Skip to the text

Distinctio 40

A. An ex fine omnes actus pensari debeant, ut simpliciter boni vel mali dicantur.

POST hæc de actibus adjiciendum videtur, utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni vel mali. Licet enim, secundum quosdam, omnes boni sint in quantum naturaliter sunt; non tamen absolute dicendi sunt omnes boni, nec omnes remunerabiles, sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni. Nam simpliciter ac vere sunt boni illi actus qui bonam habent causam et intentionem, id est, qui voluntatem bonam comitantur et ad bonum finem tendunt; mali vero simpliciter dici debent qui perversam habent causam et intentionem. Unde Ambrosius ait: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Et Augustinus super psalmum tricesimum primum: Nemo computet bona opera sua ante fidem. Ita enim videntur mihi esse ut magnæ vires et cursus celerrimus præter viam: quia ubi ipsa fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid quum facit attendat, quo lacertos optimæ gubernationis dirigat. — His testimoniis insinuari videtur, ex affectu et fine opera bona esse vel mala. Quibus consonat quod Veritas in Evangelio ait: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Nomine arboris non natura humanæ mentis, sed voluntas intelligitur: quæ si mala fuerit, non bona, sed mala opera facit;1 si vero bona fuerit, bona, non mala opera facit.

Ambr. de Offic. lib. 1, n. 147.

Aug. in ps. 31 enarrat. 2, n. 4.

B. Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala.

Sed quæritur, utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala. Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nec mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus. Secundum quos quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur. Aliis autem videtur, quod quidam actus in se mali sint, ita ut non possint esse nisi peccata, etiam si bonam habeant causam; et quidam in se boni, ita ut etsi malam habeant causam, non tamen boni esse desinant. Quod testimonio Augustini confirmant, qui dicit bonum aliquando non bene fieri. Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit, quia non bona facit intentione, ut ait Augustinus super Joannem. Servilis (inquit) timor non est in caritate, in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum; etsi bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit. — Ecce habes quod aliquis non bene facit illud

Hugo. Summa Sent. tract. III, c. 15.

Aug. Confess. lib. 1, n. 19.

Id. in ps. 118 sermo 11, n. 1. quod bonum est. Facit ergo quod bonum est, intentione non bona. Ideo asserunt illi, quædam opera esse talia, quæ sic bona sunt, quod mala esse non possunt quacumque modo fiant: sicut econverso quædam sic sunt mala, ut non possint esse bona quacumque ex causa fiant; alia autem esse opera, quæ ex fine vel causa bona sunt vel mala; et ad illa referunt Sanctorum testimonia quibus vel ex affectu vel intentione judicium operum pensari dicunt. Tripartitam edunt isti differentiam actuum.

C. Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, præter quædam quæ per se peccata sunt.

