Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Utrum omnis pœna infligatur pro culpa.

Videtur quod sic, quia B. Maximus præsul loquitur in sermone de beatissimo Joanne Baptista: Quidquid virium in hostibus est, quidquid adversitatis ab illis infertur, nostra impietate nutritur, nostris contingit demeritis. Gregorius quoque in Collecta effatur: Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Itemque Hieronymus: Quidquid patimur, nostra meruere peccata. — Istud etiam videtur exigere justitia, quoniam innocenti non debetur pœna, sed reo; et pœna debetur culpæ, non innocentiæ nec virtuti.

In oppositum est illud Augustini super Canticum Deuteronomii: Quinque modis flagella contingunt. Primo, ut justis merita per patientiam augeantur, ut Job. Secundo, ad virtutum custodiam, ne superbia tentet, ut Paulo. Tertio, ad corrigenda peccata, ut Mariæ sorori Moysis lepra.12 Quarto, ad initium pœnæ, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur.3 Quinto, ad gloriam Dei manifestandam, ut in cæco nato. Sed tres horum modorum non ostendunt pœnam pro peccato inflictam.4

Ad istud paulo ante dictum est aliquid ex Alberto. Thomas vero plenius respondens: Nullus, inquit, punitur nisi in hoc quod aliquo privatur quod ei est bonum. Aliquid autem est homini bonum dupliciter: primo, secundum propriam ejus naturam, in quantum est homo; secundo, penes naturam ejus communem, in quantum est animal, aut vivum. Quumque homo sit id quod est in quantum rationalis, ideo principalia bona ejus sunt quæ ei conveniunt secundum rationem et intellectum. Hinc per talium privationem non punitur nisi pro propria culpa. Secundario quoque sunt bona rationis, quæ ad opus virtutis ac sapientiæ organice instrumentaliterve deserviunt, ut sanitas corporis et terrenorum possessio: quæ non sunt simpliciter bona rationis, sed secundum quamdam mensuram, in quantum cooperantur ad opus virtutis. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus: Superabundantia divitiarum, quæ bonum opus impedit, bona fortuna non est dicenda, sed mala. Unde si quis privatur his bonis quantum ad id quod non proficiunt ad opus virtutis, sed magis officiunt, illa privatio non est pœna hominis in quantum est homo, sed quando privatur his quibus indiget ad opus virtutis. Propter quod dicitur: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi.5 Hinc nullus nisi pro culpa sua punitur in horum subtractione bonorum, secundum quod necessaria sunt virtuti. Unde Psalmista: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum. Si autem consideretur homo secundum naturam communem, sic omnia bona corporis, etiam exteriora, sunt bona sibi: sicque quælibet horum bonorum privatio quædam pœna est ei. Non autem omnis talis pœna inducitur pro proprio ejus peccato; attamen semper aliquod peccatum sequitur, ad minus peccatum naturæ: quoniam nisi humana natura per peccatum originale esset infecta, nullam molestiam aut defectum homo in his pateretur.

Hinc patet ad objecta solutio. Quod enim homo ad augmentum meriti flagellatur, non est pœna ei in quantum est homo, sed in quantum habet communem seu animalem naturam: ideo talis pœna non sequitur semper propriam culpam ejus qui peccat aut patitur, sed culpam naturæ infectæ, quæ si infecta non esset, homines sine hujusmodi molestiis ad profectum metriti pervenirent. — Denique Christus nullo modo habuit pœnam hominis in quantum homo, quia in bonis rationis nusquam passus est detrimentum; sed habuit pœnas quantum ad naturam communem. Non ergo oportuit quod in eo fuerit propria culpa, sed quod culpa præcesserit in natura humana. — Iterum sicut principale præmium actuum virtuosorum non est opulentia temporalis, sic principale supplicium vitiorum non est damnum temporale, sed carentia beatificæ visionis, pœnaque infernalis. Impii quoque ad majorem suam damnationem temporaliter prosperantur, sicut et justi ad pleniorem suam salutem adversitatibus exercentur. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima secundæ, quæstione octogesima septima, scribit de hac quæstione, et illa jam supra sunt allegata. Pœna, inquit, dupliciter consideratur, puta simpliciter, et item ut est satisfactoria et quodammodo voluntaria. Et hanc unus interdum ex caritate suffert pro culpa alte-

Ps: xxxvi, 25.

