Skip to the text

Distinctio 26

A. De gratia operante et cooperante.

HÆC est gratia operans et cooperans. Operans enim gratia præparat hominis voluntatem, ut velit bonum; gratia cooperans adjuvat, ne frustra velit. Unde Augustinus in libro de Gratia et libero arbitrio: Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incepit, quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur; quum autem volumus, et sic volumus ut perficiamus, nobis cooperatur; et tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante quum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. Ecce his verbis satis aperitur, quæ sit operans gratia, et quæ cooperans. Operans enim gratia est, quæ prævenit voluntatem bonam: ea enim liberatur et præparatur hominis voluntas, ut sit bona, bonumque efficaciter velit. Cooperans vero gratia voluntatem jam bonam sequitur adjuvando. Unde Augustinus contra Julianum hæreticum, qui bonam voluntatem ex libero arbitrio tantum esse dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait: Apertam de commendatione gratiæ Apostolus sententiam protulit, quum ait:1 Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Hæc si attenderes, Juliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis humanæ. Non enim ideo miseretur Deus alicujus, quia voluit et cucurrit; sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas hominis a Deo, et a Domino gressus hominis diriguntur.2 Ideoque congrue ait: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra nil boni agit, nisi divinitus adjuvetur. Unde alibi Apostolus ait: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Non ideo dicit, quia nihil boni agebat; sed quia nihil boni ageret, si illa non adjuvaret.3 His testimoniis aperte insinuatur, quia voluntas hominis gratia Dei prævenitur atque præparatur, ut fiat bona, non ut fiat voluntas: quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.

Aug. de Gratia et arbit. n. 33.

Id. in Julian. opus imperf. lib. 1, c. 141.

B. Quid sit voluntas.

Aug. de Duabus anim. n. 14.

Voluntatem ipsam Augustinus in libro de Duabus animabus ita definit: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non admittendum vel adipiscendum.

Hæc autem ut non admittat malum et adipiscatur bonum, prævenitur et præparatur Dei gratia. Unde Apostolus gratiam prævenientem et subsequentem commendans, id est operantem et cooperantem, vigilanter dixit, Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis; et non econverso, Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. Nam si, ut quibusdam placuit, quod dictum est ita accipiatur, Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, tanquam diceretur : non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei; econtra dicitur : non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis. Ac per hoc, si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non etiam a contrario recte dicitur : non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quum id misericordia Dei sola non impleat? Homo enim credere vel sperare non poterit, nisi velit; nec pervenire ad palmam, nisi voluntate currat. Restat ergo, ut ideo ita recte dictum intelligatur, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam prævenit, et præparat adjuvandam, et adjuvat præparatam : nolentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. — Ecce his verbis et aliis præmissis evidenter traditur, quia voluntas hominis præparatur et prævenitur gratia Dei ut velit bonum, et adjuvatur ne frustra velit.

Aug. Enchirid. c. 32. Rom. 1x, 16.

C. Quod bona voluntas comitatur gratiam.

Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem. Unde Augustinus ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos, inquit : Quum fides impetrat justificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti præcedit humani, sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate comitante, non ducente, pedisequa, non prævia. Ecce hic aperte habes, quod gratia prævenit bonæ voluntatis meritum, et ipsa bona voluntas pedisequa est gratiæ, non prævia.

Aug. Epist. 186, n. 10.

D. Quæ sit gratia voluntatem præveniens, scilicet fides cum dilectione.

Et si diligenter intendas, nihilo minus tibi monstratur quæ sit ipsa gratia voluntatem præveniens et præparans, scilicet fides cum dilectione. Ideoque Augustinus in eodem, tractans quomodo justificati sumus ex fide, et tamen gratis :4 utrumque enim dicit Apostolus, qui dicit, Justificati ex fide ; et alibi ait, Justificati gratis per gratiam : Hoc, inquit, ideo dixit, ne fides ipsa superba sit, ne dicat sibi : Si ex fide justificati, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia quum dixerit, Habeo fidem ut merear justificationem, respondetur ei :5 Quid habes quod non accepisti? Fides enim qua justificatus es, gratis tibi data est. — Hic aperte ostenditur, quod fides est causa justificationis, et ipsa est gratia et beneficium quo hominis prævenitur voluntas et præparatur. Unde Augustinus in primo libro Retractationum : Voluntas est, qua et

Aug. Epist. 186, n. 9, 10.

