Quæstio 3
Tertio quæritur, An in actibus humanis sit aliquis indifferens, id est nec bonus nec malus moraliter.
Videtur quod sic. Primo, quia sunt quidam hominum actus nec boni nec mali, videlicet nec ex virtute nec ex vitio procedentes, sed vel ex sola imaginatione aut naturali ratione, qui non sunt in se mali nec demeritorii, ut honorare parentes, nec semper ex virtute procedunt. — Secundo, peccatoribus prædicatur, ut quamvis in peccato persistant, non tamen penitus ab actibus abstineant ex suo genere bonis, ut sunt jejunare, orare: qui actus ab ipsis facti, nec boni nec mali sunt moraliter. — Tertio, opera non sunt meritoria nisi propter Deum facta. Aut ergo exigitur actualis in Deum relatio, et sic nunquam quis mereretur, nisi cogitaret actualiter de Deo, quod esset viam salutis nimis arctare; aut sufficit relatio habitualis, sicque sufficeret semel in mense aut anno actum referre in Deum, quod esset viam salutis nimium relaxare. — Quarto, bonum et malum sunt contraria mediata, ut in Prædicamentis habetur. Nec videtur aliquod medium inter ea nisi indifferens. — Quinto, festucam de terra levare, barbam fricare, sunt actus humani indifferentes, et possunt referri in finem indifferentem, videlicet ut alius videat illos actus.
In oppositum videtur illud Apostoli: 1 Cor. x, 31. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et si homo hoc implet, bene et meritorie operatur; si non, peccat. Ergo actus hominis meritorius demeritoriusve consistit. — Rursus, loqui otiose peccatum est: ergo et frustra seu inaniter operari, quod est actum in finem debitum non referre, præsertim quum plus sit facere quam dicere tantum.
De hujus quæstionis solutione breviter expedit se Albertus, dicendo: Otiosum et indifferens non sunt idem. Otiosum namque redimit inutiliter tempus; indifferens autem æqualem habet dispositionem seu potentiam ad bonum et malum. Et sic otiosum est peccatum, indifferens vero non. — Hæc responsio incompleta est et obscura; innuit tamen quod secundum theologos, aliquis actus indifferens sit.
Thomas vero super hoc plenius scribens: Tres (inquit) opiniones circa hoc sunt. Nam aliqui dicunt, quod in dictis non potest esse aliquid indifferens, sed in factis. Verbum namque ordinatur ad aliquid, quum sit signum rei; factum vero, quum non sit signum, non est ordinatum ad aliud. Idcirco in verbo deformitas incidit, si otiose proferatur, non autem in facto, si sine causa legitima fiat. Verum hæc ratio nulla est. Quamvis enim factum non sit ordinatum ad aliud sicut signum ad signatum, est tamen ordinatum ad aliquid sicut ad finem: quoniam omne quod a principio est, ad aliquem tendit finem. Otiosum vero opponitur ordini illi qui est ejus quod ordinatur ad finem ipsum, non ordini qui est signi ad signatum.
Hinc alii dicunt, quod tam in dictis quam in factis contingit aliqua indifferentia esse, quæ nec bona nec mala sunt: ut illa quæ non ordinantur ad præceptorum impletionem, ut sic propter Deum fiant, neque divinis contrariantur præceptis, sive sint in dictis, sive in factis: ut si quis loquatur alicui ex amicitia quadam civili, aut amicabile quoddam opus ad ipsum exerceat. Sed nec istud videtur, quoniam actus virtutis politicæ non exstat indifferens, imo de se bonus est, et si gratia informetur, meritorius redditur. Nec est accipere aliquid in quod ordinetur actus humanus, quod vel secundum politicam virtutem rectum non sit, aut rectitudini adversum: quia non potest esse aliquis actus ab aliquo deliberante sine intentione finis, ut secundo Metaphysicæ dicitur. Porro finis ille est homini conveniens vel secundum animam, vel secundum corpus, aut secundum res exteriores, quæ ad utrumque ordinantur. Quod bonum, nisi contrarietur bono convenienti homini secundum rationem, rectitudinem habet virtutis civilis: quoniam virtus civilis dirigit in omnibus quæ sunt corporis, et etiam quæ propter corpus quæruntur.
Hinc si quis mediocriter his utatur, usus est rectus; si autem secundum abundantiam vel defectum, usus est vitiosus virtuti contrarius.
