Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, Utrum actus exterior aliquid bonitatis aut pravitatis superaddat actui interio-

Videtur quod non, quia tota perfectio causati continetur et præexsistit in causa, atque ab ea derivatur et causato communicatur. Actus autem exterior ab interiori procedit sicut effectus a sua causa; unde et dicitur quod tota bonitas actus exterioris ab interiori dependet. — Secundo, totum præmium correspondet interiori radici, seu internæ caritatis perfectioni; præmium vero datur secundum quantitatem bonitatis actus virtuosi: ergo tota bonitas ejus in interiori consistit. — Idem videtur per auctoritates. Philosophus namque testatur decimo Ethicorum, quod actus exteriores sunt ad virtutum manifestationem. Et concordat illud Bernardi: Bona voluntas sufficit ad meritum, sed actio bona requiritur ad exemplum. Glossa quoque super Matthæum loquitur: Quantum intendis, tantum facis. Tota ergo bonitas ac ratio promerendi in interioribus sita est.

In oppositum est, quod etiam opera bona exteriora præcipiuntur, et specialiter remunerantur a Deo, et commendabilia exstant. Bonum autem creatum additum bono creato finito, efficit illud majus.

Circa hæc Bonaventura movet tres quæstiones. Prima, utrum opera exteriora, ratione suæ privilegiatæ dignitatis et eminentiæ, aliquid addant bonitatis et excellentiæ ac meriti supra interiorem bonitatem voluntatis et intentionis seu actionis. Et respondet: Aliquid dici potest majus bonum dupliciter. Primo intensive, videlicet quoniam amplius placet Deo. Secundo extensive, utpote quoniam pluribus prodest. Et juxta hoc dupliciter potest quæstio ista intelligi: primo, an opus privilegiatum aliquid addat quantum ad proximorum ædificationem; secundo, quantum ad Dei approbationem. Primo modo attenditur augmentum hoc bonitatis quantum ad exemplum; secundo, quantum ad meritum. Itaque primo modo addit, quia interior bonitas non lucet nec innotescit hominibus nisi per ostensionem operum bonorum, præsertim privilegiatorum. Loquendo autem de augmento secundo modo, distinguendum est: quia est loqui de augmento præmii substantialis, et item de augmento præmii accidentalis. Et respectu præmii accidentalis, opus privilegiatum addit aureolam. Sed loquendo de merito præmii substantialis, adhuc oportet distinguere, quum duplex sit meritum, utpote congrui et condigni. Quantum ad meritum congrui, opus privilegiatum addit: quia voluntas in opere illo disponitur ad susceptionem majoris caritatis et gratiæ, per quam digna fit retributione præmii essentialis majori. Si vero loquamur de merito condigni, non addit: quoniam quantitas meriti condigni pensatur ex quantitate radicis, et tantum placet Deo qui plenam habet voluntatem nec potest habere opus, quantum qui habet voluntatem et opus, quantum ad præmium essentiale, si sint in caritate æquali. Sic patet responsio primi.

Secundo quærit, an opus exterius quoad quantitatem dati aliquid bonitatis superaddat actioni bonæ interiori. Respondet: De quantitate dati est loqui dupliciter. Primo, comparando datum ad datum solum. Secundo, comparando ea ad invicem atque ad dantis facultatem. Primo modo, major quantitas doni aliquid superaddit, non quoad præmium essentiale directe, sed quia aliquo modo disponit hominem ad proficiendum in bono, et ad recedendum a malo. Nempe qui majus tribuit munus ut faciat sibi amicum de mammona iniquitatis, plus obligat recipientem ad orandum pro se.1 In hoc quoque quod eleemosynam facit majorem, absolvi meretur a pœna majori, juxta illud: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.2 Daniel quoque ait: Peccata tua redime eleemosynis pauperum.3 Similiter, si comparemus quantitates datorum ad invicem et ad facultatem donantium, major quantitas non addit quoad meritum præmii substantialis directe, sed quodammodo dispositive. Qui enim pensatis viribus suis plus largitur quam alter pensatis viribus suis, magis ad donum gratiæ se disponit, et magis a peccato recedit. Porro, dum ex una parte datum unum excedit aliud in se, et econtra exceditur ab alio in comparatione ad facultatem donantis, secundum quod Dominus dixit, quod paupercula vidua plus misit quam divites:4 tunc se habent sicut excedentia et excessa, quia secundum diversas conditiones unum donum plus promovet quam reliquum. Major etenim quantitas dati plus promovet ad evadendam pœnam, juxta illud Proverbiorum: Redemptio animæ viri sunt propriæ divitiæ.5 Major vero quantitas dati secundum facultatem dantis, plus valet ad gratiam acquirendam. Nam sic dans, magis disponit se ad beatitudinem paupertatis, de qua dicitur:6 Beati pauperes spiritu. — Hæc idem.