Aug. Retract. lib. 1, c. 9, n. 4. peccatur et recte vivitur. Voluntas vero ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute qua peccati serva facta est, et ut vitia superet adjuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest; et hoc beneficium quo liberatur, nisi eam præveniret, jam meritis ei daretur, et non esset gratia, quæ utique gratis datur. Prævenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiæ beneficio quo liberatur et præparatur. Et illud beneficium fides Christi recte intelligitur, sicut Augustinus in Enchiridio evidenter ostendit, dicens: Ipsum arbitrium liberandum est post illam ruinam a servitute peccati; nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam, quæ in fide Christi posita est, liberatur, ut voluntas ipsa præparetur. Ecce aperte dicit gratiam per quam liberatur arbitrium et præparatur voluntas, sitam esse in fide Christi. Fides enim Christi, ut in eodem ait, impetrat quod lex imperat.

Aug. Enchirid. c. 106.

Ibid. c. 117.

E. Quod voluntas bona quæ prævenitur gratia, quædam Dei dona prævenit.

Ipsa tamen eadem voluntas quædam gratiæ dona prævenit. Unde Augustinus in Ibid. c. 32. Enchiridio: Præcedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quæ autem non præcedit, ipsa in eis est, et ipsa juvat. Nam utrumque legitur in sanctis Ps. l. VIII, 11. Eloquiis: et, Misericordia ejus præveniet me; et, Misericordia Dei subsequetur me. Ps. XXII, 6. Nolentem quippe prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis operetur et velle? Itemque, cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Inde Apostolus ait: Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis.6 — Ex his apparet, quod bona hominis voluntas quædam dona Dei prævenit, quia eam comitatur gratia adjuvans; et quibusdam prævenitur, quia eam prævenit gratia operans, scilicet fides cum caritate.

Ibid. c. 32.

Ps. l. VIII, 11.

F. Quæ prædictis videantur adversari, scilicet quod videtur dici fidem esse ex voluntate.

Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus significare videtur, quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli, Corde creditur ad justitiam, ita super Aug. in Joann. Evang. tract. XXVI, n. 2. Joannem tractans: Ideo non simpliciter Apostolus ait, Creditur; sed, Corde creditur:7 quia cetera potest homo nolens, credere non nisi volens; intrare ecclesiam et accedere ad altare potest nolens, sed non credere. Item super Genesim, ubi Laban et Bathuel dixerunt, Vocemus puellam, et quæramus ejus voluntatem, dicit expositor:8 Quia fides est voluntatis, non necessitatis. Ad quod respondentes, dicimus non hæc ita accipienda fore, ut ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, quum ipsa sit proprie Dei donum, ut ait Apostolus, et ex ea bona hominis merita incipiant.9 Per hanc enim, ut ait Augustinus super psalmum sexagesimum septi-

Glossa interlin. loc. cit.

Aug. in ps. 67, n. 41.

Aug. in ps. 67, n. 41. mum, justificatur impius, id est, fit de impio pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari, unde omnia bona merita incipiunt. Sed potius hæc ideo ita dicta sunt, quia non est fides nisi in eo qui vult credere, cujus bonam voluntatem fides prævenit, non tempore, sed causa et natura. Unde Augustinus supra congruenter dixit, quod bona voluntas in eis donis est quæ non præcedit, et ipsa juvat, quia ea juvat quibus prævenitur, dum eis consentit ad effectum boni, et in eis est, quia tempore ab eis non præceditur.

