Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An per mortale et veniale, peccatum congrue dividatur; et qualiter hæc membra dividentia ab invicem distinguantur.

Videtur quod mortale et veniale non dividant peccatum. Divisum enim de dividentibus prædicatur, sicut animal de animali rationali et irrationali. Sed peccatum non prædicatur de veniali peccato. Peccatum namque, secundum Ambrosium, est transgressio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum: quod certum est veniali peccato non convenire. — Secundo, bene sequitur, Est homo mortuus: ergo non est homo. Ergo a simili sequitur, Est peccatum veniale: ergo non est peccatum, quoniam determinatio diminuens de ratione ejus cui adjungitur, infert oppositum ejus. Nam sequitur, Est homo pictus: ergo non est homo. — Tertio, peccatum est aversio a Deo, mors animæ, janua inferni, quorum nullum convenit veniali.

In oppositum est communis doctrina, et quod veniale peccatum in Scripturis frequenter vocatur peccatum, etiam absolute loquendo, ut quum sanctus Job loquitur Deo: Parce peccatis meis.1 Qui nihilo minus protestatur: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, videlicet de mortali.2 Jacobus quoque:3 In multis offendimus omnes. Et B. Joannes:4 Si dixerimus quia peccatum non habemus, etc. Et tamen sine mortalibus fuit.

Ad hæc Alexander respondet: Multæ ponuntur divisiones actualis peccati. Una est: aliud est mortale, aliud veniale. Alia, peccatum aliud est cordis, aliud oris, aliud operis. Item, aliud superbia, aliud invidia, aliud ira, etc. Item, aliud ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex industria seu ex certa malitia. Item, aliud ex timore male humiliante, aliud ex amore male inflammante. Item, aliud concupiscentia carnis, aliud concupiscentia oculorum, aliud superbia vitæ.5 Item, peccatum aliud commissum, aliud delictum. Item, aliud in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum. — Harum divisionum quædam accipiuntur penes materiam, aliquæ penes formam, quædam secundum affectiones quæ respiciunt finem secundum quod est principium motus, quædam penes conditionem ejus in quem peccatur, quædam vero ex parte efficientis. Ex parte materiæ accipiuntur tres divisiones. Est enim materia circa quam, et penes illam accipitur duplex divisio. Una, quæ communis est veniali atque mortali, quum dicitur, peccatum cordis, oris, et operis. Alia, quæ propria est mortali, quum dicitur, delictum et commissum: quia delictum est, non facere quod quis facere obligatur; commissum vero, facere quod facere prohibetur. Alia divisio est penes materiam ex qua, quum dicitur, peccatum aliud ex infirmitate, etc. Divisio quoque secundum speciem attenditur dupliciter. Primo, secundum speciem formalem, quum dicitur, mortale et veniale: hæc enim differentia est secundum reatus. Secundo, penes speciem materialem, quum dicitur, aliud superbia, aliud invidia. Porro divisio respectu finis est: peccatum aliud concupiscentia carnis, etc. Quæ divisio sumitur secundum divisionem concupiscentiæ*, ut asserit Augustinus.6 Omnis etenim peccans aut convertitur ad bonum exterius, vel ad bonum interius; et hujusmodi bona apparentia dicuntur fines peccati. Ex parte efficientis accipitur illa divisio: peccatum aliud ex amore est male inflammante, etc. Amor quippe et timor sunt dispositiones peccantis, ex quibus oritur culpa. Ex parte vero ejus in quem peccatur, capitur illa divisio: peccatum aliud in Deum, etc.*

Præterea de veniali quæritur primo, an sit macula. Respondetur, quod macula dupliciter sumitur. Primo communiter: sic veniale peccatum est macula, quia per ipsum diminuitur rectitudo imaginis Dei quoad aliquem actum. Secundo proprie, prout tollit nitorem gratiæ: et sic veniale peccatum macula non est. Et potest poni tale exemplum: Interdum denigratur imago depicta, ut videri non valeat; quandoque sic obscuratur, ut plene discerni non possit. Hinc Gregorius inter mortale et veniale talem differentiam ponit, quod veniale obscurat, mortale obtenebrat. Distinguuntur rursus ab invicem, quoniam veniale est libido seu voluptas in creatura citra Deum, mortale autem est libido seu voluptas in creatura supra Deum aut æque Deo. Quumque valde vicina fuerint in eodem genere materiæ, difficile est determinare usque ad quid extenditur veniale peccatum, et quando incipit mortale esse.

