Skip to the text

Distinctio 24

A. De gratia hominis et de potentia ante casum.

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 7. NUNC diligenter investigari oportet, quam gratiam vel potentiam habuerit homo ante casum, et utrum per eam potuerit stare, vel non. Sciendum est ergo quod homini in creatione, sicut de angelis diximus, datum est per gratiam auxilium, et collata est potentia per quam poterat stare, id est non declinare ab eo quod acceperat; sed non poterat proficere in tantum, ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret. Poterat quidem per illud auxilium gratiæ creationis resistere malo, sed non perficere bonum. Poterat tamen per illud bene vivere quodammodo, quia poterat vivere sine peccato; sed non poterat sine alio gratiæ adjutorio spiritualiter vivere, quo vitam mereretur æternam. Unde Augustinus in Enchiridio: Sic factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset, non sine divino adjutorio, et suo fieri perversus arbitrio; utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret vel ab illo, vel de illo. Et quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei. Item in eodem: Sic hominem prius oportebat fieri, ut et bene posset velle et male: nec frustra, si bene; nec impune, si male. Idem quoque in libro de Correptione et gratia ait: Si hoc adjutorium vel angelo vel homini, quum primum facti sunt, defuisset: quoniam non talis natura facta erat ut sine divino auxilio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidisset: defuisset quippe adjutorium, sine quo manere non posset. Idem: Dederat Deus homini bonam voluntatem: in illa quippe eum fecerat rectum; dederat adjutorium, sine quo non posset in ea manere si vellet, et per quod posset. Ut autem hoc vellet, in ejus dimisit arbitrio. In eodem: Acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quo posset: nam si habuisset, perseverasset. His testimoniis evidenter monstratur, quod homo rectitudinem et bonam voluntatem in creatione accepit, atque auxilium quo stare poterat: alioqui non sua culpa videretur cecidisse.

Aug. Enchirid. c. 107.

Ibid. c. 105.

Idem, de Corrept. n. 32.

Ibidem.

Ibidem.

B. Qualis fuerit illa rectitudo et bonitas voluntatis, in qua creatus est.

Sed quomodo rectam et bonam voluntatem habuit homo, si per eam nec mereri vitam valuit, nec in ea stare voluit? Quia nec aliquid mali ea tunc volebat, et ad tempus stare voluit, sed non perseveranter: et ideo recta et bona fuit tunc voluntas hominis.

C. Oppositio contra illud quod dictum est, hominem non potuisse proficere.

Ad hoc autem quod diximus, hominem non potuisse proficere vel mereri per gratiam creationis, solet opponi sic. Per illud auxilium gratiæ creationis potuit stare in bono quod acceperat: potuit ergo resistere tentationi. Sed resistere tentationibus atque suggestionibus malis, meritum est ac bonum remunerabile; omne autem bonum meritum profectus est: per gratiam ergo creationis proficere potuit sine adjectione alterius gratiæ. — Ad quod dicimus, quia resistere malo et non consentire tentationi, non fecisset illi meritum, etsi non consensisset: quia nihil in eo erat quod ad malum impelleret; sicut angelis qui non ceciderunt, non fuit meritum quod steterunt, id est, quod non corruerunt. Nobis autem meritum est aliquando, si malum non facimus, sed resistimus: ibi dumtaxat ubi causa subest quæ nos id facere movet, quia ex peccati corruptela proni sunt ad lapsum gressus nostri. Ubi

Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 7. autem non intervenit causa nos ad malum impellens, non meremur, si ab eo declinamus. Declinare enim a malo, semper vitat pœnam, sed non semper meretur palmam.

D. De adjutorio homini in creatione dato, quo stare poterat.

Hic considerandum est, quod fuerit illud adjutorium homini datum in creatione, quo poterat manere si vellet. Illud utique fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis, atque voluntatis rectitudo, et omnium naturalium potentiarum animæ sinceritas atque vivacitas.

