Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum Christus convenienter dicatur de Spiritu Sancto conceptus et natus, nec tamen vere valeat dici quod sit filius Spiritus Sancti.

In qua quæstione duo tanguntur : primum, an Christus convenienter feratur conceptus et natus de Spiritu Sancto; secundum, an queat vocari filius Spiritus Sancti.

Circa primum arguitur, quod activa incarnatio seu ejus efficientia non proprie adscribatur Spiritui Sancto. Primo, quia incarnatio illa est summum et admirabilissimum opus Dei: ergo potissime spectat ad potestatem, quæ Patri appropriatur. — Secundo, quoniam Pater misit Filium suum in mundum per Incarnationis mystrium:1 ergo Incarnatio efficienter approprianda est Patri, tanquam mittenti atque fontalem auctoritatem habenti. — Tertio, quia Magister dicit in textu, quod appropriatur Spiritui Sancto quia est opus eximiæ caritatis, quæ appropriatur Spiritui Sancto: sed Apostolus et Evangelista ex hac ratione adscribunt eamdem Patri, juxta illud Joannis:2 Sic Deus dilexit mundum, ut Unigenitum suum daret. Apostolus quoque: Propter nimiam caritatem suam (ait) qua dilexit nos Pater, Filium suum misit.34

In oppositum est illud in symbolo fidei: Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Et quod Matthæus habet:5 Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.6 Et Lucas: Spiritus Sanctus superveniet in te.

Ad hoc respondet Albertus: Quantum ad aliquid et secundum aliquid, attributa singularum divinarum personarum in Incarnatione relucent. Nempe in immediata et proxima conjunctione tam distantium activa conceptus, est ex patre; virtus autem activa conceptionis Christi ex Virginem, fuit ex tota Trinitate, ut patuit: ergo tota Trinitas pater Christi consistit. — Tertio, ratione creationis Deus est omnium pater: ergo multo plus formatione corporis Christi, creationeque animæ ejus, pater est Christi. — Quarto, videmus in naturalibus quod operatio patris est decisiva materiæ et conversiva ejus ad corpus nati, formativa quoque ejus in figuram membrorum, ac distinctiva dispositivaque organorum; omnia autem hæc fecit supergloriosissima Trinitas circa corpus Christi, separando purissimos sanguines mundissimæ Virginis, formando speciem corporis, distinguendo organizandoque membra: ergo Trinitas verus pater est Christi, quæ fecit hæc omnia in momento.

B7

Insuper, de alia parte quæsiti scribit Albertus: Christus nullo modo, videlicet nec gratia nec natura, est filius Trinitatis; imo hæc fuit hæresis cujusdam monachi mine Leporini, qui quaternitatem relationum induxit, ut duos filios diceret Christum. Nihilo minus argui potest quod imo. Primo, quia (ut asserit Augustinus) homo ille nullis præcedentibus meritis, sed sola gratia habuit, ut in unitate personæ Filii Dei assumeretur; sed ex hac gratia dicitur Trinitas pater noster, quum oramus, Pater noster, qui es in cœlis:8 ergo Trinitas pater est hominis Christi. — Secundo, virtus et proxima conjunctione tam distantium activa conceptus, est ex patre; virtus autem activa conceptionis Christi ex Virginem, fuit ex tota Trinitate, ut patuit: ergo tota Trinitas pater Christi consistit. — Tertio, ratione creationis Deus est omnium pater: ergo multo plus formatione corporis Christi, creationeque animæ ejus, pater est Christi. — Quarto, videmus in naturalibus quod operatio patris est decisiva materiæ et conversiva ejus ad corpus nati, formativa quoque ejus in figuram membrorum, ac distinctiva dispositivaque organorum; omnia autem hæc fecit supergloriosissima Trinitas circa corpus Christi, separando purissimos sanguines mundissimæ Virginis, formando speciem corporis, distinguendo organizandoque membra: ergo Trinitas verus pater est Christi, quæ fecit hæc omnia in momento.

