Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum unum peccatum sit causa alterius, ita quod aliud illud sit effectus et pœna ac ultio quædam peccati illius prioris.

Videtur quod non. Primo, quia peccatum formaliter nihil est, et ad minus non ens positivum, sed privatio quædam, ut patuit; causare autem præsupponit esse. — Secundo, virtutes connexæ sunt, non peccata :1 ergo unum non est causa alterius, quoniam causa et causatum connexionem habent præcipuam. — Tertio, peccata non necessarie, sed voluntarie fiunt. Quum ergo causa sit ad cujus esse de necessitate sequitur aliud, peccatum unum non est causa alterius.

In oppositum est, quod Deus justus demerito unius excessus permittit peccantem in alium etiam enormiorem labi excessum, juxta illud Apostoli ad Romanos : Propterea (id est propter superbiam præcedentem) tradidit illos Deus in passiones ignominiæ et in reprobum sensum.2 — Unum quoque peccatum vocatur mater alterius, et experimur quod ex superbia generatur ira, ex ira invidia. — Item quod Deus omnipotens rebelles, ingratos et induratos permittit in gravissima cadere vitia propter eorum præcedentes iniquitates, sicut testatur in Psalmo : Non audivit populus meus vocem meam;3 et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

Ad hæc respondet Albertus : Duplex est pœna, videlicet pœna damni et pœna sensus.4 Loquendo de pœna damni, omne peccatum est pœna eo ipso quo peccatum, quum sit corruptio modi, speciei et ordinis : quæ corruptio maximum damnum est. Loquendo autem de pœna sensus, peccatum est tantum causa pœnæ. Relinquit enim pronitatem in anima, suo pondere inclinantem ad culpam. Unde secundo Confessionum loquitur Augustinus : Jussisti, Domine, et sic est, ut sibi ipsi sit pœna animus inordinatus. Et alibi : Inter primum peccatum apostasiæ et ultimam pœnam ignis inferni, media quæ sunt, et peccata sunt et pœna peccati. Gregorius quoque : Contemnenti, inquit, nec pœnitere volenti ponit offendiculum Deus, ut gravius impingat. Peccatum namque quod per pœnitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et pœna peccati, aut peccatum simul et causa et pœna peccati. — Verum si instes, quoniam omnis pœna est justa atque a Deo : quod non convenit peccato, non ergo est pœna; dicendum, quod nil prohibet unum et idem secundum diversas rationes quas habet, a justitia Dei procedere, et ab eo non procedere. Et illius Deus est causa non impertiendo malitiam, sed gratiam subtrahendo.

Præterea, si quæratur, an peccato essentialiter junctum sit esse pœnam; dicendum, quod ex ordine divinæ justitiæ pœna semper comitatur culpam : imo quadruplex est pœna. Prima est, amissio Dei summi et incommutabilis boni. Secunda, spoliaatio gratuitorum, per quæ Deus in homine commoratur. Tertia, vulneratio naturalium. Quarta, inordinatio seu confusio in regno animæ, in qua superiores vires, ut ratio et voluntas, per peccatum fiunt inferioribus ancillantes, per quod totus homo subvertitur. — Et si objiciatur de Christo et Job, qui sine culpa sua passi sunt pœnas; dicendum, quod pœna non ita se habet ad culpam sicut culpa ad pœnam. Culpa quippe est causa pœnæ; pœna vero expiativa est culpæ. Ideo pœna tam Christo quam membris ejus inflicta est. Nam pœna comparatur ad culpam ut medicina ad morbum. Unde et innocentibus infligitur ut satisfaciant pro aliis, quum tamen non infligatur nisi pro peccatis propriis aut alienis.

Insuper, unum peccatum est pœna alterius tribus modis. Primo, ex parte spoliationis gratuitorum; secundo, ex parte amissionis boni increati; tertio, ex parte corruptionis boni naturæ: quia per incommutabile bonum, et per gratuita ejus dona, atque per naturalium integritatem, homo continetur in gratia et virtute ne peccet, destitutusque illis faciliter cadit. Additur quoque quartus modus, quia peccata commissa dispositionem et habitum relinquunt in anima, ex quibus fit homo pronior ad peccandum. Propter quod fatetur Gregorius: Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, mox suo pondere trahit ad aliud. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccandi: quia ex ipso consequens culpa oritur. Peccatum autem quod ex peccato oritur, non solum peccatum est, sed et pœna peccati: quoniam justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut præcedentis peccati demerito etiam in alia ruat. Sicque secundum Augustinum, Deus omnipotens peccata peccatis ulciscitur, ac per hoc supplicia peccantium non solum sunt tormenta, sed et incrementa vitiorum. — Hæc Albertus.

Verumtamen contra id quod ait, pœnas non infligi nisi pro propriis aut alienis peccatis, objici potest: quia communiter dicitur, quod quidam tribulantur et puniuntur a Deo, ut probentur et aliis in exemplum patientiæ proponantur, ut Job et Tobias; alii, ut humilientur, ut Paulus; alii, ut in eis Dei gloria manifestetur, sicut de cæco nato dixit Salvator, Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut opera Dei manifestentur in eo; alii, ut in præsenti purgentur, ut soror Moysis; alii, ut eorum damnatio in præsenti incipiens, perpetue pertrahatur, ut Herodes et Dathan ac Abiron; alii, ut copiosius coronentur, ut martyres sancti; alii, ut suis pœnis alios redimant a pœnis, ut potissime Christus.

