Quæstio 2
Secundo quæritur, An proles in statu innocentiæ fuissent genitæ in robore corporis perfectioneque animæ.
Quæ quæstio plura complectitur. Primum est, an pueri nati, statim fuissent idonei ad gradiendum, ad manducandum, etc. Secundo, an usum rationis protinus habuissent. Tertio, an scientia fuisset eis concreata. Quarto, an etiam gratia gratum faciens ac virtutes.
Quantum ad primum, apparet quod confestim fuissent corpore ad exercitia corporalia satis fortes et apti. Fuissent enim suis parentibus similes, qui in corporali fortitudine sunt plasmati. — Secundo, quoniam ignobilium et irrationalium quorumdam animalium fetus seu pulli, mox ut nati sunt, currunt ad pastum. Si ergo talibus hoc naturaliter est concessum, quanto magis parvulis hominum in gratiosissimo illo innocentiæ statu ?
In oppositum est, quod teneritudo et mollities infantilium membrorum hoc non permisisset.
Ad hoc Alexander respondet : Infirmitas propter quam parvuli in statu naturæ lapsæ non valent assurgere ad membrorum officia, est pœna peccati. Hinc si primi parentes genuissent pueros in statu innocentiæ, nati mox habuissent usus et officia quædam membrorum, ita ut gradi possent et matres sequi, ac juxta congruentiam opportunitatis status illius quædam membrorum exercere officia. Absurdum quippe videtur, quod rationalis creatura nunquam vitio incurvata, imo originalis justitiæ rectitudine prædita, modo bestiali contra usum suæ naturæ incederet, instar puerorum qui nunc manibus ac pedibus repunt. Potest itaque dici, quod infirmitas ista parvulorum est pœna peccati, atque dejectioni originalis justitiæ attestatur.
Quod sensisse videtur Augustinus libro membrorum non potuissent gradi nec figere pedem, nec corpusculi sui pondus deferre: dicendum, quod quamvis membra habuissent tenera, non tamen passibilia; ideo nullam sensissent læsionem, quantumlibet fortiter figerent pedem. Quumque corpus fuisset animæ omnino subjectum, majorem ab ea suscepisset firmitatem, ita quod tibiæ suffecissent ad corpusculi sustentationem. — Hæc Alexander. Qui istud adhuc multipliciter persuadet. Nam et in paradiso erant fructus diversi diversarum virtutum, quæ membra poterant roborare, consolidare similiter ossa.
B
Econtra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus sunt habiles ad scalpendum; et non nisi ope nutrientis admotis labiis papillæ uberis ingeruntur, nec ubi sint, parvuli sentiunt; et juxta se jacentibus mammis, magis possunt esurientes flere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit ista infirmitas corporis. Ecce quod plane dicit, quod hæc infirmitas corporis infirmitati congruit mentis.
Nec ita sentire de statu illo difficile debet videri, quum multa majori admirione digna ibi accidissent, ut parvulos ætate tenerrimos sine veste, tegumento ac tecto absque omni difficultate quasi feliciter vivere, sine strato et stramento sedere ac decubare, et multa hujusmodi quæ nos latent, et vix creduntur, quia contraria sunt in usu. Unde Augustinus nono super Genesim loquens de his quæ accidissent homini in statu innocentiæ, ait: Qui hæc fieri potuisse non credunt, non aliud quam consuetudinem jam post culpam pœnamque humanam attendunt. Non autem in eorum genere debemus consistere, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. Potest ergo concedi, quod parvuli in statu illo naturales habuissent usus manuum ac pedum, et linguæ ad degustandum; an vero ad loquendum, non definio, quum loquela per auditum soleat disci. Quum ergo objicitur, quod propter teneritudinem membrorum non potuissent gradi nec figere pedem, nec corpusculi sui pondus deferre: dicendum, quod quamvis membra habuissent tenera, non tamen passibilia; ideo nullam sensissent læsionem, quantumlibet fortiter figerent pedem. Quumque corpus fuisset animæ omnino subjectum, majorem ab ea suscepisset firmitatem, ita quod tibiæ suffecissent ad corpusculi sustentationem. — Hæc Alexander. Qui istud adhuc multipliciter persuadet. Nam et in paradiso erant fructus diversi diversarum virtutum, quæ membra poterant roborare, consolidare similiter ossa.