Verum his rursus objicitur: Non enim potest quis dici filius Trinitatis nisi ratione personarum, quarum una est ipsemet Filius, sicque esset filius sui ipsius. — Et si dicatur hoc non sequi, aut inconveniens non esse, quoniam Christus secundum naturam suam humanam est filius suus, secundum autem naturam divinam non; contra: Nulla res est filius alterius gratia naturæ, quia natura non est filius alicujus, sed persona. Non enim dicimus, quod anima et corpus Socratis filius sit Platonis, sed personaliter ipse Socrates. Ergo Christus in persona est filius suus: sicque res aliqua eodem modo quo generat, gignit se ipsam. — Præterea, detur quod Christus sit filius suus; iterum verum est quod Christus non est filius suus: ergo Christus est duo filii, utpote filius Patris et filius suus cum aliis. — Insuper Cassianus quinto libro de Incarnatione contra Nestorium, tractans illud Joannis, Omnis qui solvit Jesum Christum, ex Deo non est, dicit:9 Solvere, hoc est, quod unitum est velle rumpere, et quod individuum separare. Quid autem in Jesu est unitum ac individuum? Utique Deus et homo. Jesum ergo solvit, qui hoc separat ac disrumpit. Ergo quicumque aliud dicit convenire Christo homini in quantum est homo, et aliud Filio Dei in quantum est persona, solvit Jesum; sed filiatio convenit ei in quantum est persona: ergo qui aliam filiationem adscribit ei in quantum est homo, et aliam ut est Deus, solvit Jesum. Hoc igitur dicere, non solum inconveniens est, sed item hæreticum. — Porro si dicas filiationem ei competere non in quantum hypostasis, sed gratia seu ratione naturæ, hoc est ridiculum: quoniam nulli, nec Deo nec homini, convenit paternitas aut filiatio nisi ratione hypostasis, non naturæ. — Adhuc autem, unio in Christo est ratione hypostasis, non naturæ. Naturæ enim manent distinctæ; unio vero est ad esse personale, non tantum ad voluntatis consensum: ergo hypostasis ista est illa: et quidquid dicitur de illa in quantum est hypostasis, dicetur de alia; sed hypostasis æterna non est Filius nisi Patris. Prima propositionum istarum est Augustini, dicentis quod tanta fuit unio illa in Christo, quod hominem fecit Deum et Deum hominem. Secunda est Cassiani septimo de Incarnatione, et per Leonem Papam approbata, qui dicunt: Tanta est Dei et hominis unitas, ut homo Deo semper coæternus antea, et Deus homini compassus postea videatur.

Ista inducta sunt propter quorumdam solutionem, dicentium quod Christus posset dici filius Trinitatis, nisi innueretur confusio relationum: tamen non distingueretur, an esset filius secundum naturam divinam vel humanam.

Ad primum ergo dicendum, quod falsum sit quod ex tali gratia Trinitas dicatur pater noster: imo illa est gratia acceptationis quæ facit voluntatis consensum, nec unit nos Deo in unitate personæ, sed caritatis. — Ad secundum, quod vis activa conceptus, quæ est in semine intrinseca ei quod generatum est ex substantia alicujus, facit patrem hominem esse patrem. Vis autem quæ operatur extrinsecus super materiam, non ex substantia operantis adductam, sed super alienam et aliunde assumptam, facit operantem esse artificem sive opificem, et non patrem: et talis fuit virtus Trinitatis operantis in Christi conceptu. Unde Præpositivus dicit in quodam sermone, tractans illud Evangelii, Nonne hic est filius fabri: Utique filius est fabri cœlestis. In incarnatione enim, illi magni tres fabri mundi fabricatores in fabricam uteri virginalis descenderunt, et corpus Christo fabricaverunt. Operatio autem fabri est operatio artificis, et non patris. — Ad tertium, quod nos dicimur adoptivi filii Dei, qua adoptione Christus non potest Dei filius dici. Nam gratia ejus est uniens ad esse unum in persona, nostra autem solum ad esse unum in voluntatis consensu, et hoc infra magis patebit. — Ad quartum, quod decisio seminis quæ est ex substantia producentis, constituit patrem: et sic non est materia corporis Christi decisa a Deo Patre. Sic quoque virtus Trinitatis, quæ est ipsamet Trinitas, non formavit corpus Christi sicut vis seminalis, quæ formaliter atque intrinsece exstat in semine. — Hæc Albertus. Verum quod ex sermone Præpositivi allegat, non est proprie dictum. Tres enim supergloriosæ personæ non sunt proprie tres mundi fabricatores, sicut nec tres mundi creatores, ut patuit super secundum.