Sed Augustinus evidentissime docet in libro Contra mendacium, omnes actus secundum intentionem et causam judicandos bonos vel malos, præter quosdam qui ita sunt mali, ut nunquam possint esse boni, etiam si bonam videantur habere causam.2 Interest (inquit) plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quæ constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum, si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona, nunc mala, quæ non sunt per se ipsa peccata: sicut victum præbere pauperibus bonum est, si fit causa misericordiæ cum recta fide; et concubitus conjugalis, quando fit causa generandi, si ea fide fiat ut gignantur regenerandi. Hæc rursus mala sunt, si malas habeant causas: velut si jactantiæ causa pascitur pauper, aut lasciviæ causa cum uxore concumbitur, aut filii generantur, non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Quum vero opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiæ: quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse, vel, quod est absurdius, justa peccata esse? Quis dicat: Furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus; aut falsa testimonia proferamus, non ut inde innocentes lædantur, sed potius salventur? Duo enim bona hic sunt: ut inops alatur, et innocens non puniatur. Aut quis dicat adulterium esse faciendum, ut per illam cum qua fit, homo de morte liberetur? Testamenta etiam vera cur non supprimimus et falsa supponimus, ne hereditates habeant qui nihil boni agunt, sed hi potius qui indigentes adjuvant? Cur non fiant illa mala propter hæc bona, si propter hæc bona nec illa sunt mala? Cur non ab immundis meretricibus, quas ditant stupratores, rapiat divitias vir bonus, ut indigentibus eas largiatur, quum nullum malum sit si pro bono fiat? Quis hoc dicat, nisi qui res humanas moresque conatur et leges subvertere? Quod enim facinus non dicatur recte fieri posse, nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et præmium, si semel consenserimus, in malis actibus non quid fiat, sed quare fiat esse quærendum, ut quæcumque pro bonis fiunt causis, nec ipsa mala esse judicentur? At justitia merito punit eum qui dicit se subtraxisse superflua diviti, ut præberet pauperi; et falsarium qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset heres qui faceret eleemosynas largas, non ille qui nullas; et eum qui se fecisse adulterium ostendit, ut per illam cum qua fecit, hominem de morte liberaret. Sed diceret aliquis: Ergo æquandus est fur quilibet, furi qui voluntate misericordiæ furatur. Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo quisquam est bonus, quia pejor est unus: pejor enim est qui concupiscendo, quam qui miserando furatur. Sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto abstinendum est. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit gravius, aliud levius peccatum? Nunc autem quærimus, quis actus peccatum sit vel non, non quod gravius sit vel levius. — Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quæ non inutilem habent exercitationem; et dignosces, quis actus sit peccatum, qui scilicet malam habet causam: nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est. Ex quo consequi videtur, quod non semper ex fine judicatur voluntas sive actio mala, sicut in illis quæ per se peccata sunt. Illa enim quum quis gesserit pro aliqua bona causa, bonum videntur habere finem; nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava. In quibus aliqui ponunt actum Judæorum qui crucifigendo Christum arbitrabantur se obsequium præstare Deo: quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium; et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt.3 De bonis autem nulla fit exceptio in præmissis verbis Augustini, quin omnis voluntas bona ex fine sit bona; et ex fine et voluntate omnis actio bona, bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est; et omnis quæ habet malam causam, mala est; sed non omnis quæ bonam causam habet, bona est. Ideoque quum ex affectu dicitur nomen imponi operi, in bonis operibus generaliter vera est hæc regula, sed in malis excipiuntur illa quæ per se mala sunt. Omnia ergo hominis opera secundum intentionem et causam judicantur bona vel mala, exceptis his quæ per se mala sunt, id est, quæ sine prævaricatione fieri nequeunt.

Aug. Contra mendac. n. 19.

D. Quidam dicunt hæc prædicta non posse fieri bono fine.

Quæ tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur, ut pauperibus tribuat, non pro bono (ut aiunt) furatur. Non enim bonum est, aliena pauperibus erogare. Qui enim de rapina sacrificium Deo offert, idem facit, ut ait auctoritas, ac si filium in conspectu patris victimet, vel sacrificium canis Deo offerat.45 Abominabilis nempe Deo est impiorum oblatio.6 Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare, malum esse dicunt: etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic hominem liberare, malum esse asserunt. Ideoque Augustinum in superioribus dicunt temperasse sermonem, cauteque locutum, ubi ait: Ea quæ constat esse peccata, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda. Non enim simpliciter dixit, Bono fine et Bona intentione, sed addidit, Quasi et

Velut: quia talia non fiunt bono fine et bona intentione, sed intentione quæ videtur bona, et fine qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo excepit Augustinus ista, ut aiunt, quin causas habeant malas, sed quia causas habent quæ videntur bonæ, sunt tamen malæ.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ

PRÆINDUCTA distinctione tractatum est de actibus, præsertim interioribus, in quibus ratio meriti demeritive exsistit;7 hic de exterioribus actionibus investigatur, qualiter et ex quibus causis sint moraliter bonæ aut malæ. Et pene tota distinctionis hujus materia jam paulo ante præhabita est, idcirco nec immoderantius insistendum.8 Quærit quippe Magister, an opera ipsa exteriora de quibus jam mentio, sint bona ex affectu unde procedunt, et ex fine propter quem fiunt.

Footnotes

  1. Matth. VII, 18. ↩

  2. Aug. Contra mendac. n. 18. ↩

  3. Joann. XVI, 2. ↩

  4. Is. LXVI, 3. ↩

  5. Eccl. XXXIV, 24. ↩

  6. Prov. XXI, 27. ↩

  7. Cf. dist. xxxvii. ↩

  8. Ibidem. ↩

Chapter 251 of 271