Skip to the text

Distinctio 36

A. Quod quædam simul sunt peccata et pœna peccati, quædam peccata et causa peccati, alia vero peccata et causa et pœna peccati.

SCIENDUM est tamen quædam sic esse peccata, ut sint etiam pœnæ peccatorum. Unde Augustinus super illum locum psalmi quinquagesimi septimi, Supercecidit ignis, et non viderunt solem, ait : Ignis superbiæ et concupiscentiæ et iræ intelligitur. Istas pœnas pauci vident : ideo eas maxime commemorat Apostolus in Epistola ad Romanos, et enumerat multa quæ peccata sunt et pœna peccati. Inter primum enim peccatum apostasiæ et ultimam pœnam ignis æterni, media quæ sunt, et peccata sunt et pœna peccati. Gregorius quoque super Ezechielem ait : Contemnenti, qui non vult pœnitere, ponit Deus offendiculum, ubi scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per pœnitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et pœna peccati, aut peccatum simul et causa et pœna peccati. Unde Moyses : Nondum sunt completa peccata Amorrhæorum. Et David inquit : Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Et alius Propheta : Sanguis sanguinem tetigit, id est, peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, etc. ; et item : Ut

Ps. LVII, 9. Aug. in ps. 57, n. 17, 18.

Rom. I, 26 et seq. superbiæ

Gregor. in Ezech. lib. I, Hom. XI, n. 23, 24.

Ibid. n. 25.

Gen. XV, 16.

Ps. LXVIII, 28.

Osee IV, 2.

Rom. I, 26.

I Thess. II, 16.

Apoc. xxii, 11. impleant peccata sua semper. Joanni quoque per angelum dicitur: Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ex his testimoniis colligitur, peccatum aliquod et peccatum esse et pœnam peccati.

B. Ex prædictis quæstio oritur, scilicet an in quantum peccatum est, sit pœna peccati.

Et ideo merito quæritur, utrum in quantum peccatum est, sit pœna peccati. Quod non videtur, quum omnis pœna peccati justa sit. Unde Augustinus in libro Retractationum: Omnis pœna peccati justa est, et supplicium nominatur. Si ergo peccatum quod est peccatum et pœna peccati, in quantum peccatum est pœna peccati est, quum omnis pœna justa de justitia Dei veniat, videtur in quantum peccatum est, justum esse et a Deo provenire. — Ad quod illi respondent, peccatum sic dici pœnam peccati, quia per peccatum in quod merito præcedentis peccati homo labitur, deserente Deo, corrumpitur bona natura. Sicut ignis æternus dicitur pœna malorum, quia eo cruciantur, nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine; ita per peccatum corrumpitur natura, et imminuitur bonum naturæ, et est ipsa imminutio et corruptio boni passio et pœna, et non est essentialiter ipsum peccatum per quod fit; sed ideo peccatum dicitur, ut præmissum est, quia per peccatum illico ut peccat homo, fit in homine illa corruptio, quæ tamen fit Deo auctore. Illa enim pœna sive passio quæ est boni corruptio, a Deo est. Illius tamen, ut sic dicam, materia et causa est peccatum, quod a Deo non est. Quod videtur Augustinus notasse, et juxta hunc sensum intellexisse, quum ait in libro de Prædestinatione sanctorum: Prædestinatione Deus ea præscivit quæ fuerat ipse facturus. Sed præscivit Deus etiam quæ non est ipse facturus, id est omnia mala, quia etsi sunt quædam quæ ita peccata sunt ut etiam pœnæ sint peccati, secundum illud Apostoli, Tradidit illos Deus in passiones etc., non tamen peccatum Dei est, sed judicium, scilicet pœna. In Scriptura enim sæpe nomine judicii, pœna intelligitur. Hic diligenter intendentibus insinuare videtur: ea quæ peccata sunt et pœnæ peccati, non in quantum peccata sunt, sed in quantum pœnæ, Dei esse dicuntur. Nam quum dixisset Deum non esse facturum mala aliqua, id est peccata; quia posset ei objici, quædam peccata esse etiam pœnas peccati, et pœna peccati omnis justa est, et ideo a Deo est, quasi determinando secundum quid faciat ea, vel secundum quid non faciat, addidit reliqua. Juxta vero prædictam intelligentiam peccata sane dicuntur pœnæ. Unde Apostolus appellat ea passiones ignominiæ, quia ut ait auctoritas, licet quædam peccata sint quæ delectant, sunt tamen passiones naturæ non nominandæ, quia per ea corrumpitur natura.