Denique ad id, an Christus possit dici filius Spiritus Sancti, saltem cum ista additione, secundum gratiam: respondet quod nullo modo dicendum sit hoc. Et ad objecta quæ contra hoc fiunt, respondet quod Christus non est conceptus nec natus de Spiritu Sancto sicut ex patre: quia nec de substantia Spiritus Sancti, sed de potestate Spiritus Sancti formatum est Filii corpus; nec secundum assumptam humanitatem est ejusdem cum Spiritu Sancto substantiæ. Verumtamen virtus Spiritus Sancti, quæ operabatur in Virgine, vocatur a Damasceno divinum semen secundum metaphoram: quoniam operabatur in Virgine quod in aliis agit semen paternum vi exsistente in ipso. — Neque dicendum est, quod Christus secundum gratiam

Matth. xiii, 55.

Cf. lib. I, dist. III, q. 5; lib. II, dist. I, q. 1. aut per gratiam sit filius Spiritus Sancti; nec verum est quod quidam dicunt, hoc posse dici nisi accideret confusio in significatione relationum. In re enim ita non est; nostra vero concessio seu negatio non facit rem aliter se habere. Christo quippe non competit filium esse nisi secundum hypostasim: quæ quum in ipso sit una, non est nisi una filiatione filius. Rursus, Sancti affirmant, quod Christus non est nisi natura filius, nec ita est filius nisi Dei Patris. — Hæc Albertus. Quibus objici potest, quod Christus est etiam realiter, veraciter et naturaliter filius Virginis Matris, cum qua in natura specifica vere communicat. Sed ad hoc infra clarebit solutio.

Concordat Udalricus: In incarnatione, dicens, omnium divinarum personarum attributa relucent; attamen soli Spiritui Sancto appropriatur hoc opus, quoniam opus in quo omnium personarum attributa apparent, illi soli personæ appropriatur cujus appropriata seu attributa magis in illo opere ostenduntur. Bonitas autem, quæ est appropriatum Spiritus Sancti, in opere illo clarius demonstratur, quia in eo est summa communicatio qua Creator est communicabilis creaturæ, et quæ nequaquam creaturæ est debita, sed tota innititur gratiæ et amori, ecstasim in Deo quodammodo facienti.

Nec ideo Christus dicendus est filius Spiritus Sancti nec Trinitatis, quamvis nonnulli dicant dici posse, quod Christus per creationem et gratiam valeat dici filius Trinitatis ac Spiritus Sancti. Quod falsum est, quia (ut asserit Damascenus) filiatio est determinativa hypostasis seu personæ, quæ in Christo est una dumtaxat atque æterna: cui convenit filiatio naturalis, non adoptiva, nec filiatio per creationem aut gratiam. Verumtamen pro opinione illorum est evangelium Nazarenorum, quo legitur: Factum est, quum descendit Fons omnis sapientiæ, Spiritus requievit super eum, et dixit ei: Exspectabam te, Fili, in omnibus Prophetis, ut venirem et requiescerem in te. Tu es enim requies mea, tu es Filius primogenitus, qui regnas in sempiternum. — Ad quod dicimus, quia (ut ait Hieronymus) apocrypha non recipit Ecclesia, et hoc præcipue locum hic habet: quia et hoc dictum dissonat a tribus Evangelistis, qui concorditer scribunt, tantum Patris vocem factam ad Filium, atque in ea Patrem apparuisse, non in alia specie;101112 ac Spiritum Sanctum apparuisse in specie corporali, non in voce. — Hæc Udalricus.