Insuper si quæratur, an libido sit radix peccati venialis; dicendum, quod libido, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, tripliciter sumitur. Primo, pro omni inordinata concupiscentia, sive respectu venialis, sive respectu mortalis peccati: sicque libido est radix venialis peccati. Secundo, pro inordinata concupiscentia contra Deum: et ita est radix mortalis peccati dumtaxat. Tertio, pro inordinata concupiscentia circa vim generativam, ut quum loquitur Augustinus: Originale peccatum transmisit ad posteros non propagatio, sed libido. — Hæc Alexander.

Præterea Bonaventura circa hæc sciscitatur, utrum peccatum mortale et veniale conveniant in aversione. Respondet, quod proprie non communicant in aversione a Deo. Aversio namque proprie importat Dei contemptum, qui iram meretur et mortem: quod non convenit nisi mortali. Aut enim avertitur homo a Deo, quoniam facit contra divinum præceptum, aut quia bonum creatum ponit sibi tanquam ultimum finem. In hoc namque quod facit contra divinum præceptum, directe a Deo avertitur, quia mandatum est via recte pertingendi ad Deum. Similiter, quum statuit sibi creaturam pro ultimo fine, prorsus a Deo avertitur, declinans faciem suam a summo bono, et eam ad inferiora divertens; magis quoque appretiatur creaturam quam Creatorem. Veniale autem non est contra præceptum, nec per illud præponitur creatura Creatori et summo bono. Sed quoniam veniale fit præter Dei præceptum, et in ipso creatura non refertur in Deum: hinc per veniale quodammodo recedit homo a Deo, et quasi morose adhæret ei per quod deberet transire. Estque in veniali peccato elongatio a Deo et retardatio quædam.

Amplius mortale et veniale differunt in reatu, quia mortali debetur pœna æterna, quum auferat principium vitæ et veniæ, utpote caritatem et gratiam. Veniali autem secundum se et per se non debetur nisi pœna temporalis, quum caritatem non tollat. Quum vero veniale peccatum conjungitur ei quod separat a vita et separatum tenet ab ea, puta peccato mortali, tunc ratione adjuncti debetur, imo et infligitur ei pœna æterna in his qui in mortali decedunt. Nec enim ullum peccatum deletur sine gratia; et quamdiu durat culpa, durare debet et pœna. Multæ quoque rationes assignantur, cur peccato mortali pœna debetur æterna, ut alibi habet declarari: idcirco nunc sufficit tangere unam. Nempe ista præcipua est, quia dum homo peccat mortaliter, separat se a vita gratiæ, et subjicit se perpetuæ impotentiæ exeundi de culpa, quantum est in se. Nemo enim potest a peccato mortali resurgere, nisi per creationem et infusionem gratiæ novæ novæque vitæ. Hinc ratione impotentiæ hujus annexa est peccato mortali obligatio pœnæ æternæ; nihilo minus auxilio gratiæ potest homo præveniri, relevari, resurgere. — Hæc Bonaventura, qui super quartum de his plenius scribit.

Thomas quoque circa hæc loquitur : Duplex est modus dividendi commune in ea quæ sub ipso sunt, quemadmodum duplex est modus communitatis. Una est divisio univoci in species suas. Alia est per analogiam, qua commune perfecte de uno, et imperfecte de alio prædicatur, sicut ens dividitur in substantiam et accidens. Hæcque divisio quasi media est inter univocum et æquivocum; et talis exstat divisio peccati in mortale et veniale, quoniam ratio peccati perfecte invenitur in peccato mortali, imperfecte vero et secundum quid in veniali. Porro venia alicui debetur dupliciter. Primo, ut ei quod indulgetur; et sic convenit veniali peccato, nec convenit nisi culpæ, quia nil indulgetur nisi quod pœnam meretur. Secundo, ut ei quod est ratio indulgendi; et ita non debetur peccato, sed alicui quod facit imperfectionem in genere peccati, ut infirmitati seu ignorantiæ. Unde per hoc quod dicitur peccatum veniale, non tollitur ratio tota peccati, sicut per mortuum tollitur ratio hominis.