Ideo aliter, secundum alios, est dicendum, quod nullus actus a voluntate deliberativa procedens potest esse, qui non sit bonus aut malus, non tantum secundum theologum, sed etiam secundum moralem philosophum. Et ultra, non potest esse aliquis actus a deliberativa virtute procedens in habente gratiam, qui meritorius non sit. Verumtamen in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberativus qui nec meritorius nec demeritorius sit, attamen bonus aut malus est. Cujus ratio est, quoniam malum in quantum malum, non opponitur bono nisi sicut privatio habitui; oppositio autem contrarietatis est ex eo quod id super quod fundatur privatio talis, non compatitur secum aliquod bonum quod sit simpliciter bonum: quemadmodum delectatio immoderata in cibis non compatitur secum bonum sobrietatis, quod est simpliciter bonum. Hinc immoderata delectatio adjungitur privationi boni, sicque mala vocatur. Si ergo in actionibus invenitur medium inter bonum et malum, hoc non erit nisi in quantum malum bono privative opponitur. In privative vero oppositis non invenitur medium nisi per hoc quod subjectum non est habitus susceptivum: propter quod lapis, qui visionis susceptivus non est, nec videns nec cæcus asseritur. Atque per hunc modum oportet accidere medium inter bonum et malum, ut si aliquid est quod alicujus bonitatis susceptivum non est, nec malitia opposita inerit sibi; unde relinquetur indifferens. Hoc autem contingit dupliciter.
Primo, per modum abstractionis, secundum quod universale aliquid significatur ut abstractum a differentiis contrariis dividentibus ipsum: ideo in sua communitate sumptum, significatur ut indifferenter se habens ad utramlibet differentiarum: ut animal non significatur ut rationale, neque ut irrationale; et tamen oportet ut omne particulare animal rationale aut irrationale exsistat. Et ita est hic. Si enim significetur actus in eo quod est agere, habet naturalem bonitatem in quantum est ens; sed indifferenter se habet ad bonitatem malitiamve moralem. Conformiter, bonum ex genere indifferenter se habet ad bonum et malum ex circumstantia et ex fine, quamvis non inveniatur aliquid in genere particulare, quod non sit circumstantia quadam vestitum, et ad finem aliquem ordinatum. Atque secundum hanc considerationem quidam dixerunt omnes actus esse indifferentes, in quantum sunt actus; quidam autem dixerunt, quod non omnes actus, sed aliqui, accipientes nomina actuum magis in speciali, quæ non exprimunt aliquid ex quo actus ad bonitatem vel malitiam determinetur, ut materiam aut finem vel circumstantiam, ut comedere, ambulare.
Alio modo contingit hoc secundum quod aliquod particulare signatum deficit a susceptibleitate alicujus perfectionis, ut lapis a susceptibleitate visus: sicque aliqui actus deficientes a susceptibleitate perfectionis moralis, non morales dicuntur. Actus demum susceptibleis est bonitatis moralis, secundum quod humanus est; humanus autem est, secundum quod aliquo modo a ratione deducitur: quod contingit tantum in actibus illis qui a voluntate imperantur, qui rationis deliberationem sequuntur. Actus vero qui sequitur apprehensionem subitæ imaginationis, ut confricatio barbæ, hoc modo indifferens est. Sed nullus rationem deliberativam sequens, erit indifferens, imo necessario bonus aut malus bonitate aut pravitate civili. Attamen actus bonitate civili perfectus, non est susceptibleis efficaciæ promerendi, nisi in eo qui gratiam habet. Hinc in eo qui gratia caret, indifferens est ad meritum sive demeritum; sed in eo qui gratiam habet, oportet vel meritorium vel demeritorium esse: quia si est malus, erit demeritorius; si bonus, meritorius erit; quia quum caritas imperet cunctis virtutibus sicut voluntas universis potentiis, oportet mentorum ait Simplicius. Hinc potest esse quod quidquid ordinatur in finem alicujus virtutis, ordinetur in finem caritatis, et ita, quum omnis actus bonus ordinetur in finem alicujus virtutis, ordinetur in finem caritatis;1 sicque meritorius erit, sicut bibere et comedere, servato modo temperantiæ, et ludere ad recreationem, servato modo eutrapeliæ, in eo qui caritatem habet, qua Deum ultimum finem vitæ suæ constituit. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima secundæ, quæstione octavadecima, movet super hac re dubia duo: primum an aliquis actus sit indifferens secundum speciem; secundum, utrum aliquis actus indifferens sit secundum individuum. Ad primum respondet:2 Omnis actus habet speciem ex objecto; actus quoque humanus, qui vocatur moralis, speciem suscipit ex objecto relato ad principium actuum humanorum, quod est ratio. Unde si objectum actus includat aliquid quod conveniat ordini rationis, erit actus bonus secundum speciem suam, ut dare eleemosynam indigenti; si autem includat aliquid quod ordini rationis repugnet, sicut furari, erit actus secundum speciem malus. Interdum autem objectum actus non includit quidquam ad ordinem pertinens rationis, ut levare festucam, seu ire ad campum; et tales actus secundum speciem suam sunt indifferentes. — Quum ergo objicitur, quod malum et bonum sunt immediate opposita, sicut habitus atque privatio; respondendum, quod duplex est privatio. Una consistens in privatum esse, et hæc nihil relinquit, sed totum tollit, ut mors, cæcitas. Et inter hanc privationem et habitum oppositum non est medium circa susceptibile proprium. Alia consistens in privari, quemadmodum ægritudo est privatio sanitatis, non quasi totum mox auferens, sed ut via ad totalem sanitatis ablationem, quæ fit per mortem. Ideo talis privatio, quum aliquid relinquat, non semper est immediata cum opposito habitu. Sicque malum est privatio boni, ut in commentario suo super librum Prædicado quam ex principiis speciei. — Hæc sentire videtur quod Veritas ipsa testatur :3 Thomas in Summa.
Petrus vero hic tangit duas opiniones : unam jam dictam, et aliam plenius infra ponendam, nec declinans ad aliquam, sed breviter depromens qualiter utraque possit salvari.
Richardus quoque ea quæ Petrus scribit prosequitur magis diffuse, ambas referens opiniones, et ad eam quam Thomas tuetur magis declinans. Ad quod allegat quod quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius protestatur : Dæmonis malum est esse contra deiformem intellectum; malum vero animæ, esse contra rationem; corporis, contra naturam. Sed omnis actus deliberativæ voluntatis in nobis, est aut secundum rationem, et sic est moraliter bonus, aut contra eam, sicque consistit moraliter malus. Quod si fuerit præter rationem, adhuc esset moraliter malus, quia secundum Damascenum libro secundo, manendo in eo quod secundum naturam est, in virtute manemus; declinantes vero ab eo quod est secundum naturam ad id quod est præter naturam, in malitia sumus. Et per naturam intelligit rationem. Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura circa hæc scribit diffuse : Hæc, inquiens, quæstio intelligitur de actione voluntatis deliberativæ, secundum quod deliberativa est. De qua etiam actione est loqui dupliciter, utpote per comparationem ad genus operationis, et in comparatione ad operantem. Et hoc ultimo modo intelligitur quæstio, suntque diversæ opiniones de ista materia. Nam aliqui dicunt, quod nihil faciat homo ex deliberatione quod Deus non reputet ei ad præmium vel ad pœnam, ita quod in die judicii de omni actu deliberativo rationem reddemus. Et huic opinioni videntur consonare verba Sanctorum, dicentium quod sicut non peribit capillus de capite, sic nec momentum de tempore de quo rationem non reddemus, ut dicit Bernardus. Et idem dicere videtur Anselmus : Exigetur, dicens, a nobis omne tempus nobis impensum qualiter sit expensum. Quibus con-
De omni verbo otioso, etc. — Verum ista opinio aut multum ampliat viam salutis, aut multum angustat. Nempe ad hoc quod opus sit meritorium, aut dicerent exigi actualem relationem operis in Deum et in particulari, aut dicerent sufficere relationem in habitu atque in universali. Et si dicant primum, nimis coarctant viam salutis. Sic enim in omni opere quod homo non referret actualiter in Deum, peccaret ac demereretur : quod valde durum est dicere. Si autem sufficit intentio habitualis et in universali, sic dum quis semel in principio anni aut mensis vel septimanæ vel diei proponeret Deo servire, omnia opera bona quæ postea faceret, etiam nihil de Deo recogitans, meritoria sibi essent : quod esset viam salutis valde laxare.
