Skip to the text

Quæstio 5

Ultimo demum hic quæritur, An gratia operans et cooperans, seu gratia præveniens et subsequens, sint realiter eadem gratia.

Videtur quod non, quoniam habitus distinguuntur per actus. Quum ergo diversi sint actus gratiæ operantis, et cooperantis, etc., ut patet in littera, sequitur quod realiter distinguantur. — Item, operans et cooperans distinguuntur sicut perfectum et imperfectum : quæ non sunt idem, alioqui idem esset se ipso perfectius.

In oppositum est Magister in littera.

In hujus determinatione quæsiti concordant doctores. Unde Albertus : Auctoritas Augustini a Magistro inducta de gratia præveniente et subsequente, in libro Augustini contra Pelagianos habetur, qui gratiam Dei evacuabant, dicentes a libero arbitrio esse opus bonum sicut a volente et currente, atque a gratia Dei non nisi sicut ab adjuvante et comitante.1 Hinc Augustinus volens illum errorem secundum catholicam fidem corrigere, per illud Apostoli ad Romanos, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei :2 dividit gratiam in operantem et cooperantem, seu prævenientem et subsequentem, ut ostendat quod totum est ex gratia Dei, quæ primo prævenit voluntatem ut velit, atque subsequitur eam opus ministrantem seu exsequentem, ne frustra velit : quoniam opus voluntatis frustra agitur, nisi gratia informetur.

Denique sicut Magister in littera fatetur, hæc duplex gratia realiter una est, distin-

Acta penes actus sive officia.3 Etenim proprius gratiæ actus est habentem facere Deo gratum, opusque ejus facere Deo acceptum : qui actus unius est rationis in generali in gratia operante et cooperante. Gratia quoque vere et simpliciter dicta, a duobus nomen sortitur, videlicet quoniam gratis confertur, gratificatque habentem; quorum utrumque per eamdem rationem convenit gratiæ operanti et cooperanti : unus est ergo habitus utriusque. Et quamvis actus diversi conveniant eis, eadem tamen vis est in eis, utpote virtus gratificandi ac promerendi. Unde secundum aliquid sunt ejusdem potentiæ, et secundum aliquid non. Nempe in vi gratificandi et promerendi conveniunt, differunt autem in hoc quod gratia operans facit hoc circa voluntatem, informando eamdem, gratia vero cooperans facit hoc circa actum liberi arbitrii, ipsum actum eliciendo, dandoque ei virtutem merendi. Hæc Albertus. — Ex quibus verbis sequi videtur, quod gratia sit subjective in voluntate secundum Albertum. Sed quid ad hoc respondendum sit, supra inductum est.4

Circa hoc planius scribit Thomas : Gratia habet in nobis diversos effectus ordinatos. Primum namque quod facit in nobis, est quoddam esse divinum. Secundus ejus effectus est meritorius actus. Tertius est præmium meriti, seu vita æterna. In actibus quoque est ordo : quoniam primum est opus interius voluntatis; secundum est opus exterius quo impletur voluntas. Et secundum hæc quinque Augustinus diversimode videtur accipere gratiam prævenientem et subsequentem : quoniam considerato ordine meriti ad præmium subsequens, vocat gratiam prævenientem, quæ est principium promerendi; gratiam vero subsequentem, ipsum habitum gloriæ, qui in nobis beatam efficit vitam. Hinc in libro de Natura et gratia loquitur : Gratia prævenit, ut pie vivamus, atque subsequitur, ut cum illo semper vivamus; et nunc prævenit, ut filii Dei vocemur, tuncque subsequetur, ut glorificemur. Porro secundum ordinem actus interioris ad exteriorem, vocat gratiam prævenientem, quæ motum causat bonæ voluntatis; gratiam vero subsequentem, quæ opus exterius complet. Unde asserit Augustinus: Gratia prævenit voluntatem, ut velit bonum; subsequitur, ut compleat et perficiat illud. Sicque in littera ista per totum videtur accipere gratiam prævenientem et subsequentem. Sed secundum ordinem ipsius esse ad actum seu operationem, sic nonimat gratiam prævenientem, quæ dat animæ quoddam esse salubre, et subsequentem, quæ opus meritorium causat. Unde dicit, quod prævenit ut sanemur, subsequitur ut sanati negotiemur.

