Quæstio 2
Secundo quæritur, An passiones animæ sint peccata.
Videtur quod sic. Primo, quoniam homines passionati dicuntur vitiosi, quoniam homo tenetur passiones reprimere: ergo in se sunt indomitæ et iniquæ. — Secundo, invidia, ira, tristitia, sunt animæ passiones, et sunt inordinatæ et pravæ affectiones, quemadmodum Salomon loquitur:1 Ira in sinu stulti requiescit; itemque, Putredo ossium invidia.2
In oppositum est, quod passiones sunt naturales motus affectusque animi, propter quos (secundum Philosophum) non laudamur nec vituperamur.
Ad hoc Bonaventura respondet: Sicut Magister expresse dicit in littera, et auctoritate Augustini id probat, multæ sunt animæ passiones non solum pœnales, sed item culpabiles, ut ira, invidia. Quamvis autem hujusmodi passiones peccata sint, non tamen in quantum passiones, ut idem asserit Augustinus, et habetur in littera. Omnis autem passio in quantum ipsa patitur aliquis, non est peccatum; sed hujusmodi passiones peccata sunt ratione inordinationis voluntatis, conjunctæ antecedenter vel consequenter. Hinc notandum, quod quædam est passio ab extrinseco illata, et circa hanc non consistit meritum neque demeritum, nisi in quantum a voluntate respuitur aut acceptatur. Nempe occidi pro Christo, non est meritorium, nisi ut volitum ab eo qui trucidatur. Est alia passio, quæ ab intrinseco habet ortum, et hoc dupliciter: quædam enim oritur ex corruptione naturæ, quædam ex liberæ voluntatis conversione. Illa quoque quæ oritur ex corruptione naturæ, in duplici est differentia: quoniam natura corrupta est in se corruptione concupiscentiæ, corruptione quoque pœnali per mortalitatem inflictam. Illæ igitur passiones quæ oriuntur ex corruptione naturæ ut est corrupta pœnali corruptione, habent rationem pœnæ dumtaxat, ut fames et sitis. Illæ autem quæ oriuntur ex ea ut corrupta est corruptione vitiosa, non tantum habent rationem pœnæ, sed etiam culpæ, ut sunt inordinatæ affectiones animæ, quæ consurgunt ex morbo concupiscentiæ, sicut ira, invidia. — Porro prout hujusmodi passiones oriuntur ex conversione ad aliquod bonum amabile, sic sunt in duplici genere, secundum quod voluntas dupliciter potest converti ad aliquid. Aliquando quippe convertitur ad bonum simpliciter, tuncque detestatur et odit quod adversatur hujusmodi bono, puta peccatum; et passiones inde surgentes, justæ ac meritoriæ sunt. Convertitur etiam voluntas interdum ad aliquod bonum propositum sibi, et ad bonum ut nunc; et passiones inde surgentes exstant culpabiles, similiter voluntas a qua oriuntur; attamen non habent plenam rationem mali et culpæ, nisi dum voluntate consummantur, ut dum aliquis vult irasci et contristari (ira per vitium, et inordinata seu sæculari tristitia). Sicque patet, quando hujusmodi passiones animæ sint peccata: et in quantum oriuntur ex corruptione concupiscentiæ, et in quantum nascuntur ex inordinato amore voluntatis deliberativæ. Ex quibus patet solutio ad objecta. Hæc Bonaventura. — Consonat Alexander.
At vero Thomas: Homo, inquit, non inquinatur culpabiliter nisi per id quod ab ipso est, juxta illud Matthæi: Quæ procedunt de homine, hæc coinquinant hominem. Hinc passio secundum quod passio, non est peccatum, quum non sit a patiente secundum quod hujusmodi, sed ab alio in patientem inducitur.3 Per accidens tamen contingit passionem esse peccatum, secundum quod operatio voluntatis, per quam sumus actuum nostrorum principium, aliquo modo ad passionem se habet. Verum ad diversas passiones diversimode habet se. Sunt etenim aliquæ passiones quæ sunt passiones tantum, ut in passionibus corporalibus patet, quæ ab exteriori infliguntur, ut adustio, sectio; aut a principio intus agente etiam naturali, ut febris. Et ad has passiones se habet voluntas ut causans eas, ut est in passionibus sponte assumptis, vel ut sustinens eas libenter ob aliquem finem: sicque contingit in passionibus istis meritum, si sint decentes; vel demeritum, si sint indecentes. Quædam demum sunt passiones quæ non solum sunt passiones, sed etiam operationes, ut sentire, quod (secundum Philosophum secundo de Anima) est quoddam pati, secundum quod vis visiva movetur ab objecto, recipiendo speciem ejus, qua informata operationem suam exercet; et ita est in cunctis potentiis passivis, quales sunt omnes vires partis sensitivæ, et etiam intellectivæ præter intellectum agentem, et præter virtutes motivas organis affixas. Unde et intelligere quoddam pati est, et velle, atque appetere. Hinc ira, invidia, et consimiles affectiones dicuntur animæ passiones, quamvis in his magis minusve proprie nomen passionis sumatur, prout magis aut minus ad corporalem transmutationem accedunt. Quæ transmutatio consequitur in ira et invidia; estque etiam secundum materiales qualitates calidi et frigidi. In sensu autem est secundum species in organo corporali quodammodo spiritualiter, non materialiter receptas; in intellectu autem est secundum receptionem pure spiritualem. Hinc passiones quæ plus de ratione passionis sortitæ sunt, minus in nostra sunt potestate: propter quod specialius passiones vocantur. Verumtamen in omnibus his non est peccatum, nisi secundum quod voluntas aliquo modo circa eas se habet, vel eas imperando in quantum sunt operationes, vel acceptando prout sunt passiones.
