Quæstio 2
Secundo quæritur, An transeunte et cessante peccato, maneat reatus peccati.
Videtur quod non, quoniam cessante causa, cessat effectus. Quum ergo peccatum sit causa reatus, cessante peccato, cessabit reatus.
In contrarium est, quod cessante actu peccati, manet homo obligatus ad pœnam.
Ad hoc respondet Albertus : Reatus fundatur in macula culpæ, quia ex culpæ macula obligatur homo ad pœnam æternam.1 Peccatum quoque relinquit habitum et dispositionem in anima, et pondere illius trahit ad aliud peccatum simile illi, ut dicit Gregorius. Sed ex hoc non obligat ad pœnam. Quocirca notanda est distinctio Magistri quam ponit in littera de reatu, utpote, quod reatus in Scripturis interdum accipitur pro macula, interdum pro pœna, quandoque pro obligatione pœnæ æternæ aut temporalis. Per quam distinctionem argumenta quædam solvuntur. Hæc Albertus.
Thomas autem de hoc plenius scribit : Reatus, inquiens, dicitur secundum quod aliquis est reus pœnæ; hinc reatus proprie nil aliud est quam obligatio ad pœnam. Quumque obligatio ista sit media inter culpam et pœnam, eo quod propter culpam homo obligetur ad pœnam ferendam, ideo nomen medii hujus interdum transumitur ad extrema, ut quandoque ipsa culpa seu pœna dicatur reatus. Quumque pœna sit medicina quædam, ut secundo dicitur Ethicorum, medicina vero non nisi contra aliquem est defectum, oportet quod homo ad pœnam pro aliquo obligetur defectu : non quod ille defectus semper sanetur per pœnam in eo in quo est, ut certum est in damnatis, sed pœna recompensat defectum in statu universi sive reipublicæ, per ordinem justitiæ qui in pœna apparet. Defectus autem ad pœnam obligans, non est nisi qui oritur ex voluntariis actibus seu omissionibus; et quoniam transeunte actu remanet talis defectus, oportet reatum manere post actum. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima secundæ, quæstione octogesima septima: In peccato, inquit, duo considerantur, videlicet actus culpæ et macula sequens.2 Et planum est, quod cessante actu peccati, remanet reatus in cunctis actualibus peccatis. Actus enim peccati facit hominem reum pœnæ, in quantum transgreditur ordinem divinæ justitiæ, ad quem non redit nisi per recompensationem aliquam pœnæ, quæ ad æqualitatem reducit justitiæ, ut qui plus indulsit suæ voluntati quam debuit, contra Dei mandatum agendo, aliquid patiatur spontaneus seu invitus secundum ordinem divinæ justitiæ, contra illud quod vellet simpliciter. Quod etiam observatur in injuriis quæ irrogantur hominibus, ut per recompensationem pœnæ reintegretur æquitas justitiæ. Unde patet, quod cessante actu peccati seu illatæ injuriæ, adhuc remanet debitum pœnæ. Si vero loquamur de ablatione peccati quantum ad maculam, manifestum est quod peccati macula auferri nequit ab anima, nisi per hoc quod anima Deo conjungitur, a quo distando detrimentum incurrit sui nitoris, quod est macula. Conjungitur autem Deo per voluntatem. Hinc macula peccati ab homine tolli non valet, nisi voluntas hominis ordinem divinæ acceptet justitiæ, pœnam sibi spontanee assumendo in recompensationem culpæ præteritæ, vel a Deo illatam patienter sustinendo. Utroque etenim modo pœna rationem satisfactionis sortitur. Pœna autem satisfactoria aliquid de ratione pœnæ diminuit, quia de ratione est pœnæ quod sit quodammodo contra voluntatem. Hæc Thomas in Summa. — Et in his responsiones Petri et Richardi continentur.
Bonaventura quoque hic loquitur: Tria sunt in peccato, quæ sunt: actus peccandi, et habitus pronitatis seu macula peccati, et defectus seu boni privatio, quæ deformitas appellatur. Juxta hæc fuit hic triplex positio. Quidam namque dixerunt, quod reatus peccati fundatur super actum; nec tamen sequitur quod transeat cum actu, quoniam pro peccato præterito manet homo obligatus ad pœnam. Verum huic positioni obviat possibilitas absolutionis a reatu. Quum enim actum præteritum necesse sit esse præteritum, reus non posset non esse reus: quod manifeste est falsum. — Alia positio fuit, quod reatus fundatur super pronitatem, quæ pronitas dicitur esse macula peccati, reddens animam punitione condignam; et ratione amotionis illius maculæ dicimur lavari in sanguine Christi a nostris peccatis. Sed huic responsioni obviat possibilitas amotionis pronitatis illius absque gratiæ infusione, ut dum avarus fit prodigus. — Tertia opinio est, quod reatus fundatur super deformitatem. Deformitas autem non solum dicit boni privationem, sed et debitum id habendi. Quumque peccator debeat Deo justitiam et honorem, dum illis per peccatum privatur, deformatur, atque ex hoc ad pœnam obligatur. Sed et huic opinioni obviat reatuum multiplicitas. Quot enim peccata quis perpetravit, tot pœnis est reus; ex multis vero peccatis ejusdem speciei una deformitas resultat in anima. Præterea, carentia boni in homine obligat ad carentiam summi boni, non ad passionem supplicii, ut patet in originali peccato. Iterum, remota deformitate per gratiam, adhuc remanet obligatio ad pœnam.
Ideo dici potest, quod obligatio ad pœnam est duplex: una respectu pœnæ æternæ, alia respectu pœnæ temporalis. Obligatio ad pœnam temporalem non semper requirit culpam præsentem, sed sufficit culpam esse præteritam, nec subsecutam esse plenam satisfactionem sive emendam. Obligatio autem ad pœnam æternam fundatur super ipsam culpam, quæ non est proprie pronitas, sed deordinatio consistens in actu vel in anima ex conversione et aversione; et ratione aversionis vocatur deformitas, ratione conversionis macula. Itaque dico, quod reatus pœnæ æternæ fundatur super peccatum, et in quantum est deformitas atque in quantum est macula, sed differenter: quoniam ratione conversionis dignus est supplicio sensus, ratione aversionis carentia beatificæ visionis. Fundatur autem reatus super deformitatem et maculam per comparationem ad actum per quem inductæ sunt. — Hæc Bonaventura. Verumtamen prima illa positio verior esse videtur, nec obstat objectum, quoniam reus omni potest pœnitere momento.
At vero regula illa, cessante causa cessat effectus, locum habet in causis essentialibus, non voluntariis: ut patet in fabro et cultello, prout in Summa sua, libro tertio, ait Antisiodorensis.
Footnotes
Chapter 261 of 271