G. Quædam adhuc addit, quæ graviorem faciunt quæstionem, scilicet quod cogitatio boni præcedit fidem.

Ceterum hanc quæstionem magis acuunt et urgent verba Augustini, quibus in libro de Prædestinatione sanctorum utitur, pertractans illud verbum Apostoli, Non II Cor. III, 5. quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis : Attendant, inquit, Aug. de Prædest. sanct. n. 5. hic et verba ista perpendant qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid boni, scilicet ex nobis. Quis autem non videat, prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, ut hic Apostolus tradit, nec credere ; quanquam et ipsum credere nihil aliud est quam cum assensione mentis cogitare. — Hic videtur insinuari, quod cogitatio bona præcedat fidem, et ita bona voluntas præveniat fidem, non præveniatur : quod prædictis adversari videtur. Ad hoc autem dicimus, quod aliquando cogitatio bona sive voluntas prævenit fidem; sed non est illa bona voluntas vel cogitatio qua recte vivitur. Illa enim sine fide et caritate non est. Nam ut ait Augustinus ad Anastasium, sine spiritu non est voluntas hominis Id. Epist. 145, n. 2. libera, quum cupiditatibus vincatur; non est libera ad bonum nisi liberata fuerit. Non autem liberatur, nisi per Spiritum Sanctum diffundatur caritas in cordibus. Non Rom. v, 5. est libera voluntas, nisi eam liberet gratia per legem fidei, id est, non est libera Ibid. III, 27. sine fide operante per dilectionem; et illa sufficienter et vere bona est. Non est enim fructus bonus, qui de caritatis radice non surgit. Si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni.

H. De illa cogitatione boni quæ præcedit fidem, plene disseritur.

Illa autem cogitatio sive voluntas quæ fidem et caritatem aliasque justificationes præcedit, non sufficit ad salutem, nec recte ea vivitur. Hac voluntate concupiscitur illa bona voluntas, quæ est magnum bonum, ista vero non. Alia est ergo illa voluntas sive cogitatio, alia ista. Et sicut illa istam præcedit, ita illam prævenit intellectus. Aug. in ps. 118 sermo 8, n. 4, 5. Unde Augustinus istam distinguens, super illum locum Psalmi, Concupivit anima mea desiderare justificationes, ait : Concupivit desiderare, inquit, non desideravit. Ps. cxviii, 20.

Videmus enim ratione nonnunquam, quam utiles sint justificationes Dei; sed infirmitate præpediti, aliquando non desideramus. Prævolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus; scimus bonum, nec delectat agere, et cupimus ut delectet. Sic iste olim desiderare concupiscebat quæ bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre rationem. Ostendit itaque quibus quasi gradibus ad eas perveniatur: prius enim est, ut videantur quam sint utiles et honestæ; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut proficiente gratia delectet earum operatio, quarum sola ratio delectabat. Attende hunc ordinem gratiarum, quem hic distincte assignat Augustinus, qualiter scilicet intellectus bonorum præcedit concupiscentiam eorumdem, et ipsa concupiscentia delectationem, quæ fit per fidem et caritatem: qua habita, vere bona est voluntas qua recte vivitur, ipsaque fidei comes est, non prævia. Qui verba Augustini præmissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam fore animadvertit, non ignorans etiam ante gratiam prævenientem et operantem, qua voluntas bona præparatur in homine, præcedere quædam bona ex Dei gratia et libero arbitrio, quædam etiam ex solo libero arbitrio, quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam qua justificatur. Illius enim gratiæ percipiendæ quæ voluntatem hominis sanat, ut sanata legem impleat, nulla merita præcedunt. Ipsa est enim qua justificatus impius fit justus, qui prius erat impius. Meritis autem impii non gratia, sed pœna debetur; nec ista esset gratia, si non daretur gratuita. Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus unde hoc mereremur. Non negamus tamen multa ante hanc gratiam et præter hanc gratiam ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Augustinus in Responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit hominem per liberum arbitrium agros colere, domos ædificare, et alia plura bona facere sine gratia cooperante.10