Tertio quærit, utrum opus bonum, quantum ad suam numerositatem, videlicet sæpius iteratum, superaddat interiori bonitati, ita ut reddat operantem majori gloria essentialis præmii dignum. Respondet: Dupliciter proficitur in merito, utpote in præmio substantiali, et præmio accidentali, quod consistit in gaudio quod habetur de bono creato vel de liberatione a malo. Ita loquendo de merito respectu præmii essentialis, aliquid valet ad profectum meriti tripliciter. Primo, quia per illud meretur homo gloriam majorem; et hoc modo major caritas vel melior voluntas facit ad profectum meriti. Secundo, quia disponit ad merendum majorem gloriam; et talia sunt opera perfectionis, quæ dicuntur facere ad meriti profectum. Tertio, quia conservat id per quod homo gloriam promeretur; sicque omnia opera bona proficiunt ad meritum, quia in ipsis caritas exercetur, conservatur et radicatur, ut homo finaliter perseveret in illa: quod non est parvum, quum sola perseverantia coronetur.7 Non tamen operum multitudo meretur majorem gloriam præmii principalis de condigno.

Conformiter, ad profectum majoris præmii accidentalis potest aliquid valere tripliciter. Primo, ratione adeptionis aureolæ; sunt opera bona, quoniam valent ad octo. Primum est, quod per ipsa vitantur negligentia atque omissio. Secundum est, quia per ea caritas radicatur in homine. Tertium est caritatis augmentum: nam caritas occasionaliter augetur per hujusmodi opera. Quartum est dimissio pœnæ temporalis. Quintum est debilitatio fomitis. Sextum repulsio dæmonis, qui vulneratur et tabescit, dum videt hominem salubriter occupari beneque operari. Septimum est jucunditas mentis. Octavum, quia stabilius certiusque meremur multis operibus bonis, quam uno. — Hæc Antisiodorensis. Qui etiam addit, non expedire quod istud publice prædicetur, ne simplices retrahantur a bonis operibus. Nihilo minus quidam dicunt horum oppositum, asserentes hominem remunerari secundum opera sua, et secundum suos labores. Sed de isto suo loco dicendum est.

Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro tertio, dicens: Multitudo operum bonorum non facit ad majus præmium, supple essentiale, quoniam opera a radice virtutis habent quod sint meritoria. Unde si duo in pari caritate decedant, æque boni sunt, et æquale præmium sortientur, quamvis unus plura fecerit opera bona. — Hinc rursus eodem asserit libro: Opera bona reviviscunt quantum ad tria. Primum est, quod major caritas datur resurgenti, quam daretur si non præcessissent in eo opera bona. Secundum est, quod caritas citius augetur in eo. Tertium, quod firmius promeretur. Verum est enim, quod si ex eadem caritate non crescente, fiant multa opera bona, non majus præmium meretur homo omnibus illis simul sumptis, quam uno tantum eorum; attamen omnibus simul firmius promeretur. Verumtamen non ideo minus multiplicanda