Præterea, Thomas hæc eadem scribit, et aliqua addit seu planius exprimit: Quemadmodum, inquiens, S. Dionysius protestatur secundo capite de Divinis nominibus, omne nomen Dei operationem designans in creatura, toti convenit Trinitati. Unaquæque tamen operatio divina huic personæ magis quam illi est appropriabilis, secundum quod in ea magis manifestatur attributum ipsius. Hinc Patri appropriantur opera in quibus potentia præcipue declaratur, ut opus creationis, in quo potentia attenditur operantis. Quumque ordinare opus sit sapientis, operationes illæ Filio appropriantur quæ ad ordinationem pertinent Dei, ut gubernare, disponere. Porro in naturali hominis conceptione se men sortitur rationem activi, rationem etiam termini, in quantum virtus quæ est in semine, sibi attrahit alimentum, et in perfectam proficit quantitatem. Et quantum ad primum, operatio seminis appropriatur Spiritui Sancto; sed quantum ad secundum, appropriata est Filio, quia conceptio illa ad hypostasim Filii terminatur. Hoc quoque pensandum, quod in incarnatione sunt duo, puta persona assumens, et natura assumpta. Missio autem nominat incarnationem ex parte assumentis personæ. Quumque ad personam Filii solus Pater habeat auctoritatem, hinc missio activa attribuitur Patri. Conceptio autem seu nativitas temporalis nominat incarnationem ex parte naturæ assumptæ, cui gratuite datum est ut in unitatem personæ Verbi assumeretur: hinc efficientia conceptionis, non Patri, sed Spiritui Sancto appropriatur. Propter quod apte asseritur Christus conceptus de Spiritu Sancto, sive hæc præpositio de dicat habitudinem causæ effectivæ, sive rationem faciendi : ratio namque faciendi incarnationem est bonitas, Spiritui Sancto appropriata. Postremo, quamvis Spiritus Sanctus sit donum et caritas, attamen nomine doni et caritatis non significatur ut subsistens persona, cujus est agere : idcirco non potest Christus dici de caritate aut dono conceptus, quamvis hoc forsan posset concedi prout ipsum de rationem significat faciendi. Hæc Thomas in Scripto.

At vero de hoc, an Christus homo possit dici filius Trinitatis aut Spiritus Sancti, scribit eadem quæ Albertus et Udalricus : Christus, dicens, non est filius Spiritus Sancti aut Trinitatis, secundum Augustinum in littera. Sed hoc a diversis diversa ratione negatur. Nam quidam hoc negant non tanquam simpliciter falsum, sed quasi inconvenienter dictum, utpote errandi occasionem præstans tam circa æternam Filii generationem, in qua sequeretur quædam confusio relationum, si Filius diceretur filius sui ipsius ac Spiritus Sancti; quam circa generationem ejus temporalem, ne videatur Spiritus Sanctus de sua substantia Filium genuisse. Et sicut non potest dici filius Trinitatis simpliciter, ita nec per creationem, ut vitetur Arii error, Christum esse puram creaturam dicentis; neque per gratiam, ut vitetur error Nestorii, qui dixit duas esse personas in Christo, Deitatisque unionem cum homine Christo esse tantum per gratiam, non in persona. Verumtamen quidam concedunt posse dici, Iste homo est filius Trinitatis per creationem, si iste homo dicat suppositum seu individuum hominis, non personam Filii Dei. Nullatenus tamen Filius Dei potest dici filius Trinitatis, propter repugnantiam relationum. Concedunt quoque, quod quantum ad gratiam habitualem, per quam tota Trinitas habitat in anima Christi, posset dici, Iste homo est filius Dei, etiam secundum quod homo, non tamen Trinitatis : quia secundum hoc non habet comparationem ad relationes quibus distinguitur Trinitas; sed quantum ad gratiam unionis dicitur tantum Dei Patris filius naturalis.