Præterea advertendum, quod nomen iræ, secundum propriam impositionem, passionem quamdam significat; postea vero transumptum est ad designandum vitium quoddam. Quum enim virtutes quædam, quamvis sint medietates inter vitia duo extrema, magis opponantur uni extremo quam alteri, sicut mansuetudo magis opponitur iræ quam defectui ejus, contingit quod vitia virtutibus illis opposita, nominantur nomine passionum ad quarum refrenationem virtutes illæ præcipue ordinantur: sicque ira prout vitium nominat, non est nomen passionis, sed actus aut habitus. — Hoc item pensandum, quod passio non pugnat contra rationem, quasi per se opposita virtuti, qua ratio perficitur; sed quia per se opponitur medio quod virtus et ratio in passionibus statuunt et observant. — Hæc Thomas in Scripto.
Præterea in prima secundæ, quæstione vicesima quarta, de his plenius scribit, primo inquirens, utrum bonum et malum morale valeant in passionibus animæ inveniri, hoc est, an aliqua passio animæ sit bona vel mala moraliter.4 Et respondet: Passiones animæ dupliciter queunt considerari. Primo, secundum se; secundo, ut subjacent imperio rationis ac voluntatis. Primo modo non est in eis bonum aut malum morale, quod dependet a ratione. Secundo modo est in eis malitia bonitasve moralis. Propinquior namque est appetitus sensitivus rationi ac voluntati, quam membra exteriora, quorum tamen motus et actus sunt boni aut mali moraliter secundum quod voluntarii: unde multo magis passiones secundum quod voluntariæ, sunt bonæ aut malæ moraliter. Dicuntur autem voluntariæ, quia a voluntate imperantur, vel quia ab ea non prohibentur pro posse, siquidem motus primo primi non sunt in nostra potestate.
Deinde sciscitatur ibidem, utrum omnes passiones animæ sint moraliter malæ.5 Respondet: Circa hoc diversa fuit Stoicorum et Peripateticorum sententia. Stoici quippe dixerunt omnes passiones esse malas; Peripatetici vero dixerunt passiones moderatas consistere bonas. Quorum discrepantia quamvis secundum vocem appareat magna, tamen secundum rem est nulla aut parva, si utrorumque pensetur intentio. Stoici enim non discernebant inter sensum et intellectum, et per consequens nec inter appetitum sensitivum et intellectivum: hinc non discernebant passiones animæ a motibus voluntatis, secundum hoc quod passiones animæ in appetitu sunt sensitivo, simplices autem motus voluntatis sunt in intellectivo appetitu; sed omnem rationalem motum appetitivæ partis vocabant voluntatem, passiones vero dicebant motum progicientem extra limites rationis. Hinc eorum sententiam setquens Tullius, tertio libro de Tusculanis quæstionibus universas passiones appellat animæ morbos. Ex quo argumentatur, quod qui morbosi sunt, sani non sunt; et qui sani non sunt, insipientes sunt: propter quod insipientes nominamus insanos. Peripatetici vero, omnes motus appetitus sensitivi nuncupant passiones, easque reputant bonas, quum fuerint moderatæ per rationem; malas vero, quum rationis moderationem excedunt. Unde patet, quod Tullius in eodem libro, Peripateticorum sententiam approbantium passionum mediocritatem, inconvenienter reprobat, dicens quod omne malum etiam mediocre vitandum est. Quemadmodum enim corpus mediocriter ægrum, non est sanum: sic mediocritas horum morborum, videlicet passionum, non est sana. Verum (ut dictum est) passiones non sunt morbi aut ægritudines animæ, nisi dum carent moderamine rationis.
Tertio quærit Thomas, an passio semper diminuat de bonitate actus moralis.6
Respondet: Sicut Stoici posuerunt omnem sicque passio addit ad operis bonitatem. Sic quoque passio præcedens judicium rationis, in malis diminuit culpam: quoniam minus peccat peccans ex passione, quam ex industria. Sed consequens aliquo prædictorum modorum, auget eam, aut signum est talis augmenti. — Hæc Thomas, cujus dicta gratiose probata sunt.
Quum enim bonum hominis consistat in ratione ut in radice, tanto hoc bonum exstat perfectius, quanto ad plura quæ conveniunt homini, derivatur. Unde nemo dubitat quin ad perfectionem moralis boni pertineat, quod actus exteriorum membrorum per rationis regulam dirigantur. Quumque appetitus sensitivus obedire valeat rationi, ad humanam pertinet perfectionem quod passiones animæ per rationem sint regulatæ. Quemadmodum igitur melius est quod homo non solum velit, sed etiam extrinsecus faciat bonum; sic ad perfectionem pertinet boni moralis, quod homo afficiatur et moveatur ad bonum morale non solum per voluntatem, sed et per sensitivum appetitum, juxta illud Psalmistæ: C Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; intelligendo per cor appetitum intellectivum, per carnem appetitum sensitivum.
Si autem objiciatur, quod passiones semper impediunt judicium rationis; dicendum, quod passiones dupliciter habent se ad rationis judicium. Primo, antecedenter, præveniendo judicium rationis, et sic illud aliquo modo obscurant, bonitatemque actus diminuunt. Secundo, consequenter, et hoc dupliciter. Primo, per modum redundantiæ, ut dum superior pars animæ intense movetur in aliquid, pars inferior sequitur motum ejus: sicque passio consequenter exsistens in appetitu sensitivo, signum est intensionis in voluntatis affectu; et sic indicat bonitatem moralem esse majorem. Alio modo, per modum electionis, quando videlicet homo ex prævio rationis judicio eligit et vult affici aliqua passione, ut promptius operetur quod bonum est, appetitu sensitivo cooperante: Ps. lxxxiii, 3.
Footnotes
Chapter 237 of 271