Amplius Thomas: Actus (inquit) exterior et actus voluntatis interior ita comparantur ad invicem, quod uterque est alteri causa quodammodo bonitatis, et uterque quamdam in se continet bonitatem quam alteri præstat. Actus namque exterior bonitatem sortitur ex circumstantiarum commensuratione, secundum quam proportionatus est ad finem hominis consequendum. Quumque actus exterior comparetur ad voluntatem sicut objectum, ideo hanc bonitatem voluntatis actus interior ab exteriori habet, non secundum quod est exercitus, sed secundum quod est intentus ac volitus: quia in quantum exercitus, sequitur actum voluntatis. Quædam autem ratio bonitatis consistit in actu interiori secundum se, prout voluntas est suorum domina actuum, secundum quam bonitatem actus habet rationem meriti sive laudabilis. Hæcque bonitas ab actu interiori ad exteriorem procedit. Loquendo ergo de illa bonitate quam actus interior præbet exteriori, actus exterior nihil adjicit bonitatis, dummodo voluntas æqualiter sit intensa. Quod addo, quoniam quidam actus ita delectabiles sunt, quod voluntas non potest in eis esse ita intensa ante actum sicut in actu, ut patet in actu fornicationis. Ideo non æqualiter demeretur qui vult fornicari, et qui fornicatur. Quidam vero sunt actus difficiles, in quibus voluntas in actu remittitur, atque in his voluntas potest esse magis perfecta ante actum quam in actu, ut patet in actibus fortitudinis qui sunt in bello. Si autem loquamur de bonitate actus quam actus exterior secundum se habet, sic actus exterior complet interiorem in bonitate aut pravitate, quemadmodum terminus motus complet motum. Comparatur enim ad voluntatem ut objectum. Et quia ad præmium essentiale ordinatur actus per bonitatem quam habet a voluntate, prout liberaliter redditur et ex amore; ideo actus exterior nihil adjungit ad præmium essentiale. Tantum namque meretur hoc modo qui habet perfectam voluntatem aliquid faciendi, quantum si faceret; et tantum si facit unum actum, quantum si faceret multos voluntate æquali manente. Frequenter quoque exeundo in opus bonum, magis habilitatur ad bene agendum et ad proficiendum in caritate. Hæc Thomas in Scripto.

Hinc in prima secundæ, quæstione vicesima : Loquendo, ait, de bonitate exterioris actus quam habet ex bonitate finis, sic actus exterior nihil addit ad bonitatem, nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem in bonis, aut pejorem in malis.8 Quod videtur tripliciter posse contingere. Primo, secundum numerum, ut dum aliquis vult aliquid facere bono fine vel malo, et tunc quidem non facit, postmodum autem vult et facit : duplicatur actus voluntatis, et sic fit duplex bonum seu duplex malum. Secundo, quantum ad extensionem, puta quum aliquis vult facere aliquid bono fine aut malo, sed propter aliquod impedimentum desistit, alius vero continuat motum voluntatis quousque perficiat opere : constat quod hujusmodi voluntas est diuturnior in bono vel malo, et secundum hoc est pejor aut melior. Tertio, secundum intensionem. Sunt enim quidam actus exteriores, qui in quantum delectabiles aut pœnales, nati sunt intendere sive remittere voluntatem; et certum est, quod quanto voluntas intensius tendit in bonum aut malum, tanto melior est aut pejor. voluntatis, quoniam omnis motus seu inclinatio perficitur in hoc, quod consequitur finem terminumve attingit. Unde non est perfecta voluntas, nisi sit talis quæ data opportunitate operetur. Si vero possibilitas desit, voluntate exsistente perfecta ad operandum, si posset, defectus perfectionis qui est ex actu exteriori, est simpliciter involuntarius. Involuntarium autem sicut non meretur pœnam aut præmium in operando bonum aut malum, ita non aufert aliquid de præmio vel de pœna, si simpliciter involuntarie homo deficiat ad faciendum bonum aut malum. Sicque intelligendum est quod super Matthæum ait Chrysostomus : Voluntas est quæ aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera vero sunt testimonia voluntatis. Non ergo quærit Deus opera propter se, ut sciat quomodo judicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quod justus est Deus. Quod totum intelligendum est, quando voluntas hominis est consummata, nec cessatur ab actu nisi propter impotentiam faciendi. Hæc Thomas in Summa. — Præinductis ex Bonaventura et Thoma concordant per omnia scripta Petri et Richardi, quæ et continentur in illis.

Footnotes

  1. Luc. xvi, 9. ↩

  2. Luc. xi, 41. ↩

  3. Dan. iv, 24. ↩

  4. Marc. xii, 43. ↩

  5. Prov. xiii, 8. ↩

  6. Matth. v, 3. ↩

  7. Matth. x, 22. ↩

  8. art. 4. ↩

Chapter 253 of 271