II Cor. xii, 7.67 rius. Pœna vero simpliciter dicta, prout rationem pœnæ habet, semper dicit ordinem ad propriam culpam; atque interdum ad culpam actualem, ut dum quis a Deo vel homine pro peccato a se commisso punitur; quandoque ad culpam originalem, et hoc vel principaliter, vel consequenter. Principaliter equidem pœna originalis peccati est, quod natura sibi ipsi relinquitur, destituta auxilio originalis justitiæ; sed ad hoc consequuntur omnes pœnalitates, quæ ex defectu naturæ hominibus contingunt. — Verumtamen aliquid quandoque videtur pœnale, quod tamen simpliciter rationem non habet pœnæ. Pœna namque est species mali. Malum vero est privatio boni. Quumque sint plura hominis bona, videlicet animæ et corporis, exteriorumque rerum, aliquando homo sustinet detrimentum in bono minori, ut proficiat in majori: ut dum patitur detrimentum pecuniæ propter corporis sanitatem, vel in horum utroque ob animæ suæ salutem; tuncque tale detrimentum non est simpliciter hominis malum, sed secundum quid: idcirco non habet simpliciter rationem pœnæ, sed medicinæ. Ideo hujusmodi non reducuntur ad culpam sicut ad causam, nisi pro tanto quia hoc ipsum quod oportet naturæ humanæ medicinas adhibere pœnales, est ex corruptione naturæ, quæ est pœna originalis peccati. Unde et quædam infirmitates ac pœnæ quandoque apparent in pueris baptizatis, ut febres et dæmonum oppressiones: quæ nihilo minus ex divina providentia ad patientium salutem, et ad intuentium admonitionem contingunt. Hæc Thomas in Summa. — Qui etiam in secunda secundæ, et in Summa contra gentiles, de his in pluribus locis loquitur.

Præterea Petrus circa hæc scribit: Omne nocumentum ex peccato proveniens, pœna vocatur; nullum vero peccatum caret numento ex se proveniente: hinc nullum peccatum caret pœna. Duplex quippe est numentum ex peccato proveniens. Unum effective, quod peccatum facit peccanti, quem lædit, et hæc dicitur pœna acta, ut naturalium bonorum corruptio; et nunquam caret hac pœna. Aliud dispositive, quod ab altero inferri promeretur, hæcque vocatur pœna inficta; et hac aliquando caret ad tempus, Deo seu homine ultionem differente, juxta illud in Job: Nunc enim Deus non infert iram, nec ulciscitur scelus valde.8 Hæc Petrus ad quæstionem qua quæritur, utrum culpa possit esse sine aliqua pœna. — Concordat Richardus per omnia, eadem parum prolixius scribens. At vero Bonaventura scribens: Malum, inquit, pœnæ dupliciter potest ordinari: uno modo ad malum culpæ quod puniendo ordinat; alio modo ad bonum quod Deus ex pœna elicit. Itaque dico, quod si aliqua pœna infligitur, cujus ordinatio principaliter consistat in comparatione ad malum culpæ, dico igitur, quod pœna necessario requirit malum culpæ præcessisse; nec tantum præcessisse, sed etiam aliquo modo inseparabiliter concomitari. Pœna namque aut est directe ordinata ad solum puniendum, aut est principaliter ordinata ad malum excludendum. Primo modo est pœna infernalis; secundo modo, purgatorii pœna. Primo quoque modo, pœna requirit præsentiam culpæ secundum deformitatem et maculam. Secundo modo, requirit culpæ præsentiam secundum reatum et sequelam. Si autem pœna infligitur principaliter propter ordinem quem habet ad bonum quod inde elicitur: aut ergo propter bonum proprium, aut propter bonum alienum. Si propter proprium bonum, sic exigit quod in subjecto illo aliquando fuerit culpa, possitque esse in futuro. Si vero propter bonum alienum, tunc sufficit ut fuerit culpa in alio quam in eo qui punitur, puta in eo pro quo punitur; sicut fuit in Christo. Sic igitur patet, quod omnis pœna aliquo modo respicit culpam: sed quædam ut præsentem in se, utpote pœna infernalis; quædam ut præteritam in se, sed præsentem reatu atque sequela, ut purgatorii pœna; quædam solum ut præteritam in eo qui punitur, ut est omnis pœna justorum, Christo excepto; quædam vero respicit culpam non in se, sed in alio, ut in Christo. Quum itaque quæritur, utrum omnis pœna sit causata a culpa: dicendum, quod si intelligatur de causa meritoria de condigno, ita non habet veritatem; si vero intelligatur de causa sine qua non, sic aliquo modo verificatur. Nulla quippe esset pœna, nisi præcessisset aliqua culpa. Hæc Bonaventura.