Verum distinctio gratiæ operantis et cooperantis proprie tantum accipitur prout pertinet ad statum vitæ præsentis, sicque dupliciter potest distingui. Primo, ut gratia dicatur operans, prout operatur in anima quoddam esse divinum, quod gratum facit habentem; cooperans vero vocetur, prout meritorium causat opus, et sic illud Deo efficit gratum. Secundo, ut gratia operans appelletur, quæ actum voluntatis producit interiorem; cooperans, quæ exteriorem perseverantiamve in illo. Et utroque modo operans et cooperans idem est quod præveniens et subsequens. Denique gratia operans, secundum unam acceptionem, operatur in anima formaliter, non effective, secundum quod quælibet forma facit esse aliquod in subjecto, ut albedo facit esse album. Alio modo dicitur operari effective, prout habitus effective producit opus. Sicque gratia motum voluntatis meritorium operatur eliciendo, quamvis mediante virtute, propter quod operans dicitur. Sed primo modo hominem facit formaliter Deo gratum, imo et sic sola gratia agit hoc. Secundo autem modo motus voluntatis non est a gratia sine libero arbitrio: attamen quia in hoc gratia habet se ut agens principale, quia inclinat per modum naturæ in hujusmodi actum; ideo sola gratia dicitur actum hunc operari, quemadmodum gravitas motum deorsum. Nec ideo gratia dicitur cooperans, quasi minus principaliter agens, sed quia liberum arbitrium ministrat substantiam actus, et gratia complet ac perficit illum, et quia cooperatur naturæ, sic tamen ut operans principale. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima secundæ, quæstione centesima undecima: Gratia, inquit, uno modo vocatur divinum auxilium quo Deus nos movet ad bene volendum et agendum;5 alio modo dicitur habituale donum nobis divinitus datum. Et utroque modo dividиtur gratia per operantem et cooperantem. Operatio quippe effectus non attribuitur mobili, sed moventi. Hinc in effectu in quo mens nostra est mota non movens, solus autem Deus est movens, operatio adscribitur Deo; atque secundum hoc gratia dicitur operans. In illo autem effectu in quo mens nostra movet et movetur, operatio non solum adscribitur Deo, sed etiam animæ; et juxta hoc dicitur gratia cooperans. Est etiam in nobis duplex actus voluntatis, puta interior et exterior. Quantum ad interiorem, voluntas se habet ut mota, Deus ut movens: præsertim dum voluntas incipit velle bonum, quæ primo voluit malum; ideo secundum quod Deus movet mentem humanam ad hunc actum, dicitur gratia operans. Quantum vero ad actum exteriorem, quum ille a voluntate imperetur, consequens est quod operatio ad hunc actum voluntati attribuatur. Quumque etiam ad hunc actum Deus nos adjuvet, tam interius confirmando voluntatem ut ad actum perveniat, quam exterius facultatem operandi præbendo; ideo respectu hujus actus dicitur gratia cooperans. Unde asserit Augustinus: Ut velimus operatur, et ut perficiamus quod volumus nobis cooperatur. Sic ergo, si gratia accipiatur pro gratuita Dei motione quæ nos movet ad meritorium bonum, convenienter dividitur gratia per operantem et cooperantem. Si vero sumatur gratia pro habituali Dei dono, sic et duplex effectus est gratiæ, sicut cujuslibet formæ. Primus est esse, secundus operatio. Sicque habitualis gratia, in quantum animam sanat, justificat seu gratam Deo constituit, dicitur gratia operans; in quantum vero est principium meritorii operis, quod ex libero arbitrio procedit, nuncupatur cooperans. Hæc Thomas in Summa. — De quibus et aliqua scribit in Summa contra gentiles.

Insuper de divisione gratiæ in gratiam prævenientem et subsequentem, addit in prima secundæ:6 Quemadmodum gratia dividitur in operantem et cooperantem, secundum diversos effectus; ita et in prævenientem ac subsequentem. Sunt autem quinque effectus gratiæ Dei in nobis. Primus est, ut anima sanetur; secundus, ut bonum velit; tertius, ut bonum quod vult efficaciter operetur; quartus, ut in bono perseveret; quintus, ut ad gloriam perducatur. Hinc gratia, secundum quod causat in nobis primum effectum, vocatur præveniens respectu secundi effectus; et prout causat in nobis secundum effectum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus et idem effectus est posterior uno effectu, priorque alio; ita gratia potest dici præveniens et subsequens secundum eumdem effectum respectu diversorum. Hoc est quod loquitur Augustinus in libro de Natura et gratia: Prævenit ut sanemur, subsequitur ut sanati vegetemur; prævenit ut vocemur, subsequitur ut glorificemur. Hæc idem ibidem. — Concordat Richardus.

At vero Petrus: Gratia, ait, uno modo sumitur largissime, pro omni dono gratis dato: sicque secundum Gregorium, gratia dividitur in gratiam prævenientem, quæ est donum naturæ, ut intellectus, ingenium; et subsequentem, quæ est donum gratiæ. Secundo sumitur gratia minus large, pro omni dono superaddito gratis naturæ: sicque interdum gratia præveniens dicitur gratia gratis data, liberum arbitrium ad bonum disponens; et gratia subsequens dicitur gratia gratum faciens, liberum arbitrium Deo gratificans. Tertio capitur gratia magis stricte, pro omni dono gratum faciente: et ita secundum Augustinum, gratia præveniens est habitus viæ, et gratia subsequens est habitus patriæ. Quarto accipitur strictissime, pro omni dono gratiæ gratum facientis quæ est principium promerendi: sicque secundum Magistrum, gratia præveniens dicitur quæ mundat et sanat liberum arbitrium a peccato; subsequens vero, quæ coadjuvat ipsum ad bene agendum. Prima dicitur operans, quoniam operatur in libero arbitrio; secunda cooperans, quia operatur cum libero arbitrio. Et gratia ista una est secundum essentiam, sed dividitur secundum effectum, velut si lux solis dividatur in lucem constringentem et dissolventem. C Hæc Petrus. — Concordat Bonaventura.

Postremo, Udalricus in Summa sua, libro sexto, disserit: Per se loquendo, gratia facit hominem formaliter justum, Deoque gratum ac meritorie bona volentem. Gratia vero cooperans voluntatem adjuvat in duobus. Unum est, ut magis facilis sit ad bona; secundum, quod operibus tribuit virtutem merendi. Et constat, quod homo etiam in innocentiæ statu indiguit istis. Quod autem gratia operans expellat peccatum, et gratia cooperans deleat difficultatem ad bonum, per accidens est ex parte subjecti. Idcirco hos gratiæ actus primus ille status non habuisset. Hæc Udalricus.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 100. ↩

  2. Rom. IX, 16. ↩

  3. q. 101. ↩

  4. p. 326 B'. ↩

  5. art. 2. ↩

  6. art. 3. ↩

Chapter 195 of 271