Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An actus interior vitiosus et operatio seu locutio prava ex ipso procedens, sint duo ac distincta peccata.

Videtur quod sic, quoniam quodlibet eorum per se sumptum, est unum peccatum: ergo simul sunt duo peccata. — Secundo, actus interior est actus in se vitiosus, loquendo de actu prohibito, similiter actus exterior, et distinguuntur ab invicem realiter sicut causa et effectus: ergo sunt duo actus vitiosi, ergo et duo peccata. — Tertio, actus interior frequenter prior est tempore actu exteriori; differunt quoque subjecto: non ergo sunt idem malum. — Quarto, diversis prohibentur præceptis, quum dicitur: Non concupisces rem proximi tui;1 et, Non furaberis.

In oppositum est, quod eadem pœnitentia injungitur pro utroque, et eadem pœna debetur utrique.

Ad hoc Alexander respondet: Peccatum duas habet rationes. Est enim peccatum, actus incidens ex boni defectu; et rursus, peccatum est voluntarium malum. Itaque secundum primam definitionem, sunt duplex peccatum, quoniam est defectus duplicis boni; utrobique quoque est actus, sed unus interior, alter exterior. Bonitas enim actus exigit quod sit in materia debita et debitis circumstantiis; quumque ita non ordinatur, est ibi defectus boni: ut si vir misceatur cum aliena. Voluntas etiam deficit ibi per aversionem a summo bono.

Juxta aliam definitionem respondeo, quod sunt unum peccatum, quia in illa definitione attenditur radix peccati, quæ est voluntas; tuncque intelligendum est de voluntate, id est voluntatis intentione seu actione, quæ tempore non præcedit opus ex ea progrediens. Nempe de voluntate quæ prior est tempore, constat quod aliud sit peccatum. — Hæc Alexander.

Qui insuper quærit: Si puniatur peccator pro mala intentione et pro actu pravo sequente, quæ est pœna correspondens utrique? Quum enim sit alterum peccatum intentionis, et alterum actus, pœna differens eis debet correspondere. Dicendum, quod quædam est pœna vermis, et illa potest esse duplex, utpote pro voluntate perversa, et pro opere pravo exorto. Pœna vero gehennalis afflictionis debetur utrique, aut una pœna communis indistincta illis debetur. Nam sive quis peccet actu exteriori, sive non, nihilo minus corpore et anima punietur in inferno, si in interiori peccato decedat.

Iterum quæritur: Iste intendit adulterari, et simplicem fornicationem committit; alter intendit simpliciter fornicari, et adulteratur: quis eorum gravius peccat? Dicendum, quod habent se sicut excedentia et excessa. Ubi namque deterior est intentio, est quantum ad radicem peccati gravior culpa; ubi vero pejor est actus, deteriorius est peccatum quantum ad genus peccati, quod attenditur secundum operis genus. — Hæc Alexander.

Porro Bonaventura respondens diffusius: Dupliciter, inquit, comparantur ad invicem peccatum operis exterioris et culpa voluntatis interioris. Primo, prout ita conjuncta sunt et ordinata, quod unum oritur ex altero; et sic sunt unum peccatum, quum ibi sit unus Dei contemptus et una aversio, una quoque conversio. Voluntas namque est quæ contemnendo avertitur, dum ad commutabile bonum convertitur, non solum quantum ad proprium actum, sed etiam quantum ad actum inferioris potentiæ quæ sibi subjicitur. Quumque peccatum secundum quod hujusmodi, dicat deordinationem per contemptum et aversionem a Deo et conversionem ad creaturam: hinc duo illa sunt unum peccatum formaliter, secundum quod ita conjuncta. Et quamvis sit ibi deordinatio una, plura tamen materialiter sunt ibi deordinata: ideo quamvis sint unum peccatum formaliter, plura tamen sunt materialiter. Si autem consideremus voluntatem et actum exteriorem ut sunt separata, ita quod unus peccet voluntate dumtaxat, alius voluntate et opere; sic sunt diversa peccata formaliter et materialiter. — Magister vero quærit in littera, utrum voluntas interior et actus exterior secundum quod unum ex alio oritur et ei conjungitur, sint unum peccatum. Ad quod dicendum, quod quamvis sunt plura culpabilia et deordinata, attamen quoniam una est ibi ratio deordinationis, et unus est ibi actus voluntatis, nec actus exterior exstat culpabilis nisi propter illum, ideo unum est ibi peccatum, sicut et Magister tenet, aliis respondendo, et recte. Nam quamvis interdum aliquid numeretur ex parte materialis principii ex quadam improprietate, proprie tamen non numeratur quid ex parte materialis principii, nisi concurrente numeratione ex parte formalis principii. Et per istam distinctionem solvuntur auctoritates atque objecta. Hæc Bonaventura.