Qui insuper sciscitatur, utrum in aliquo sit culpa sine omni pœna subsequente. Ad quod jam secundum Petrum et Richardum est responsum. Bonaventura vero diffusius scribens: Impossibile, ait, est in aliquo esse culpam, quin ad ipsam inseparabiliter pœna sequatur. Cujus ratio sumitur ex perfectione divinæ justitiæ, ex pulchritudine universi, ex corruptione inordinationeque culpæ, et ex conditione peccantis naturæ. Ex perfectione divinæ justitiæ sumitur ratio, quoniam tanta est justitia Dei, quod non patitur dedecus culpæ ad modicum esse sine decore justitiæ: omnimode enim debet justitia injustitiam superare. Ex pulchritudine etiam universi, quod ex ordine sortitur decorem: unde requirit inordinationem peccati per ordinationem supplicii reparari. Sic et ex corruptione culpæ sumitur ratio: nunquam enim peccatur, quin modus, species et ordo circa actionem voluntatis tollantur: quod magnum est damnum, quod instaurari oportet per suum contrarium... Culpam ergo inseparabiliter sequitur pœna, quæ est damnificatio, læsio sive corruptio, quam peccans ingerit sibimetipsi. Hæc Bonaventura.

Circa hanc demum distinctionem aliqui quærunt, an aliqua pœna sit a Deo; et rursus, utrum omnis pœna a Deo sit. Ad quæ Alexander et Bonaventura prolixe respondent, Petrus vero et Richardus succincte. Sed quum de his jam dicta sint multa, pertranseo.9 Nempe quum pœna includat ordinem quemdam ad culpam, aliquo modo a Deo est. Et quoniam dictum est, quod et ipsum peccatum sit pœna, constat quod pœna in quantum peccatum, non causatur a Deo saltem quoad suum formale. Est etiam pœna sensus, quæ est quid positivum, quam constat effective esse a Deo. Pœna vero damni, quæ est carentia beatificæ visionis, a Deo est, non effective, quum sit privatio quædam nec effectivam habens causam; imo ex demerito hominis est. Nihilo minus, in quantum est justa pœna, dicitur esse a Deo, eo modo quo causam potest habere, quemadmodum subtractio gratiæ. Talia namque a Deo sunt, non influente, sed influentiam retrahente.

Footnotes

  1. Num. xii, 10, 14. ↩

  2. Job 1. ↩

  3. Act. xii, 23. ↩

  4. Joann. ix, 1-3. ↩

  5. Prov. xxx, 8. ↩

  6. p. 484 Dets. ↩

  7. art. 7. p. 445 D. ↩

  8. Job xxxv, 15. ↩

  9. dist xxxii, q. 3. ↩

Chapter 238 of 271