E. De libero arbitrio.

Liberum vero arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia adsistente, vel malum eadem desistente. Et dicitur liberum, quantum ad voluntatem, quæ ad utrumlibet flecti potest;1 arbitrium vero, quantum ad rationem, cujus est facultas vel potentia illa, cujus etiam est discernere inter bonum et malum; et aliquando quidem, discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit, aliquando vero quod bonum est. Sed quod bonum est, nisi gratia adjuta non eligit, malum vero per se eligit. Est enim in anima rationali voluntas naturalis, qua naturaliter vult bonum, licet tenuiter et exiliter nisi gratia juvet: quæ adveniens, juvat eam et erigit, ut efficaciter velit bonum. Per se autem potest velle malum efficaciter. Illa ergo rationalis animæ potentia qua bonum vel malum potest velle, utrumque discernens, liberum arbitrium nuncupatur: quod bruta animalia non habent, quia ratione carent; habent tamen sensum et appetitum sensualitatis.

F. De sensualitate.

Est enim sensualitas quædam vis animæ inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus, atque appetitus rerum ad corpus pertinentium.2 Ratio vero vis animæ est superior, quæ (ut ita dicamus) duas habet partes vel differentias, superiorem et inferiorem. Secundum superiorem, supernis conspiciendis vel consulendis intendit; secundum inferiorem, ad temporalium dispositionem prospicit. Quidquid ergo in anima nostra nobis considerantibus occurrit quod non sit commune cum bestiis, ad rationem pertinet; quod autem in ea reperis commune cum belluis, ad sensualitatem pertinet. Et ubi nobis gradatim in consideratione partium animæ progponentibus, primum aliquid occurrit quod non est commune cum bestiis, ibi incipit ratio. Hoc autem Augustinus docet duodecimo libro de Trinitate, ita dicens: Videamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte dicitur ad exteriorem hominem pertinere.3 Non enim solum corpus homo exterior putabitur, sed adjuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes sensus vigent, quibus instructus est ad exteriora sentienda. Ascendentibus ergo introrsum quibusdam gradibus considerationis per animæ partes ubi incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio ubi homo interior jam possit agnosci. Rationis autem pars superior æternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhærescit, portio inferior ad temporalia gubernanda deflectitur. Et illa rationis intentio qua contemplamur æterna, sapientiæ deputatur; illa vero qua bene utimur rebus temporalibus, scientiæ deputatur. Quum vero disserimus de natura mentis humanæ, de una quadam re disserimus; nec eam in hæc duo quæ commemoravimus, nisi per officia geminamus. Carnalis autem vel sensualis animæ motus, qui in corporis sensus intenditur, nobis pecoribusque communis est: qui seclusus est a ratione sapientiæ, rationi autem scientiæ vicinus est.

Aug. de Trinitate, lib. XII, n. 13.

Ibid. n. 12.

Ibid. n. 22.

Ibid. n. 4.

Ibid. n. 17.

G. Quod tatis est ordo peccandi vel cadendi in nobis, qualis fuit in primis hominibus.

Illud quoque prætermittendum non est, quod talis nunc in uno homine tentationis est ordo et progressio, qualis tunc in primis præcessit parentibus. Ut enim tunc serpens malum suasit mulieri, ipsaque consensit, deinde viro suo dedit, sicque consummatum est peccatum; ita et nunc in nobis pro serpente est sensualis motus animæ, pro muliere inferior portio rationis, pro viro superior rationis portio. Et hic est vir, qui secundum Apostolum, dicitur imago et gloria Dei;4 et illa est mulier, quæ secundum eumdem, dicitur gloria viri. Atque inter hunc virum et hanc mulierem est velut quoddam spirituale conjugium naturalisque contractus, quo superior rationis portio quasi vir debet præesse et dominari, inferior vero quasi mulier debet subesse et obedire. Ideo vir, secundum Apostolum, non debet habere velamen, sed mulier.5 Et sicut in cunctis animantibus non est repertum homini adjutorium simile sibi, sed de illo sumptum quod ei formaretur in conjugium;6 ita et in partibus animæ quas cum pecoribus habemus communes, nullum menti nostræ simile est adjutorium. Unde Augustinus in eodem: Illud nostrum quod in actione temporalium tractandorum ita versatur ut non sit in nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali mente qua subhæremus intelligibili et incommutabili veritati tanquam ductum, et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non est inventum viro adjutorium simile sibi, nisi de illo detractum in conjugium formaretur; ita menti nostræ, qua supernam consulimus veritatem, nullum est ad usum rerum temporalium, quantum naturæ hominis satis est, simile adjutorium ex animæ partibus quas communes cum pecoribus habemus. Ideoque rationale nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in suo dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et in femina, sic intellectum nostrum et actionem, sive rationem et appetitum rationalem, vel si aliquo modo significantius dici possunt,

