Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An parvuli fuissent nati in cognitione intellectuali perfecti.

Videtur quod sic, quia primis parentibus fuit connata scientia, ergo et posteris connata fuisset. — Rursus, sicut probatum est, verisimile est quod mox vires corporales et usum habuissent membrorum; sed non minus fuissent perfecti in anima quam in corpore.

In oppositum est, quod anima corpori ad hoc unitur, quatenus per corpus scientiam ac virtutes venetur: quum enim anima sit corporis finis, propter bonum suum conjungitur corpori.

Ad hoc Thomas respondet:1 Sicut Magister ait in littera, oportet positionem de perfectione mentis consonare positioni de perfectione corporis puerorum hominis protoplasti. Idcirco qui dicunt quod corpora illorum mox post nativitatem habuissent vires et robur ad exercitia corporalia, dicere habent quod intellectus ipsorum statim fuisset repletus scientia. Sed quia jam diximus quod paulatim in viribus corporis et motibus ejus profecissent, etiam respondemus quod ad scientiam successive pervenissent. Inter alia etenim corporis membra cerebrum humidissimum est. Unde si propter humiditatem aliorum membrorum habere non potuissent officia eorumdem, multo minus plenum usum imaginativæ virtutis, cujus organum est in anteriori cerebri parte. Abundantia quippe humiditatis confusionem parit phantasmatum, ut patet in ebriis, ex multis vaporibus ad caput scandentibus. Phantasmatibus vero turbatis, impeditur operatio rationis. Hinc pueri primo habent notitiam quamdam in generali universalium indistincte, ex quo paulatim ad determinatas proficiunt cognitiones. Nam ut primo Physicorum habetur, primo omnes viros nominant patres, omnesque feminas matres, postea determinant unumquodque. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in Summa, quæstione centesima prima, effatur: In his quæ supra rationem sunt, soli auctoritati creditur;2 qua deficente, rationem sequi debemus. Quumque naturale sit homini per sensus adipisci scientiam, pueri in statu innocentiæ non nascerentur perfecti scientia, sed eam absque difficultate processu temporis acquisivissent inveniendo seu addiscendo. Primo autem parenti scientia fuit innata tanquam patri ac instructori suæ posteritatis. Pueri quoque non habuissent ignorantiam proprie, quum ignorantia sit privatio scientiæ debitæ inesse; et illa in posteris est pœna et effectus originalis peccati. Sed fuisset in illis nescientia, quam divinus Dionysius etiam in angelis ponit. Verumtamen pueri habuissent sufficientem scientiam ad dirigendum se in actibus justitiæ, secundum quod ad eos pertinuisset.3 Universalia quoque principia juris et primorum principiorum habitus, fuissent in eis multo præclarius quam in pueris post ruinam. Hæc idem in Summa.

At vero Petrus: Omnem (inquit) rectum appetitum præcedit rectum rationis judicium. Pueri autem in statu primo fuissent nati in originali justitia, et in quadam perfectione affectus respectu agendorum: ergo et in perfectione intellectus ad videndum agenda. Sed utrum perfectio ista esset in habitu tantum aut in actu etiam seu usu, est duplex opinio: quia dicentes quod mox habuissent perfectum usum membrorum, dicunt quod et perfectum mox habuissent usum rationis et voluntatis. Alii dicunt cum Magistro, quod nec habuissent perfectum usum membrorum nec rationis: quod probabilius reputatur. Itaque sicut nascerentur in originali justitia quantum ad habitum, non secundum usum, ita de scientia est dicendum. — Hæc Petrus.

A Quæ responsio si intelligatur de habitu cognoscitivo communi, qui appellatur habitus principiorum speculabilium, videtur concordare cum Thoma; si autem de habitu scientiarum in speciali, plus adscriberet illis quam Thomas. tur Hugo favere primo libro de Sacramentis, dicendo: Id potius approbamus, ut primus homo credatur perfectus mox factus sensu et corpore; nascituros vero ex illo, per intervalla temporum tam in sensu animi quam in statura corporali incrementa sumpturos. Alii dicunt, quod sicut pueri in Baptismo virtutes recipiunt quantum ad habitum, non quoad usum; sic parvuli, in statu innocentiæ, nati fuissent perfecti in scientia naturalium rerum, quoad ad habitum, non quoad actum. Hæc Richardus.