At vero peccatum tripliciter dicitur veniale. Primo ex causa, quia causam veniæ habet, et facile indulgetur, ut quæ ex infirmitate aut ignorantia fiunt. Secundo ab eventu, quia per aliquid peccato superveniens efficitur pœna ejus cito solubilis, sicut confessio mortali superveniens facit pœnam ejus temporalem, et viribus confidentis proportionatam. Tertio, quando actus per se faciliter remissibilis est, utpote non pertingens ad rationem peccati perfectam : et hoc proprie dicitur veniale, de quo nunc sermo. Nam alia duo possunt esse mortalia in se. Imperfectio quoque peccati potest esse dupliciter : primo, ex parte peccantis; secundo, ex genere actus. Genus autem peccati sumitur ex materia vel objecto : unde quemadmodum dicitur bonum ex genere propter materiam debitam, ita malum ex genere propter indebitam materiam, et veniale ex genere propter materiam in qua peccatur. In illa demum materia perfecte consistit peccatum, in qua si peccetur, caritas ad Deum proximumque dissolvitur. Idcirco dum aliquis peccat in his sine quibus recte servatis non manet hominis ad Deum subjectio et fœdus societatis humanæ, est peccatum mortale ex genere : et talia peccata Philosophus appellat malitias. Societas quoque humanæ vitæ servari non posset, nisi unicuique servaretur quod suum est : ideo quæ sunt directe contra justitiam, censentur mortalia ex genere. Si autem in eo quod ex genere est veniale, aliquis tam immoderate delectetur ut in eo sibi constituat finem, peccat mortaliter : quoniam debita ad Deum reverentia non servatur, qui est ultimus finis, citra quem sunt omnia diligenda. Ex parte autem peccantis imperfectio est peccati, propter imperfectionem potentiæ actum elicientis, ut primi motus sensualitatis qui deliberationem præcedunt, quamvis sint in materia mortalis peccati. Unde sunt venialia per accidens : propter quod adveniente consensu rationis deliberatæ, efficiuntur mortalia.

Præterea ex tribus sumitur ratio cur peccatum mortale ad æternam obliget pœnam. Primo, ex parte Dei, qui infinitæ est majestatis et dignitatis. Idcirco ejus offensa digna est pœna infinita : quia quo major est is in quem peccatur, eo enormius est peccatum, et major ei pœna debetur. Secundo, ex voluntate peccantis, qui finem suæ delectationis sibi constituit in eo in quo mortaliter peccat, pro quo etiam Deum contemnit. Quicumque autem aliquid summe diligit tanquam finem, vellet illi semper inhærere : ideo peccans mortaliter, illo actu voluntatis quo eligit peccatum mortale, eligit peccato semper adhærere, nisi retrahatur per accidens timore pœnæ, aut hujusmodi aliquo; imo si inulte adhærere posset, semper adhæreret: ideo peccat in suo æterno, estque dignus æterno supplicio. Tertio, ex statu peccantis, qui peccando mortaliter gratia spoliaatur, sine qua non remittitur culpa, etc., ut supra. Et quia peccator peccat in Deum immensum, meretur pœnam acerbitate immensam. Quumque in creatura esse non valeat qualitas intensive infinita, recompensatur per infinitam durationem acerbitas illa. — Hæc Thomas in Scripto.

De his plenius scribit in prima secundæ, quæstione octogesima septima, et super quartum, atque in Summa contra gentiles, ubi et aptiorem habent locum: idcirco hic tantumdem tetigisse sufficiat.

Concordat Petrus, qui etiam quærit, utrum aversio et conversio sint duo peccata. Respondet: Aversio a summo bono dupliciter sumitur. Primo specialiter, ut ab objecto, prout supra dixit Magister, quod averti, in angelis, fuit odio habere ac invidere:7 et talis aversio est speciale peccatum. Alio modo generaliter, ut a fine: et sic nominat formam peccati, quæ cum actu conversionis ad creaturam tanquam cum materia propria facit unum peccatum: quia conversio ad creata non est peccatum nisi in quantum privat ordinem ad ultimum finem. Hæc Petrus.

Consonat et Richardus, adjiciens quod in omni peccato mortali est conversio ad creaturam, intrinseca peccato vel præsupposita ab eodem, atque a Deo aversio, non prout aversio dicit inordinatum motum in Deum sicuti in objectum, quum talis aversio sit specialis motus et speciale peccatum, ut Deum odire et ei invidere; sed prout dicit recessum et elongationem a Deo, sicut a termino a quo.