Porro Bonaventura super his aliter sentit: Magister, inquiens, narrat hic duas opiniones, nullam pro certo affirmans; probabiliorem tamen judicat eam quæ dicit parvulos paulatim proficere ad usum membrorum. Teneritudo namque membrorum convenit proli propter bonitatem complexionis congruentiamque naturæ. Processus vero et incrementum in talibus naturales, non miraculosi, tunc exstitissent. Nec simile est de brutis, quæ durioris sunt complexionis et organizationis minoris. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: In hominis (ait) vita est circulatio quædam, quoniam a defectu incipit, tendens in naturalem ac debitam perfectionem, ex qua rursus descendit et in defectu finitur. Hinc principium hominis quidam defectus consequuntur in pueritia, similiter et finem in senectute. Sed homo ante peccatum, vitæ habuisset exordium, quamvis vitæ termino caruisset: ideo defectus qui ad finem seu terminum tendunt, ut ægritudines, non fuissent in eo; defectus vero qui sequuntur originem, nil prohibet fuisse in ipso. Nec fuissent ei in pœnam, quoniam nullum inde sensisset incommodum, divina eum providentia gubernante. Aliqui vero verbis Augustini innitentes, aliter respondent, ut patet in littera. Verum quum Augustinus inde nil asserat, probabilius sustinetur quod continet cursus naturæ, ubi auctoritas non repugnat Scripturæ. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in Summa testatur: Ea quæ supra naturam sunt, sola fide tenemus;1 et quod credimus, auctoritati debemus. Hinc in omnibus asserendis sequi debemus rerum naturam naturalemque rationem, præter ea quæ supra naturam sunt, et divina auctoritate traduntur credenda. Quumque pueris mox natis naturale non sit statim habere robur ad gradiendum et operandum, nec Scriptura docet hoc, potius est tenendum quod paulatim crevissent ac profecissent in robore ad actus præfatos. Hæc in Summa. — Idem Petrus. Consonatque Richardus.
Albertus demum hoc ipsum fatetur: Si, inquiens, primi parentes in statu innocentiæ genuissent, nati sic, per incrementa ætatis ad debitam quantitatem substantiæ ac virtutis pervenissent;2 usum vero membrorum ad necessarios actus a Creatoris omnipotentia accepissent. Nec illa teneritudo fuisset eis pœnalis infirmitas: non enim reputatur infirmitas ipsa carentia roboris, nisi tunc quando debet inesse; sicut non dicitur cæcus, nisi dum vis visiva merito jam inesset. Itaque pueri tunc nati, non confestim habuissent perfectam virtutem in membris, nec perfectam corporis quantitatem; nihilo minus ad quosdam necessarios usus ad quos sufficit tenera ætas imperfectaque virtus, usum habuissent membrorum. Hæc Albertus.
Consentit et Scotus: Nervi, dicens, parvulorum illorum non fuissent primo apti ad motum processivum, sed successive.
Præterea verius reor, quod infantuli tunc nati non habuissent statim fortitudinem corporalem in nervis, ossibus et carnibus suis, in cruribus, tibiis, manibus ac spiritibus ad ambulandum et operandum; attamen in omnibus his multo celerius et efficacius profecissent, quam modo: primo, ex meliori et fortiori complexione, atque majori vivacitate naturæ; secundo, ex majori prædominantia animæ super corpus; tertio, virtute alimentorum arborum paradisi, quarum vires multiplices, efficacissimæ, et nobis pro maxima parte ignotæ sunt.
Footnotes
Chapter 158 of 271