Hinc est alia positio magis temperata, videlicet quod quædam sunt actiones voluntatis deliberativæ quæ respiciunt ipsam directe, quædam vero concernunt eam secundum quod regit potentias naturales. Prima operatio est locutio, quæ est potentæ rationalis, secundum quod utitur ratione; secunda est comestio, ambulatio. Dicunt ergo quod circa illas operationes quæ concernunt voluntatem rationalem secundum quod rationalis est, non invenitur medium neque indifferens, sed circa alias invenitur. Hinc concedunt, quod non omnis actio deliberativa est bona vel mala. Locutio autem omnis vel bona est vel mala. Aut enim est utilis, aut otiosa : et si otiosa, ergo et mala; si utilis, tunc est bona. Ideo et Dominus dixit de omni verbo otioso rationem esse reddendam, non de omni facto. Beatus quoque Jacobus : Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.4 — Verumtamen ista positio non videtur adhuc satisfacere plene. Nam velle cogitare de veritate, actus est voluntatis secundum quod rationabiliter movetur; et tamen homo frequenter cogitat de veritate non referendo ad Deum : et durum est dicere, quod tunc peccet. Ulterius quoque, potest loqui ex naturali pietate, aut civili urbanitate, ut hominem salutando in via : est locus et tempus : et si homo tunc non referat, peccat omittendo. et valde durum est dicere, quod sic peccet; nec dici potest, quod omnis talis locutio sit meritoria. Denique, si plus est facere quam dicere, potius reddemus rationem de facto otioso quam de hujuscemodi verbo. Propter quod Sancti concludunt hoc a minori ex verbo Christi.
Hinc est positio tertia, quod in operibus voluntatis deliberativæ sit medium inter bonitatem et pravitatem. Quædam etenim actio a voluntate deliberativa procedit, ordinata in debitum finem, puta in Deum: et ista est bona, et si sit ex caritate, est meritoria vitæ æternæ; si vero fiat extra caritatem, est meritoria merito congrui. Quædam autem actio ex voluntate deliberativa procedens, non est ordinata. Et hæc est divisio per immediata procedens. Sed non omnis actio non ordinata ad Deum sicut ad finem, est mala. Nam quædam ita non ordinatur propter inordinatam conversionem ad creaturam, quædam vero non ordinatur propter negligentiam operantis, quædam vero non ordinatur propter operantis infirmitatem atque miseriam. Prima divisio actionis non ordinatæ est mala malitia commissionis. Secunda est mala malitia omissionis. Tertia vero neutro modo est mala, sed est indifferens: et hoc, dum quis facit aliquam operationem, ita quod circa creaturam non afficitur inordinate, nec tamen operationem illam refert ad Deum, sed facit eam ob aliquem finem qui indigentiam concernit naturæ, sicut dum ambulat ut recreetur, vel comedit ut reficiatur. Talis actio reputatur indifferens, quia nec Deus eam remunerat, nec imputat ad peccatum: et hoc, quia in tali actione non est malitia commissionis, quum non sit inordinata delectatio; nec etiam omissionis: non enim semper omittit homo, quando actiones suas non refert in Deum. Oportuit enim indulgere naturæ infirmæ ac fragili, ut possit facere talia multa. Nec Deus requirit ab homine in tali statu distractionis et miseriæ, quod omnia, dum facit, referat ad se; requirit tamen aliquando, quando videlicet
Præterea advertendum, quod ad hoc quod aliqua actio sit meritoria, non oportet quod quis semper referat actualiter eam in Deum, sed sufficit habitualis relatio. Habitualem autem relationem appello, non quia habeat caritatem, per quam sit habilis ad referendum, sed quia in primordio illius operationis vel alterius ex qua illa consequenter se habet, intentionem habet ad Deum directam: ut si quis intendat dare pro Deo centum marcas, et incipit dare, cogitatque de Deo in prima marca, et in aliis non cogitat, nihilo minus omnes dationes illæ sunt meritoriæ; si autem opus alterius generis inchoet, oportet quod intentio renovetur ad hoc quod opus hoc sit meritorium. Sic quoque intelligitur in viris religiosis, quoniam in principio voverunt ex caritate portare pondus religionis. Quidquid enim faciunt quod ad suæ religionis observantiam spectat, ex prima intentione fit eis meritorium ad savutem, nisi forte, quod absit, contraria intentio superveniat. In aliis autem quæ ad religionem non spectant, secus est, quia illa intentio non se extendit ad alia habitualiter. Ideo non est parvæ securitatis et utilitatis, religionem intrare.