C. Quod quum omne peccatum possit dici pœna, non tamen omne est pœna peccati.

Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici pœna, non tamen omne potest dici pœna peccati. Pœna enim peccati, ut prædictum est, est illud cujus causa est aliud præcedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur pœna peccati respectu præcedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit ut idem peccatum et causa sit et pœna peccati, sed alterius peccati pœna et alterius causa. Ut enim Gregorius in Moralibus ait, peccatum quod per pœnitentiam non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati : ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed et pœna peccati est : quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut præcedentis peccati merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Proinde, ut Augustinus ait, præcedentis est hæc pœna peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est. Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam, sive deserendo, sive alio modo explicabili, sive inexplicabili, in passiones ignominiæ : ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. Illa ergo peccata quæ enumerat Apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. — Ecce ex his jam fit perspicuum, quædam peccata etiam pœnas et causas peccati esse ; et illud peccatum esse pœnam peccati, quod causam præcedens habet peccatum ; atque illud peccatum esse causam peccati, quod est meritum sequentis culpæ.

Gregor. Moral. lib. xxv, n. 22.

Aug. Contra Julian. lib. v, n. 10. Rom. 1, 26.

D. Ex prædictis videtur significari, ipsa eadem quæ peccata sunt, esse et pœnas peccati.

Sed quum ait crimina criminibus vindicari, videtur insinuare ea ipsa quæ peccata sunt, essentialiter esse pœnas peccati, id est punitiones peccati. Ad hoc autem inquiunt illi, hæc et similia dicta esse secundum rationem prædictam, et ideo intelligenda fore secundum præmissam expositionem. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi.

Hilar. de Trinitate, lib. IV, n. 14.

E. Quod non obviat veritati, si quis dicat ipsa peccata esse pœnas peccati essentialiter.

In nullo tamen præjudicium factum veritati putatur, si quis dicat ipsa eadem quæ peccata sunt, essentialiter (ut ita dicam) esse pœnas, id est punitiones, peccatorum præcedentium : quæ justæ sunt et a Deo sunt ; nec tamen in quantum peccata sunt, a Deo sunt, nec in quantum peccata sunt, pœnæ peccati sunt ; et tamen in quantum peccata sunt, privationes boni sunt ; sed ut supra dictum est, causaliter et active dicuntur privationes.

Cf. dist. xxxv E.

F. Aperte ostendit, peccata quædam esse pœnam peccati, et pœnam ipsam justam esse et a Deo.

Quod autem quædam peccata pœnæ sint, et ipsa pœna justa sit et a Deo sit, evidenter tradit Augustinus in libro Retractationum primo, dicens quædam neces-

Aug. Retract. lib. I, c. 9, n. 5. sitate fieri ab homine quæ mala sunt, et eadem justa pœna peccati sunt. Sunt, inquit, quædam necessitate facta improbanda, ubi homo vult recte facere et non potest. Unde et illud Apostoli, Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago; et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim invicem sibi adversantur, ut non ea quæ vultis faciatis. Sed hæc omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista pœna hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est homo, quum hæc facit, ea utique facit quæ debet. Si autem homo, quia ita est, non est bonus, neque habet in potestate ut sit bonus, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se esse debere videt, pœnam istam esse quis dubitet? Omnis autem pœna, si peccati pœna est, justa est, et supplicium nominatur. Si autem injusta est pœna, quoniam pœnam esse nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa est hæc pœna, et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam injuste dominans, aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito tanquam invalidiori, ut hominem injusta pœna cruciaret. Relinquitur ergo, ut hæc pœna justa de damnatione hominis veniat. His atque aliis pluribus testimoniis docetur, quædam esse peccata et pœnas peccati essentialiter.

