Skip to the text

Quæstio 3

Insuper quæritur, An gratia gratum faciens sit tantum una in homine uno. p. 321 B'.

Videtur quod non, quoniam gratia gratum faciens dividitur in gratiam operantem et cooperantem, et rursus in gratiam prævenientem et subsequentem; divisio autem numerum parit, id est, multitudinis causa est. Apostolus quoque ad Corinthios: Divisiones, inquit, gratiarum sunt.1 — Secundo, gratia, juxta præhabita, est forma virtutum. Forma autem secundum multitudinem formatorum dividitur, quum unicuique insit sua propria forma. — Tertio, gratia sacramentalis a gratia gratum faciente primo infusa distinguitur; diversoex multiplicatione virtutum in potentiis non sequitur multiplicatio gratiæ, quia diffusiones gratiæ in potentiis nomen et rationem amitterent gratiæ: sicut si lumen a centro diffundatur per radios varios, quamdiu retinet luminis rationem, dicitur lumen multiplicari ac dividi; si vero secundum diversas lineas diffusionis luminis, ipsæ lineæ rationes acciperent diversorum colorum, diceretur quod lumen esset dumtaxat unum secundum quod est in centro, et colores in lineis diversis causati sint multi. Nisi forsitan dicant, quod diffusio gratiæ in potentias est præter virtutum essentiam, sicut diffusio lucis super colores, qui per eam efficiuntur actu visibiles, est secundum quorumdam opinionem præter essentiam coloris, quatenus sicut lux super colores diffusa præstat coloribus quod sunt visibiles actu, ita diffusiones gratiæ tanquam quidam radii ejus, virtutibus præbeant efficaciam promerendi. Sic quippe radius gratiæ receptus in potentia, retineret rationem lucis, et differret a gratia quæ est in essentia animæ, sicut lumen differt a luce: sicque gratia ut est in essentia animæ, esset una; sed gratiæ diffusæ in potentias, essent multæ. Sed hoc stare non valet, quia ad actum meritorium non requiruntur nisi duo. Unum est, ut agens actum dignus habeatur vita æterna: ad quod sufficit gratia in animæ exsistens essentia, ipsam gratificans. Aliud est, ut actus ipse in finem debitum sit relatus, debitisque circumstantiis vestitus: ad quod sufficit virtus. Hinc ad eliciendum meritorium actum non requiritur aliquid præter gratiam, quæ est in essentia animæ, et virtutem, quæ est in potentia ejus, quasi aliqua diffusio gratiæ ab essentia animæ perveniat in potentiam præter virtutem.

Hinc alii melius dicunt, quod scilicet gratia est una tantum, non multiplicata, virtutes vero sunt multæ. Porro Apostolus dicens, Divisiones gratiarum sunt, large accipit nomen gratiæ pro quocumque dono nobis gratis collato a Deo. Gratia quoque operans atque cooperans, seu præveniens et subsequens, non differunt realiter, ut dictum est et dicetur.2 — Sed nec gratia est forma virtutum per informationem, sed efficientiam: idcirco potest una permanens virtutum plurium esse forma. — Postremo, gratia in diversis sacramentis datur ad diversos effectus, secundum quod plures infirmitates ex peccato sunt consecutæ, contra quas gratiæ sacramentales præcipue ordinantur: ideo sicut differt virtus a virtute per hoc quod ad actus ordinantur diversos, sic una gratia sacramentalis differt ab alia secundum quod ad diversos ordinantur effectus. Hinc sicut ex multiplicatione virtutum non sequitur multiplicatio gratiæ; ita ex multiplicatione sacramentorum et sacramentalium gratiarum non sequitur multiplicatio gratiæ de qua loquimur: imo perfectiones quæ in diversis sacramentis conferuntur, emanationes sunt gratiæ de qua modo est mentio, sicut virtutes. Sed quia non habent nomina propria, idcirco communiter nomine gratiæ nuncupantur. — Hæc Thomas in Scripto.

In quibus videtur obscurum quod ait, eos qui dicunt gratiam non esse subjective in essentia animæ, dicere oportere quod plures sint gratiæ secundum numerum virtutum distinctæ: quod non apparet. Quidam enim ita dicentium, asserunt gratiam non esse quamcumque virtutem, sed caritatem, ut Henricus, Richardus, et Scotus; sicque non coguntur gratiam multiplicare magis quam caritatem. Hinc item qui dicunt gratiam a virtute realiter non differre, non compelluntur gratiam multiplicare secundum numerum virtutum, quum gratiam dicant non virtutem quamcumque, sed caritatem dumtaxat.

Consonat Petrus: Duplex (dicens) est gratia in anima. Quædam gratis data, quæ datur ad actus diversos, ut patet prima ad Corinthios duodecimo:3 ideo recipit essentialem divisionem. Quædam vero gratum faciens, quæ datur ad unum actum primum, qui est gratificare: idcirco divisionem non recipit essentialem. Quemadmodum enim actus primus vitæ, qui est vivere, est unus; actus vero secundus, qui est operatio, est multiplex, propter quod a principio multiplicabili oritur, utpote a virtute: sic gratia gratum faciens una est, virtus autem multiplicatur. Et gratia ista vocatur forma virtutum, non proprie, tanquam pars esset illarum, ut aliqui dicunt; sed similitudinarie, quoniam efficit eas formosas, quemadmodum lux colores. Gratia quoque virtutum et donorum dupliciter dicitur: primo intransitive, id est gratia quæ est virtus, et quæ est donum, et sic realiter differunt sicut virtus et donum; secundo transitive, id est gratia quæ est causa virtutum, et quæ est causa donorum, et sic idem sunt, quoniam eadem gratia quæ est causa virtutum, augmentata est causa donorum, in quantum virtus et donum sunt principia promerendi. In hoc quippe conveniunt, quamvis in actibus differant. Hinc id a quo habent rationem merendi, est unum, videlicet gratia. Rursus, gratia dupliciter dicitur: primo qualitas ipsa animam gratificans, ac Deo assimilans; secundo aliquis ejus effectus, puta perfectio ab ipsa in animam profluens. Primo modo, gratia sacramentorum, quemadmodum et virtutum, est una; secundo modo, diversæ: sic etenim sacramentalis gratia nominatur, in quantum concernit et producit effectum contra aliquam peccati infirmitatem. Hæc Petrus.

Footnotes

  1. 1 Cor. xii, 4. ↩

  2. 1 Cor. xii, 4. ↩

  3. 1 Cor. xii, 4. ↩

Chapter 193 of 271