Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum exterior actio ex voluntatis affectu sit bona censenda.

Videtur quod non, quoniam scelera multa ex bona procedunt voluntate: ut si homo compassivus furetur quatenus indigentibus largiatur. — Verum de isto prorsus pertranseo, quia ex dictis in distinctionibus immediate præhabitis patet responsio. Nempe quum actus exteriores ab interioribus actionibus ex quibus emanant, bonitatem et malitiam sortiantur, idem judicium est de exterioribus et interioribus actibus:1 siquidem quod est causa causæ, est causa causati.

Præterea circa hæc quæritur, an bonum et malum sint differentiæ essentiales actus humani.

Ad quod Thomas: Actiones, inquit, differunt specie secundum diversitatem formarum, quæ sunt principia actionum, quamvis etiam agentia non differant specie: quemadmodum calefacere et infrigidare differunt specie, sicut calor et frigus. Forma autem voluntatis est finis et bonum, quod est objectum ejus ac volitum: hinc in actibus humanis oportet differentiam inveniri specificam secundum rationem finis. Quumque actus sint in genere moris ex hoc quod sunt voluntarii, idcirco in genere moris est diversitas speciei secundum finis diversitatem. Et quoniam bonum et malum secundum ordinem ad finem sumuntur, hinc necesse est quod bonum et malum sint essentiales differentiæ in genere moris. Porro aliqua reducuntur ad genus dupliciter: primo, per se, ut quæ per essentiam suam in illo genere continentur, sicut albedo et nigredo reducuntur et pertinent ad genus coloris; secundo, per accidens, ratione alicujus exsistentis in ipsis, ut res alba et nigra ad colorem. Ea ergo quæ simpliciter sunt in genere, differunt specie per differentias generis essentiales; quæ vero reducuntur ad genus per accidens, non differunt per differentias generis simpliciter, sed secundum quid tantum, secundum quod ad illud pertinent genus, prout præcipue in artificialibus patet. Formæ enim artificiales sunt accidentales; sicque cultellus et clavus differunt specie secundum quod ad genus artificiale pertinent, sed quoad substantiam ejusdem sunt speciei: quia substantia utriusque est ex materia naturali, non ex forma artificiali. Et quia (ut dictum est) ita aliquid ad genus pertinet moris, quo voluntarium exstat; ideo actus voluntatis immediate et per se ad voluntatem pertinentes, per se in genere moris sunt. Hinc simpliciter specie distinguuntur interiores actus voluntatis per bonum et malum, tanquam per differentias essentiales. Actus autem imperati a voluntate, eliciti per alias potentias, pertinent ad genus moris per accidens, secundum scilicet quod sunt a voluntate imperati: ideo actus illi secundum substantiam non distinguuntur specifice per bonum et malum, sed per accidens, secundum quod ad genus pertinent moris. Verumtamen malum ut est differentia actionis voluntariæ, non sumitur pro sola privatione, sed ut fundatur in aliquo fine voluntatis positivo, et sic dicit aliquam entitatem. Hæc Thomas in Scripto.

At vero Petrus: Quemadmodum (ait) tangit Magister, quidam dixerunt quod omnia opera, sive bona sive mala, judicantur ex intentione; alii vero, quod sola indifferentia. Quarum opinionum concordia hæc est, quia intentio dupliciter sumitur: primo, pro motu voluntatis ordinantis opus in finem; secundo, pro fine intento ad quem voluntas ordinat opera. Primo modo intentionem accipiendo, omnia opera, sive bona sive mala, judicantur ex intentione. Nam ille motus voluntatis ordinantis nunquam est bonus, nisi ordo sit rectus, ita quod extrema convenienter ordinentur. Sed accipiendo intentionem secundo modo, non omnia opera ex intentione judicantur, sed illa quæ de se bona sunt vel indifferentia. Hinc Ambrosius dicens quod affectus operi nomen imponit, affectum vocat intentionem primo modo sumptam. Similiter in Matthæo ubi habetur, Non potest arbor bona fructus malos facere:2 arbor appellatur intentio primo modo, quæ est ordinatio operis in finem; opus autem dicitur fructus. Hæc Petrus.