Rom. v. 15, 19.

Galat. v. 17.

G. De quibusdam quæ sine dubio peccata sunt et pœnæ, ut ira, invidia.

Præterea nullatenus ambigendum est, quædam peccata absque ullo scrupulo pœnas esse, ut invidia, quæ est dolor alieni boni, et ira: quæ etiam non in quantum pœnæ sunt, peccata sunt. Ita etiam de cupiditate et amore et aliis hujusmodi sentiendum est. Unde Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum ait: Omnis perturbatio passio; omnis cupiditas perturbatio: omnis ergo cupiditas passio. Omnis vero passio quum est in nobis, ipsa passione patimur. Omnis ergo cupiditas quum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur ea. Omnis autem passio, in quantum ipsa patimur, non est peccatum. Ita et de timore. Non enim consequens est ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum: quia multa sunt peccata quæ patimur, sed non in quantum patimur eis.

Aug. de 83 Quæst. q. 77.

H. Quod verbis Augustini præmissis quædam sententia Hieronymi obviare videtur.

Illud autem diligenter est annotandum, quod supra positis verbis Augustini dicentis, quædam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieronymus ait in Explanatione fidei: quod licet supra sit positum, tamen ut perfectius sciatur, iterare non piget. Exsecramur, inquit, eorum blasphemiam qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse præceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari; et paulo post, Et tam illos

Cf. dist. xxviii I.

Pelag. Libel. fidei, p. iii, n. 21, 25. errare dicimus, qui cum Manichæo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Ecce Hieronymus dicit errorem esse, si quis dicat hominem vitare peccatum non posse. Qui autem dicit quædam necessitate fieri, quædam dicit non posse vitari. Quum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieronymus ait.

I. Determinatio contrarietatem submovens de Sanctorum medio.

Ad quod dici potest, quia Augustinus secundum statum hujus miseriæ (ad quam pertinet ignorantia et difficultas, ut idem ait in libro de Libero arbitrio, quæ ex justa damnatione descenderunt) illud tradidit, ubi et venialia peccata inclusit.1 Hieronymus vero tantum de mortalibus peccatis loquitur, quæ unusquisque gratia illuminatus valet vitare; vel de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum illud ait.

K. Epilogum facit, ad alia transiturus.

Satis diligenter eorum posuimus sententiam qui dicunt omnes actus naturas esse, et in quantum sunt, bonos esse.2 In quo tractatu quædam interseruimus quæ non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque hæsitatione tenentur; atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorumdem traditionem munivimus, qui dicunt omnes actus essentia sui, id est, in quantum sunt, esse bonos; quosdam vero in quantum inordinate fiunt, peccata esse. Addunt quoque, quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse: ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiæ; quosdam vero actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis commendat: ut sunt illi qui ex bona voluntate proveniunt, et bonum finem metiuntur.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEXTÆ

PRÆHABITA distinctione induxit Magister quid sit peccatum; hic discutit an idem possit esse peccatum et pœna peccati. Quæ quæstio habet ortum ex dictis in fine præcedentis distinctionis. Primo itaque manifestat, quod unum et idem in plurimis sit peccatum et pœna peccati. Atque ex hoc aliam inserit quæstionem, videlicet:3 utrum peccatum in quantum peccatum, sit pœna peccati. Quocirca declarat, quod omne peccatum valeat dici pœna, non tamen pœna peccati. Et circa hoc pandit quomodo peccata quæ sunt pœnæ peccati, sint a Deo in quantum sunt pœnæ; et hoc superius est expressum. Deinde docet, quædam peccata specialiter esse pœnas, ut iram, impatientiam, invidiam.4 Ultimo concordat et exponit verba sanctorum Hieronymi et Augustini, quæ prima facie videntur invicem re-

Footnotes

  1. Aug. de Lib. arbit. lib. III, n. 51. ↩

  2. Cf. dist. xxxv D. ↩

  3. B pugnare. ↩

  4. dist. xxxii, q. 3. ↩

Chapter 235 of 271