Ibid. n. 12.

Aug. op. cit. n. 3.

Gen. II, 24. una mentis natura complectitur, ut sicut de illis dictum est, Erunt duo in carne una, sic et de his dici possit, Duo in mente una. Ecce ex his aperte intelligi potest qualiter in anima hominis exsistat imago illius conjugii, et qualiter in singulis nostrum spiritualiter sint illa tria, scilicet vir, mulier, serpens.

H. Qualiter per illa tria in nobis consummetur tentatio.

Nunc superest ostendere quomodo per hæc tria in nobis consummetur peccatum: ubi agnosci poterit, si diligenter intendatur, quid sit in anima mortale vel veniale peccatum. Ut enim ibi serpens suasit mulieri, et mulier viro, ita et in nobis sensualis motus, quum illecebram peccati conceperit, quasi serpens suggerit mulieri, scilicet inferiori parti rationis, id est rationi scientiæ: quæ si consenserit illecebræ, mulier edit cibum vetitum. Post de eodem dat viro, quum superiori parti rationis, id est rationi sapientiæ, eamdem illecebram suggerit: quæ si consentit, tunc vir etiam cum femina cibum vetitum gustat. Si ergo in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum est peccatum. Si vero inferior pars rationis consenserit, ita ut sola cogitationis delectatione sine voluntate perficiendi teneatur, mulier sola manducavit, non vir, cujus auctoritate cohibetur voluntas, ne ad opus usque perveniat. Si vero adsit plena voluntas perficiendi, ut si adsit facultas, ad effectum perducatur, vir quoque manducat, quia superior pars rationis illecebræ consensit; et tunc est damnabile et grave peccatum. — Quando autem mulier sine viro gustat, aliquando est mortale aliquando veniale peccatum. Ut enim dictum est, tunc mulier sine viro gustat, quum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur; vel quum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum progredi. Si ergo peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellatur, veniale est. Si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est, et pro ea damnabitur simul vir et mulier, id est totus homo: quia et tunc vir non sicut debuit mulierem cohibuit, unde potest dici consensisse.

I. Repetitio summam perstringens.

Itaque, ut breviter summam perstringam, quando peccatum ita in anima concipitur ut illud facere disponat vel etiam perficiat, aliud frequenter, aliud semel, vel etiam quando delectatione cogitationis diu tenetur, mortale est. Quum vero in sensuali motu tantum est, ut prædiximus, tunc levissimum est, quia ratio tunc non delectatur. Ideo autem supra dixi, aliud frequenter, aliud semel: quia ut quibusdam placet, quædam sunt quæ si tantum semel fiant vel facienda disponantur, damnant; quædam vero non, nisi sæpius fiant vel facienda decernantur, ut de otioso verbo et hujusmodi.