At vero Thomas: Unum, inquit, peccatum potest esse causa alterius in triplici genere causæ, utpote per modum causæ efficientis, et finalis, ac materialis. Per modum causæ efficientis, dupliciter: primo per se; secundo per accidens. Per accidens quidem ex parte aversionis, unde ipsum peccatum habet rationem mali. Et enim malum non habet causam nisi per accidens. Et dico per accidens, sicut removens prohibens dicitur movens per accidens. Prohibens vero peccatum est gratia, quæ conservat animam in rectitudine sua; gratiam autem peccatum tollit: sicque per accidens causa est vitiorum quæ fiunt, ea subtracta. Atque per hunc modum quodlibet peccatum mortale potest esse causa cujuslibet peccati mortalis, gratiam auferendo. Potest quoque hic modus causandi aliquo modo reduci ad genus causæ formalis. Quemadmodum enim gratia est formale principium actus gratia informati, ita privatio gratiæ, ex qua peccatum procedit, est quasi forma peccati. Sed per se causa quasi efficiens est unum peccatum alterius ex parte conversionis, in quantum ex actu peccati relinquitur in anima dispositio seu habitus inclinans iterum ad peccandum. Attamen hoc modo peccatum non est causa cujuscumque peccati, sed tantum ejus quod est simile sibi in specie, ut luxuria luxuriæ. — Per modum autem causæ finalis unum peccatum est causa alterius, in quantum advocat aliud in finem suum: ut dum unus interficit alium ut vindicet se de illo; sicque quodlibet peccatum causari potest ex quolibet. Nam et actum prodigalitatis exercere quis potest ad tempus, ut postea finem avaritiæ consequatur. Nihilo minus hoc modo quædam peccata magis nata sunt consequi ex quibusdam, ut homicidium ex ira, et mendacium ex avaritia. Hinc peccata quæ ex aliis frequentius solent oriri, dicuntur illorum filiæ. — Per modum demum causæ materialis unum peccatum est causa alterius, dum unum alteri ministrat materiam, ut gula luxuriæ, et avaritia dissensioni, multiplicando terrena, quæ litis ac dissensionis materia sunt.

Itaque, sicut peccatum ex parte aversionis nihil est, sic non est causa nisi per accidens; ex parte vero conversionis est

Tob. II, 12.

11 Cor. xii, 7.

Joann. ix, 3.

Num. xii, 10, 14.

Ibid. xvi, 32, 33.

Tit. II, 14. aliquid, et ita est causa modis præfatis, et per hoc patet solutio primi. — Ad secundum, quod etiam quædam peccata prætacto modo connexa seu sibi propinqua sunt, quamvis non tam inseparabiliter attque consequenter ut virtutes. — Ad tertium, quod non ad quamlibet causam sequitur effectus de necessitate, sed ad causam naturalem non impeditam, non ad causam contingentem et spontaneam ac libere operantem. Non autem oportet quodlibet peccatum causari ex alio: alias iretur in infinitum. Imo accidit peccato ut causetur ex alio, sicut et motui ut unus sit causa alterius, et tamen est dare primum motum. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima secundæ, quæstione septuagesima quinta: Quum, ait, peccatum habeat causam ex parte actus, ita unum peccatum potest esse causa alterius, sicut unus actus humanus potest esse alterius causa. Contingit ergo unum peccatum esse causam alterius secundum quatuor genera causarum. Primo, secundum modum causæ efficientis seu moventis, vel per se sive per accidens: sicut dum homo per unum peccatum amittit caritatem, gratiam aut verecundiam, seu quodcumque aliud retrahens a peccato, et incidit ex hoc in aliam culpam, etc., ut supra.

Concordat Petrus, et addit: Aliquid dicitur esse pœna dupliciter. Primo, causaliter, utpote instrumentum quo læsio infertur, quemadmodum ignis dicitur pœna condemnatorum. Secundo, essentialiter, ipsa læsio. Peccatum autem est instrumentum quo læsio infertur, et est læsio ipsa. Unde utroque modo potest pœna vocari. Sed primo modo omne peccatum est pœna, quoniam læsionem infligit. Secundo modo, peccatum sequens pœna est præcedentis: quia est læsio contingens permissione divina merito præcedentis peccati. Pœna namque essentialiter dicta duo includit, utpote: læsionem, et ordinem ad causam læsionis. Peccatum vero sequens est læsio, et ordinem habet ad culpam præcedentem tanquam ad sui causam. Hinc peccatum sequens pœna vocatur: non tantum ratione consequentiæ, ut infamiæ vel hujusmodi, sed etiam ratione essentiæ. Hæc Petrus.

In hac re non videtur specialis difficultas, idcirco nec arbitror immorandum. Et sicut Bonaventura prosequitur, de hac quæstione, utrum peccatum sit pœna peccati, sunt duæ opiniones, quas in littera narrat Magister magisque probat secundam. Et intentio Bonaventuræ in responsione Petri breviter continetur.

Footnotes

  1. dist. xxxv, q. 2. ↩

  2. Rom. 1, 26, 28. ↩

  3. Ps. lxxx, 12, 13. ↩

  4. Summ. th. 2ª part. q. 131. ↩

Chapter 236 of 271