum vehementer tempus merendi præ aliis accepissent, et viderentur in præmio nimis excedere illos. — Denique de translatione parentum ad paradisum cœlestem, filii multo plus habuissent materiam ac incitamentum consolationis quam desolationis, quum nec ipsi parentum solatio indigerent, certique essent de tanta glorificatione patrum suorum.
Footnotes
Chapter 160 of 271