I. Utrum una eademque sit gratia, quæ dicitur operans et cooperans.

Hic considerandum est, quum prædictum sit per gratiam operantem et prævenientem voluntatem hominis liberari ac præparari ut bonum velit, et per gratiam cooperantem et subsequentem adjuvari ne frustra velit: utrum una et eadem sit gratia, id est unum munus gratis datum, quod operetur et cooperetur; an diversa, alterum operans et alterum cooperans. Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quæ operatur et cooperatur; sed propter diversos ejus effectus, dicitur operans et cooperans. Operans enim dicitur, in quantum liberat et præparat voluntatem hominis ut bonum velit; cooperans, in quantum eamdem adjuvat ne frustra velit, scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.

K. Quid sit ipsa gratia, et quomodo mereatur augeri, quæritur.

Si vero quæritur, quomodo ipsa gratia præveniens mereatur augeri et perfici, quum nullum meritum sit absque libero arbitrio; et quid sit ipsa gratia, an virtus, an non; et si virtus, an actus vel non: ut hoc aperte insinuari valeat, præmittendum est tria esse genera bonorum. Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut Augustinus ait in primo libro Retractationum: Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt.11 Potentiæ vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Item: Virtutibus nemo male utitur; ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest;12 et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Non solum autem magna, sed etiam media et minima bona esse præstitit bonitas Dei. Ecce habes tria genera bonorum distincta.

L. In quibus bonis sit liberum arbitrium.

Quæritur autem, in quibus bonis contineatur liberum arbitrium. De hoc Augustinus in primo libro Retractationum ita ait: In mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus;13 sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus jam virtus est, quæ in magnis reperitur bonis quibus male uti nullus potest. Et quia bona, et magna, et media, et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberæ voluntatis, qui virtus est, et in magnis numeratur bonis. — Attende diligenter quæ dicta sunt, et confer in unum: sic enim aperietur quod supra quærebatur. Dixit equidem, opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum quibus etiam non bene uti possumus, id est mediorum, in quibus posuit liberum arbitrium, cujus quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis quod supra dixit: quia aliud est virtus, aliud opus ejus.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEXTÆ

COMPLETO in duabus distinctionibus tractatu de libero arbitrio, nunc tractatur de supernaturali ejus auxilio, quod est gratia, præsertim gratificans, id est, suum subjectum Deo gratum seu acceptum efficiens. Primo itaque dividit gratiam. Secundo quid sit voluntas ostendit. Gratia namque inter vires animæ videtur præcipue voluntatem concernere, quia in voluntate est radix merendi ac demerendi; quæ tamen sine gratia nil potest mereri, loquendo de merito vitæ æternæ. Tertio reserat quomodo voluntas et gratia se habent ad invicem. Quarto circa hæc quæstiones et difficultates inducit, easque solvit. Potissime vero inquirit, an in nobis sit aliquid boni, hoc est ulla cogitatio sive affectio bona, ante fidem et gratiam, atque an idem in re sit gratia operans et gratia cooperans.

Footnotes

  1. Rom. 1x, 16. ↩

  2. Ps. xxxvi, 23. ↩

  3. 1 Cor. xv, 10. ↩

  4. Rom. v, 1; iii, 24. ↩

  5. 1 Cor. IV, 7. ↩

  6. Rom. IX, 16. ↩

  7. Rom. x, 10. ↩

  8. Gen. XXIV, 57. ↩

  9. Ephes. II, 8. ↩

  10. Hypognost. lib. III, n. 5. ↩

  11. Aug. Retract. lib. I, c. 9, n. 4. ↩

  12. Id. de Lib. arbit. lib. II, n. 50. ↩

  13. Id. Retract. lib. I, c. 9, n. 6. ↩

Chapter 191 of 271