Insuper Thomas respondens: Quoniam, ait, unum et ens convertuntur, oportet ut secundum hoc a quo res habet esse, judicium de ejus unitate et multiplicatione accipiatur, sicut in naturalibus, ubi res quæ habet esse per formam, habet et unitatem a forma. Hinc diversarum rerum diversæ sunt formæ, quamvis fortassis principium multiplicationis formæ sit materiæ divisio. Actus vero non ponitur in genere moris nisi per voluntatem, in quantum a voluntate procedit elicitive aut imperative: hinc secundum voluntatis unitatem judicium sumitur de unitate actus moralis. Unde actus quantum ad esse naturæ unus, potest moraliter esse plures, ut dictum est, et econtra: ut si quis furetur ut gulæ et luxuriæ vacet. Sic et voluntas conjuncta actui exteriori, et actus ille, sunt unum peccatum : quia non multiplicatur actus voluntatis interior, etc., ut supra. Hinc isto præcepto, Non concupisces rem proximi tui, prohibetur voluntas separata ab actu ;2 quæ autem conjuncta est actui prohibetur eodem præcepto quo furtum. Hoc quoque pensandum, quod intensio et remissio in his quæ secundum magis et minus dicuntur, non est per additionem, sicut in his quæ secundum quantitatem augentur. Non enim additur calor calori ut aliquid fiat calidius, nec curvitas curvitati ut fiat plus curvum, ut quarto dicitur Physicorum; sed ex hoc causatur intensio, quod illud quod intenditur, magis perfectum invenitur ac impermixtius suo contrario. Hæc Thomas in Scripto.

At vero in prima secundæ, quæstione septuagesima secunda, testatur :3 Peccatum dividitur in peccatum cordis et oris ac operis, non sicut per species diversas completas. Peccatum enim inchoatur in corde, manifestatur ore, et opere consummatur. Sicque distinguuntur hæc tria secundum diversos gradus peccati. Pertinent tamen ad unam completam peccati speciem, quum ab eodem motivo procedant. Iracundus quippe ex hoc quod appetit vindictam, primo turbatur in corde; secundo in verba contumeliosa prorumpit; tertio usque in facta injuriosa procedit. Hæc Thomas in Summa.

Concordat Albertus : Actus (inquiens) et voluntas duo quidem sunt, sed unum peccatum per malitiam duplex, ut ait magister Præpositivus.4 Rationemque tradit : quia si quilibet actus interior atque exterior deberet reputari pro diverso peccato, nimis grave esset opus et onus peccatorum. Et dedit exemplum : Si quis surgat ad furandum vel occidendum, quilibet passus esset ei sic speciale peccatum. Ideo dixit, quod totum a principio voluntatis malæ usque ad finem consummationis operis, est unum peccatum multiplex : unum secundum substantiam operis, duplex seu multiplex pravitate. Hæc Albertus.

Footnotes

  1. Exod. xx, 17, 15. ↩

  2. Exod. xx, 17. ↩

  3. art. 7. ↩

  4. Summ. th. 2ª part. q. 139. ↩

Chapter 260 of 271