Concordat Richardus per omnia, respondendo ad hanc quæstionem, utrum omnis actus exterior bona intentione factus, sit meritorius. Et ait, quod sumendo intentionem pro motu voluntatis ordinantis actum exteriorem in finem, sic omnis actus exterior bona intentione factus, est meritorius; si autem sumatur intentio pro fine intento, sic solum actus exteriores qui de genere sunt bonorum aut indifferentes, sunt meritorii ex bona intentione. Hæc Richardus.

Albertus demum de hac quæstione et de pertinentibus ad distinctionem præsentem parum aut nihil scribit, præter ea quæ habentur in textu. Responsio quoque Bonaventuræ in responso Petri sententialiter continetur; atque in idem coincidit solutio Alexandri.

Porro Scotus: Primo, inquit, dicendum est de naturali actus seu operis bonitate, secundo de bonitate morali. De primo dico, quod sicut in corpore pulchritudo est ex aggregatione omnium convenientium corpori et inter se, utpote quantitatis et coloris atque figuræ, ut asserit Augustinus octavo de Trinitate; sic bonitas naturalis (non illa quæ cum ente convertitur, sed quæ habet malum oppositum) est perfectio secunda alicujus rei integrata ex omnibus convenientibus sibi et ad invicem. Omnibus quoque illis concurrentibus, perfecta est bonitas, juxta illud divini Dionysii, Bonum est ex perfecta et integra causa;3 omnibus vero istis deficientibus, ac stante natura quæ nata esset perfici illis, est perfecte mala; quibusdam vero subtractis, est mala, sed non perfecte, sicut est de pulchritudine et turpitudine corporis. Actus autem naturaliter natus est convenire suæ causæ efficienti, et objecto, ac fini et formæ. Tunc ergo bonus est naturaliter, quando habet omnia convenientia, quantum ad ista quæ nata sunt ad esse ejus concurrere.

De secundo dico, quod bonitas actus moralis est ex aggregatione omnium convenientium actui, non absolute ex natura actus, sed quæ conveniunt ei secundum rectam rationem. Quumque recta ratio dictet actui determinatum convenire objectum, determinatumque modum et circumstantias alias, non est tota et plena bonitas ejus ex fine solo; sed prima ratio bonitatis ejus est convenientia actus ad efficiens, a quo actus vocatur moralis, quia libere elicitus. Et istud actui tam bono quam malo commune est, quum neque Ari ex quo elicitive imperialiterve procedit. laudabilis nec vituperabilis exstet nisi sit ex voluntate. Secunda conditio ex objecto est: quod si conveniat, tunc actus est bonus ex genere. Post istud prima circumstantia est ipsius finis; nec ista sufficit sine circumstantiis aliis, ut est circumstantia formæ, utpote quod debito modo fiat: quæ est circumstantia quarta. Deinde sequuntur circumstantiæ magis extrinsecæ, utpote quando et ubi. Sequitur ergo, quod sola bonitas finis, etiam ut secundum rectam intenditur rationem, non sufficit ad actus bonitatem, sed requiruntur aliæ circumstantiæ secundum ordinem prædictum, ad hoc quod bonitas sit moralis. Bonitas quoque meritoria addit super bonitatem moralem, quoniam bonitas meritoria principaliter est ex fine: quia præsupposita seu completa bonitate morali, superadditur bonitas meriti ex debita relatione actus istius in finem, quæ relatio debita fit prout ex caritate elicitur. — Hæc Scotus. Cujus dicta videntur a præhabitis aliqualiter dissentire. Nihilo minus per distinctionem concordantur. Bonitas namque sufficiens ad hoc quod actus vocetur bonus, ex fine est et mediis proportionatis, juxta sensum præhabitum; bonitas vero perfecta etiam illa requirit quæ tetigit Scotus.

Præterea Durandus circa hoc nititur comprobare, quod bonum et malum non sint differentiæ essentiales actus moralis, probans hoc eo quod præsupponant actum moralem constitutum in esse specifico. Quod si ita esset, haberent se accidentaliter ad actum moralem, nec oporteret actum moralem esse bonum aut malum: cujus oppositum infra dicetur. Multa quoque circa hæc scribit, in quibus occupari videtur infructuosum.

Footnotes

  1. Cf. dist. xxxvi, q. 4. ↩

  2. Matth.vii, 18. ↩

  3. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 252 of 271