Insuper quærit Richardus, quum in peccato mortali sint conversio et aversio, quid horum sit prius ordine naturæ. Respondet: Motus voluntatis quo ad creaturam convertitur et a Deo avertitur, inordinatus est amor, respiciens creaturam ut terminum ad quem, et Deum ut terminum a quo. Hinc ordine naturæ prior est comparatio illius amoris ad creaturam amatam sicut in terminum in quem tendit, quam ad Deum, a quo sub ratione qua est terminus a quo, voluntas per illum amorem recedit. Accessus quippe voluntatis ad creaturam per amorem inordinatum, est causa recessus a Deo. Qui etiam amor inordinatus, in quantum tendit in creaturam, est conversio; et in quantum voluntas per ipsum recedit a Deo, est aversio. Nec sunt duo motus distincti realiter, sed unus diversimode relatus et sumptus. Sicque in eodem actu peccati conversio ad creaturam prior est ordine naturæ, quam a Deo aversio. — Hæc Richardus.

Circa hæc etiam scribit Durandus: Quamvis ex culpa oriatur reatus pœnæ, ut justitia reparetur per pœnam, quæ læsa fuit per culpam; tamen commensuratio pœnæ ad culpam non attenditur quantum ad durationem nec in divino nec in humano judicio. Non enim quia homicidium seu adulterium in brevissimo tempore committitur, propter hoc pœna momentanea punitur, sed quandoque perpetuo carcere aut exsilio, et aliquando morte; in qua non consideratur mora occisionis, sed potius ut in perpetuum auferatur a societate viventium. Nec etiam proportionatur pœna culpæ quantum ad acerbitatem sic, ut solum tam intense affligatur quis in pœna, quam intense delectatus est in culpa. Nam multo plus affligitur qui propter homicidii crimen occiditur, quam homicidium committendo delectabatur. Ideo illud in Apocalypsi, Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum;8 non est sic intelligendum, quod dolor pœnæ debet æquari delectationi culpæ, sed quod in generali sicut excedit culpa culpam, sic pœna pœnam: imo interdum quis magis delectatur in veniali quam in mortali. Itaque commensuratio pœnæ ad culpam attenditur secundum quantitatem injuriæ seu offensæ illius in quem peccatur, sive sit persona, sive respublica: quoniam culpæ debetur pœna, in quantum est injusta; culpa autem injusta est non ratione delectationis aut moræ, sed ratione injuriæ, læsionis seu offensæ redundantis in alterum. Mortali ergo, non veniali, debetur pœna æterna. Quemadmodum enim in civilitate mundana, is qui totaliter subvertit (quantum in se est) pacem et amicitiam civium, meretur totaliter exstirpari a civilitate per mortem, exsilium, carcerem seu alio modo, quæ pœna perpetua est secundum capacitatem subjecti seu legis intentionem, ita ut talis nunquam revocetur ad communitatis societatem in quam deliquit; sic et in civilitate divina, in qua homines congregantur per fidem et caritatem, ille qui quantum in se est, subvertit ordinem caritatis ad proximum aut subjectionis ad Deum, meretur totaliter a civilitate hac exstirpari per mortem damnationis æternæ. Talis autem subversio fit per peccatum mortale. Verum in civilitate mundana mox pœna infligitur, in civilitate autem divina misericorditer exspectatur, et usque ad mortem pœnitentiæ locus conceditur. Hæc Durandus.

In cujus verbis aliqua continentur quæ patiuntur instantiam, ut quod ait culpam esse injustam non ratione delectationis aut moræ: imo delectari in malis est pessimum, et præsertim gravat peccatum, ut sanctus ait Bernardus. Unde de valde vidtiosis fatetur Scriptura, Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.9 Mora quoque aggravat culpam, propter quod loquitur Jeremias: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?10 Et Isaias asserit: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.11 Porro culpa est injusta, potissime quia contra increatæ justitiæ rectitudinem agitur, seu contra divinum præceptum. Imo ex valde multis causis injustitia culpæ pensatur, ut in libello de Enormitate peccati ostendi.

Sequitur textus: Modi autem (id est Cf. p. 556 F. species) peccatorum, varias in Scripturis habent distinctiones. In quo loco quidam incipiunt sequentem distinctionem, quæ tamen communiter inchoatur infra, quo scriptum est, Est præterea quoddam genus peccati. Quæ autem in passu prætacto habentur, jam supra tractata sunt pro maxima parte.12

Footnotes

  1. Job xiv, 16. ↩

  2. Job xxvii, 6. ↩

  3. Jacob. III, 2. ↩

  4. I Joann. I, 8. ↩

  5. I Joann. II, 16. ↩

  6. * concupi- scibilium ↩

  7. dist. v A. ↩

  8. Apoc. XVIII, 7. ↩

  9. Prov. II, 14. ↩

  10. Jer. IV, 14. ↩

  11. Is. V, 18. ↩

  12. Cf. dist. v, q. 1; xxxv, q. 1, etc. ↩

Chapter 262 of 271