Quæstio 4
N Unc quæritur, An gratia sit motor liberi arbitrii.
Videtur quod non, quia liberum arbitrium movetur ex se ipso, non ergo ab alio.
Ad hoc respondet Bonaventura: Quemadmodum Sancti testantur, liberum arbitrium a gratia movetur et excitatur, quia a gratia operante prævenitur, atque a gratia cooperante ad opera meritoria elevatur, ita quod respectu operis meritorii gratia est motrix specialis, et voluntas pedisequa. Propter quod Augustinus comparat gratiam ad liberum arbitrium sicut sessorem ad equum. Et istud dupliciter potest intelligi. Primo, quod gratia dicitur movere liberum arbitrium, quia dispositio est et disponit ad spiritualem motum, quum ipsa sit spirituale animæ pondus quo anima habet sursum moveri. Quumque liberum arbitrium natum sit movere se ipsum ad actus in quos potest ex se, idcirco quando adjutum est et informatum per gratiam, excellentius promptiusque movet se ipsum, ita quod, quum liberum arbitrium sit movens et motum, gratia disponit ipsum ad actionem et motionem sub ratione moventis. Atque pro tanto gratia dicitur movere liberum arbitrium seu voluntatem, quoniam liberum arbitrium gratia informatum movet se ipsum, juxta quem modum amor dicitur hominem ad opera magna movere. Secundo, potest intelligi ita, quod gratia est quædam influentia procedens a luce prima, habens se propter conjunctionem cum luce illa fontana, sicut lumen solis cum sole; quumque jugiter suo fonti jungatur, non solum attribuitur ei operatio ratione sui subjecti, sed et ratione sui fontalis principii. Hinc sicut lumen non solum operatur cum aere, sed item in aerem ratione continuationis suæ cum sole; sic gratia non tantum agit cum libero arbitrio, sed etiam operatur in ipsum. Hinc non est aliud dicere gratiam movere liberum arbitrium, quam ipsam esse instrumentum Spiritus Sancti ad movendum liberum arbitrium. operatur in ipsum. Hinc non est aliud dicere gratiam movere liberum arbitrium, quam ipsam esse instrumentum Spiritus Sancti ad movendum liberum arbitrium.
Denique uterque hic modus intelligendi est aptus, nec unus sine altero sufficit. Nam primus competit gratiæ cooperanti seu subsequenti, secundus gratiæ operanti et prævenienti. Nam gratia operans liberum arbitrium prævenit, movet et excitat, quoniam Deus illam infundendo, voluntatem sanat ac præparat. Gratia vero cooperans seu subsequens fertur liberum arbitrium movere, quia voluntas tali gratia informata movet se ipsam, quum sit potentia libera, non alligata materiæ. Nihilo minus convenit ei moveri a Deo et a gratia, a quibus libere, non coacte movetur. Sponte enim consentit, et ita se movet ad opus. — Hæc Bonaventura.
Hinc Albertus: Gratia, inquit, voluntatem est erigens, præparans ac adjuvans eam.1 Oportet tamen ut voluntas non statuat obicem, sed velit adjuvari per gratiam, saltem in adultis, quia si nollet, non reciperet eam. Sicque illud intelligitur Augustini: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Ideo ex verbis illis Apostoli, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, sic arguit contra Julianum hæreticum, qui dixit hoc ideo dictum esse, quia non solius est voluntatis implere præceptum Dei, eo quod homo sperare et credere nequeat nisi velit, neque ad palmam currere nisi volendo. Itaque arguit Augustinus: Si ideo dictum est, Non est volentis neque currentis, etc., quoniam sola voluntas non implet, sed adjuta per gratiam, ergo et econtrario dici potest: Non est Dei miserentis, sed volentis currentisque hominis. Et ita concludit: Restat igitur2 ut recte ita dictum intelligatur, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem prævenit ut velit, et volentem subsequitur ne frustra velit. Hæc Albertus.
At vero Petrus: Movere, ait, contingit dupliciter. Primo effective, sicut sol movet vaporem sursum elevando. Secundo dispositive, ut pondus, secundum quod levitas movet sursum. Primo modo Deus movet liberum arbitrium, et etiam illud se ipsum, præsertim dum per gratiam est perfectum et adjutum ad movendum semetipsum. Secundo modo gratia movet illud. Quamvis ergo voluntas movet se ipsam, imo et omnia quæ sunt in anima movet efficienter et imperialiter, nihilo minus ab aliquo exsistente in anima potest dispositive moveri. Hæc Petrus.
Porro Richardus circa hæc curiosius seu subtilius scribens: Gratia, asserit, movet liberum arbitrium per modum efficientis instrumentalis, atque per modum formæ. Primo modo movet liberum arbitrium in instanti suæ infusionis, quia in illo instanti Spiritus Sanctus tanquam principale agens, per influentiam suam, quæ est gratia, tanquam per instrumentale efficiens, in libero arbitrio quamdam causat excitationem et inclinationem ad bonum voluntatis actum; illaque excitatio seu inclinatio non est actus volendi, sed dispositio ad eumdem, seu aliqualis inchoatio ejus, quia in eliciendo actum volendi, semper cooperatur liberum arbitrium. Sed ad causandam illam excitationem vel inclinationem, quæ causatur in instanti infusionis gratiæ, liberum arbitrium est passivum dumtaxat. Movet autem liberum arbitrium per modum formæ, in quantum per gratiam, quæ est forma, potest se movere et elevare ad meritoria opera de condigno: quibus motibus se sine gratia movere nequit. Hinc libro de Gratia et libero arbitrio loquitur Augustinus: Deus præparat voluntatem, et cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Et quia per duo se movet liberum arbitrium, puta per se et per gratiam, ideo idem opus fit per gratiam et liberum arbitrium. Hinc Bernardus in libro de Libero arbitrio contestatur: Quod a sola gratia cœptum est, pariter ab utroque perficitur, hoc est a gratia et libero arbitrio. Hæc Richardus.
Unde Albertus hic recitat versus Præpositivi:
Quidquid habes meriti præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.
Postremo, circa hæc diversi quæstiones movent diversas, videlicet: utrum habens gratiam gratum facientem certitudinaliter scire valeat se esse in gratia; item, an et qualiter gratia possit intendi et remitti; rursus, an et qualiter sit accidens corruptibile et amissibile. Ad quæ omnia respondendum est prout super primum responsum est de cognitione inexsistentiæ caritatis, de ejus quoque intensione et remissione, et qualiter corrumpi valeat seu amitti.3
Footnotes
Chapter 194 of 271