Attamen quidam dixerunt, quod habitualis intentio solum sufficit ad meritum satisfactionis: opus enim satisfactorium est, si fiat in caritate. Ad hoc vero quod opus sit meritorium vitæ æternæ, dicunt requiri actualem intentionem, ita quod nullum opus sit meritorium, nisi veniat ex caritate actualiter movente. — Probabilius est tamen dicere, quemadmodum dictum est, quod ad utrumque sufficiat relatio habitualis. Relationem autem voco habitualem, non qua quis in generali refert ad Deum omnia opera diei vel anni, sed qua quis refert aliquod opus ad Deum, ita quod opus sequens directam habet ad opus primum ordinationem et consequentiam: ut est in illo qui dat pro Deo centum marcas, vel intendit ad S. Jacobum ire. In aliis autem locum non habet. Insuper habitualem intentionem relationemve voco, quando non præcogitato in actu ut tunc fine ultimo sive Deo, ex sola boni operis consideratione caritas seu alia virtus caritate informata, prompta est et ad bonum opus inclinat: ut dum subditus meretur obediendo suo prælato sibi jubenti, etiam si nihil cogitet de Deo, sed solum consideret quod bonum est obediere. — Hæc Bonaventura.
Præterea Scotus movendo hanc quæstionem, remittit ad Bonaventuram, additque aliqua: Aliter, inquiens, potest esse de bonitate et malitia morali, et de bonitate meritoria ac malitia demeritoria. In prima bonitate et malitia, comparando ad actum naturalem, videtur posse inveniri actus indifferens, qui habeat determinatam speciem in genere naturæ per comparationem ad omnes causas suas, et tamen possit indifferenter habere bonitatem malitiamve moralem: quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, habitus justitiæ generatur ex operibus justis, non tamen justefactis; et iste actus ex quo generatur virtus, non est bonus moraliter, quia non est ex virtute. Similiter de actibus post acquisitam virtutem, quoniam non videtur necesse quod voluntas habens virtutem, utatur ea necessario, sed solum quando occurrit tam vehemens passio, quæ subvertat rationem nisi utatur virtute.
Secundo etiam modo loquendo de bono et malo, videtur esse medium inter actum bonum et malum. Supposita namque bonitate morali, meritum videtur esse ex relatione ad ultimum finem, quæ relatio fit a caritate inexsistente. Potest autem actus referri ex caritate in debitum finem tripliciter: primo actualiter, quemadmodum actualiter cogitans de fine, appetit seu diligit illum, vultque aliquid propter ipsum; secundo virtualiter, ut dum ex cognitione et dilectione finis devenitur ad volitionem entis hujus ad finem; tertio habitualiter. Tripliciter quoque potest actus non referri: primo penitus negative, quia nec actualiter nec virtualiter refertur in finem; secundo privative, quoniam non est natus referri, ut veniale peccatum, quamvis stet cum caritate, non tamen natum est a caritate referri in finem; tertio contrarie, quia corrumpit principium referendi, videlicet caritatem, ut peccatum mortale. De his duobus ultimis membris certum est, quod actus illi sunt mali, puta peccatum mortale et veniale. Porro de duobus primis certum est, quod primus actus est meritorius; et de secundo, qui scilicet refertur virtualiter, idem satis probabile est. De actibus vero qui tantum referuntur habitualiter, et qui pure negative, id est, nec actualiter nec virtualiter referuntur, dubium est an sint meritorii, an venialiter mali, an indifferentes. Si ponatur alterum duorum primorum membrorum, videtur quod homo exsistens continue in gratia, mereatur continue, aut peccet venialiter saltem: quoniam multos tales elicit actus, qui nec actualiter nec virtualiter referuntur in Deum. Unde videtur probabile, quod sint indifferentes, quia non habent sufficientem malitiam peccati venialis (quum possibile sit nullam esse in eis inordinationem), nec videtur in eis esse sufficiens ratio meritoriæ bonitatis, ad quam videtur ad minus requiri relatio virtualis, qualis in istis non est. Sunt ergo multi actus indifferentes, non solum secundum esse quod habent in esse naturæ, sed etiam secundum esse quod habent in esse morali. Et sunt indifferentes ad bonum meritorium et malum demeritorium, quoniam unum individuum potest esse tale, et aliud tale. Multi etiam singulares actus eliciti, sunt indifferentes, qui non sunt tales nec tales; et non solum actus non humani, de quibus non est sermo, ut barbam fricare, sed etiam de actibus libere elicitis. — Hæc Scotus, qui in his sequitur Bonaventuram.