Responsio quoque Alberti perbrevis, videtur responsioni Thomæ conformis, sicut et responsio Bonaventuræ; qui de hac re nihil hic superaddunt. Qui autem aliam opinionem sequi eligeret, dicere posset quod naturalis humiditas in pueris illis fuisset celerrime temperata, quemadmodum teneritudo mollitiesque membrorum consolidata, juxta prætacta.

Præterea super his scribit Alexander diffusius: Parvuli, inquiens, in suæ nativitatis primordio illuminationem aliquam cognitionis atque scientiæ absque dubio habuissent. Si enim natura non deficit in necessariis, prout de ea communiter sumpta ait Philosophus, multo fortius natura illa tam sublimiter instituta non defecit in illuminatione necessaria intellectui ad judicandum, sicut non defuit ei rectitudo voluntatis et æquitatis ad appetendum et respuendum. Rectum enim appetitum voluntatis præcedit rectum judicium rationis. Sic et rectitudinem justitiæ præit illuminatio scientiæ. Quemadmodum ergo indubitanter dici oportet, quod filii Adam affectus rectitudinem habuissent tam quoad commoda, quam quoad honesta; sic ponendum est, quod respectu utrorumque, parvulus statim quum nasceretur, haberet illuminationem scientiæ, per quam habilis, idoneus et expeditus consisteret ad talia discernenda, ne per ignorantiam aut errorem affectus in aliquo deviaret.

Verum si ultra procedatur ad illius illuminationis atque scientiæ usum et statum, difficile est determinare. Quibusdam namque videtur quod parvuli statim habuissent usum rationis, quia in eis corpus animam non gravasset; profecissent tamen in scientia per experientiam, quemadmodum in virtutibus per obedientiam. Alii putant quod parvuli non statim habuissent usum rationis, sicut nec in matrum visceribus, et hoc propter humiditatem, etc. Quid horum verius sit, difficile est videre. Possumus tamen sine præjudicio mediam viam tenere, dicendo quod parvuli protinus cognovissent quæ eorum naturæ essent consona aut nociva, et hoc per naturalem industriam, quum et agnellis hoc ipsum concessum sit. Quantum vero ad quædam quæ spectant ad rationem honesti, ut est distinctio præceptorum et cultuum quibus Deus est venerandus, apparet probabile quod usus cognitionis horum fuisset in ipsis dilatus, quamvis non absurde possit concedi, quod ad hæc cognoscenda, habitus fuisset ipsis innatus seu datus. — Hæc Alexander. Scotus breviter dicit quod primo fuissent nescii. imo miserationes ejus super omnia opera Ps. CXLIV, 9. ejus; sed propter transgressionem primorum parentum privavit posteros eorum originali justitia, in tantum quod nascuntur in originali peccato: ergo multo plus propter primorum parentum obedientiam contulisset eorum posteritati originalem justitiam. — Insuper Anselmus libro de Conceptu virginali testatur: Si Adam ad eos quos generaturus erat, nequivisset justitiam suam perducere, nequaquam potuisset eis injustitiam suam transmittere. Multa his consimilia ait hinc inde Anselmus, et alii quidam.

Quibus obviare videtur quod libro de Sacramentis asserit Hugo: Si primus homo in bono perstitisset, generaret filios sine peccato, non tamen necessarie heredes paternæ justitiæ.

Circa hæc multa occurrunt dicenda. Primo, an pueri nati fuissent in justitia originali. Secundo, an nati fuissent in justitia gratuita seu gratum faciente. Tertio, an nati fuissent in justitia confirmata seu confirmante; an etiam in caritate et gratia.

Ad quorum primum Alexander respondet: Dici potest, secundum Anselmum, quod si primi parentes stetissent, filios genuissent heredes paternæ justitiæ. Atque ad auctoritatem Hugonis dicendum, quod paterna justitia non descendisset ad filios hereditarie. Illud namque fertur hereditarie descendere ad prolem, quod habent filii a patre domino et possessore, jure filiationis. Illi autem filii non hereditarent gratuita dona parentum, tanquam a dominis et possessoribus, sed potius a gratia Conditoris. Nempe ut fatetur Anselmus, in hoc apparet magnitudo bonitatis Dei et plenitudo gratiæ ejus, quod qualis exstitit primus homo justitia et felicitate, tales genuisset: non quod ex sola propagatione tales exsisterent, sed quoniam propagati, dono Dei essent tales. Siquidem omne donum gratuitum gratum faciens, est immediate a Deo tanquam a causa efficiente. — Verumtamen sunt quidam tenentes con-

Footnotes

  1. Cf. p. 197 H. ↩

  2. art. 1. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. vii. ↩

Chapter 159 of 271