Hæc autem Augustinus in duodecimo libro de Trinitate tradit ita : Sicut in illo conjugio primorum hominum serpens manducandum persuasit, mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; ita et in quodam secreto conjugio, quod in uno homine geritur et dignoscitur, quum rationi scientiæ, quæ in rebus temporalibus agendis ratiocinandi vivacitate versatur, animalis sensus ingerit quamdam illecebram, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebræ consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superiori vero auctoritate ita retinentur membra ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato, sic habendum æstimo velut si lignum vetitum mulier sola comederit.7 Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut si sit potestas, etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est membra in opus movendi vel ab opere cohibendi, malæ actioni cedat. Nec sane quum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quæ statim ut attigerunt animum, respui debuerunt, negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim, sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur;8 ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus continuo se deberet avertere, cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere. Hic quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi hæc quæ sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur. — Idem quoque in libro contra Manichæos de hoc eodem sic ait : Apostolus dicit, Secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos et operatur ? Sed miris modis per cogitationem suggerit quidquid potest : quibus suggestionibus resistendum est. Non enim ignoramus astutias ejus. Quomodo enim accessit ad Judam, quando ei persuasit ut Dominum traderet ? Numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est ? Sed utique (ut dictum est) in cor ejus intravit. Repellit autem illum homo, si paradisum mentis custodiat.9 Posuit enim hominem Deus in paradiso, ut operaretur et custodiret illum :10 quia sic Ecclesiæ dicitur in Canticis canticorum, Hortus conclusus, fons signatus :11 quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor, sed tamen per mulierem decipit. Non enim etiam ratio nostra deduci ad consensum peccati potest, nisi quum delectatio mota fuerit in illa parte animi quæ debet obtemperare rationi tanquam rectori

Aug. de Trinitate, lib. xii, n. 27.

Aug. op. cit. n. 18.

Aug. de Genesi cont. Manich. lib. ii, n. 20. Ephes. ii, 2.

II Cor. ii, 11. Joann. xiii, 2.

Aug. op. cit. n. 21. viro. Etiam in unoquoque nostrum nihil aliud agitur nunc, quum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere et viro. Nam primo fit suggestio, sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quæ suggestio quum facta fuerit, si cupiditas nostra non moveatur ad peccandum, excluditur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi jam mulieri persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit: quod quum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit faciendum esse decernat, ab omni vita beata tanquam de paradiso expellitur homo. Jam enim peccatum imputatur, etiam si non subsequatur factum, quando rea tenetur in consensione conscientia.

K. Quare hæc de animæ partibus dixit.

Hæc de animæ partibus interseruimus, ut ipsius animæ natura plenius cognosceretur, et secundum quam sui portionem in ea sit liberum arbitrium intelligatur, scilicet secundum rationem, qua omne peccatum mortale geritur, sed non omne veniale, illud scilicet quod in solo motu sensualitatis exsistit.

L. Quod sensualitas sæpe in Scriptura aliter quam supra accipitur, scilicet ut etiam inferior rationis portio ejus nomine intelligatur.

Non est autem silentio prætereundum, quod sæpe in Scriptura, nomine sensualitatis, non id solum in anima quod est nobis commune cum pecore, sed etiam inferior portio rationis quæ temporalium dispositioni intendit, intelligitur. Quod diligens lector, in locis Scripturæ ubi de ipsa fit mentio, vigilanter annotet.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUARTÆ

EXPEDITIS quæstionibus quæ circa tentationem et transgressionem primorum parentum a quibusdam moventur, et ostenso qualis et quanta scientia fuerit in eisdem, nunc declaratur qualiter in naturalibus viribus erant dispositi. Et primo inquirit, quale posse collatum fuit ipsis ante tentationem et casum: an scilicet per illud poterant stare ac tentationi resistere; deinde, an etiam per illud potuerunt mereri. Consequenter incipit tractare de liberro arbitrio ac sensualitate, quid sint. Tandem pandit qualiter in nobis sit modus, ordo et gradus tentationis, conformis ordini tentationis primi parentis.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. III, c. 8. ↩

  2. Idem, de Sacram. lib. 1, p. VIII, c. 13. ↩

  3. Aug. de Trinitate, lib. XII, n. 1. ↩

  4. I Cor. XI, 7. ↩

  5. Ibid. 7, 6. ↩

  6. Gen. II, 20. ↩

  7. Rom. vi, 13. ↩

  8. Matth. vi, 12. ↩

  9. Luc. xxi, 3. ↩

  10. Gen. ii, 15. ↩

  11. Cant. iv, 12. ↩

Chapter 174 of 271