Insuper Durandus præfatas opiniones hic tangit, et ad nullam multum declinat. Opinionem quoque quam sequitur Thomas, sic probat: Ratio deliberans, sicut deliberando procedit ex fine ad consiliandum de his quæ sunt ad finem, sic imperando exsecutionem ejus quod deliberatum est, ordinat actum imperatum ad aliquem finem. Ex hoc ita arguitur: Omnis actus imperatus a ratione, ordinatus est ad finem debitum, vel non: si ordinatus est, non est indifferens, sed bonus; si non, ergo est malus. Nec dici potest, quod ordinetur ad finem indifferentem: quia impossibile est rationem boni non includi in ratione finis. Secundo, si esset aliquis actus indifferens, oporteret dare habitum indifferentem: quia habitus determinat potentiam, ut dicitur secundo Ethicorum, ubi et dicitur, quod habitus est quo bene aut male possumus: sicque per habitum disponitur potentia, et determinatur ad bene vel male. Ergo nullus habitus potest indifferens esse. Quumque ex actibus generetur habitus, sicut ex actibus bonis frequentatis generatur habitus bonus, ita ex malis malus, et ex indifferentibus indifferens: quod est inconveniens.
Deinde Durandus objicit contra aliqua contenta in Thoma, et ait: Dicitur, quod in habente gratiam nullus actus ex deliberatione procedens est indifferens, sed meritorius aut demeritorius; sed in non habente gratiam potest esse aliquis actus deliberatus, nec meritorius nec demeritorius, etc., ob causam in positione Thomæ expressam. In quo dicto est aliquid satis clarum, videlicet quod in habente gratiam et in non habente gratiam, omnis actus malus a deliberatione procedens, est demeritorius; et aliquid dubium, utpote quod omnis actus moraliter bonus, est meritorius. Oppositum quippe videtur probabile, quoniam circumstantia quæ est solum concomitans actum et non informans, nullam bonitatem aut malitiam ponit circa ipsum, ut patet in actibus tam bonis quam malis. In malis: nam infidelitas non ponit malitiam aliquam circa actum moralem, nisi dum actus ille ex infidelitate procedit: tunc enim est conditio informans, non solum concomitans; sed in aliis, puta in eo quod est dare eleemosynam ex naturali pietate, vel honorare parentes ex naturali pietate, respectu quorum infidelitas est solum conditio comitans, nullam ponit deformitatem. Similiter est in bonis. Constat autem, quod caritas et gratia frequenter est solum circumstantia concomitans actum bonum moralem, nequaquam informans, ut dum quis solo dictamine naturalis rationis reddit alteri quod suum est. Caritas ergo et gratia non ponit in tali actu aliquam bonitatem præter simplicem bonitatem moralem. — Denique, quod in habente caritatem omnis actus moralis debeat ordinari in finem caritatis, non apparet. Nam quamvis quilibet teneatur vitare malum, nullus tamen tenetur facere omne bonum quod potest: alioqui unusquisque teneretur ad opera supererogationis. Hinc quilibet solum tenetur ad bonum cujus omissio in ipso est mala et pœnam meretur. De numero autem talium non videtur esse ordinatio uniuscujusque actus moralis in finem caritatis, in eo qui gratiam habet. Quod patet, quia ad omne illud ad quod tenetur fidelis exsistens in gratia, tenetur fidelis gratia carens: quia defectus culpabilis nullum absolvit ab eo ad quod tenetur. Fidelis autem gratia carens, non tenetur omnem actum moralem bonum ordinare in finem caritatis, ut patuit. Ergo nec ad hoc tenetur fidelis exsistens in gratia. — Hæc Durandus. Qui contra prætactum verbum diffusius arguit, et (ut apparet) idonee. Positio demum Bonaventuræ rationabilior esse videtur, et ex dictis ejus innotescit responsio ad motiva alterius opinionis.
Footnotes
Chapter 254 of 271