B Verum opinio ista non convenit dictis Augustini, qui negat simpliciter Christum esse filium Trinitatis ac Spiritus Sancti. Non enim negatur hoc solum ad vitandum relationum confusionem. Confusio namque sequitur ex inordinata aliquorum permixtione : ideo non sequeretur, quando relationum diversitas referretur ad diversas naturas, quum et de Filio prædicentur contraria secundum diversas ejus naturas, videlicet esse impassibilem atque passibilem; imo et relationes contrariæ, ut esse Patri æqualem, et esse eo minorem. Nec etiam hoc negatur ad vitandum errorem qui sequi posset. Non enim plus patrocinatur errori Arii, si dicatur quod Christus est filius Trinitatis per creationem, quam si dicatur creatura secundum quod homo; quod tamen conceditur. Denique homines dicuntur filii Trinitatis per gratiam, quamvis per hoc non comparentur ad Trinitatem quantum ad relationum in divinis distinctionem. — Rursus, non potest quis dici filius alicujus, nisi a quo acceperit esse : in Christo autem non est nisi unum esse personale, quod non habet nisi a Patre. Nec Christus potest dici filius Trinitatis per creationem aut gratiam. Dum enim in aliquo invenitur perfecta ratio nominis alicujus, nullo modo recipitur nomen illud de eo cum determinatione diminuente, ut patet ex verbis Augustini in littera : quemadmodum planta dicitur vivens imperfectum, propter animam tantum vegetativam; animal vero, quamvis eamdem habeat animam, non tamen dicitur vivens imperfectum, quoniam habet eam cum perfectione sensitiva. Quumque Christus habeat veram et perfectam filiationem ad Deum, non est dicendus filius ejus per creationem aut gratiam : quia per hoc significatur filiatio imperfecta ad Deum, quæ est secundum quid. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte, quæstione tricesima secunda : Nomina (ait) paternitatis et maternitatis ac filiationis sequuntur generationem, non quamlibet, sed rerum viventium, præsertim animalium.13 Non enim dicimus, quod ignis generatus ex igne, sit filius ignis generantis, nisi forte metaphorice. Nec omne quod in animalibus generatur, filiationis accipit nomen, sed solum id quod generatur in similitudinem generantis. Non enim capillus ex homine generatus, est filius ejus; nec homo ex semine natus, est filius seminis. Et si perfecta fuerit similitudo inter generantem et genitum, perfecta erit filiatio tam in divinis quam in humanis. Et si fuerit similitudo imperfecta, erit et filiatio imperfecta : sicut in homine est imperfecta Dei similitudo, in quantum creatus est ad imaginem Dei, atque in quantum recreatus est secundum similitudinem gratiæ :14 idcirco utroque modo potest dici filius Dei. Verumtamen quod de aliquo dicitur secundum perfectam suam rationem, non est dicendum de eo secundum rationem imperfectam, etc., ut supra.

His addit Petrus : Quum quæritur, inquiens, cui approprietur opus incarnationis : si intelligatur cui, ut auctori principali, dicendum quod Patri; si cui, ut suscipienti, dicendum quod Filio; si cui, ut efficienti, dicendum quod Spiritui Sancto. — Hæc Petrus. In quibus verbis non est clarum, qualiter inter principalem auctorem et efficientem distinguat, nisi forsitan Patrem appellet principalem auctorem, quia non est ab altero, estque fons totius emanationis ad intra.

Amplius, Richardus ad probandum quod Christus possit dici filius Spiritus Sancti, sic arguit : Secundum Philosophum libro de Animalibus, pater non est pueri pater quia aliquid de ejus semine convertatur in substantiam pueri, sed quoniam per virtutem activam seminis sui format corpus pueri de materia ministrata a matre. Quum ergo Spiritus Sanctus sua virtute activa formavit corpus Christi de materia ministrata a Virgine, videtur quod pater sit Christi. — Ad quod respondet : Auctoritas illa non est sic intelligenda quia nihil de semine patris convertitur in aliquid necessarium ad consistentiam pueri : imo semen patris ob sui subtilitatem convertitur in spiritus, qui per corpus pueri delatores sunt virium animæ. Hinc Avicenna nono de Animalibus loquitur : Putant homines, quod Aristoteles putaverit quod semen viri non sit pars pueri, neque immixtum cum materia pueri. Sed hoc non fuit ejus consilium : imo consilium ejus fuit, quod semen viri involvatur cum matrice et profundatur in materia, ut sit operator membrorum, materiamque idoneam ducat ad membra; et erit illud sperma materia spiritus in prole, quia efficitur multum subtile, et habile ut transeat ac vertatur in spiritum. Hæc Richardus.

Insuper, circa inducta scribit Bonaventura : Contingit loqui de opere incarnationis quantum ad unibilia, et quantum ad modum unionis, et quoad fructum ipsius.

In comparatione ad unibilia, inter quæ secundum se sumpta, est infinita distantia, manifestatur in eo divina potentia. In comparatione vero ad modum unionis congruentissimum, prout competebat ad humanum remedium, manifestatur in eo Dei sapientia. In comparatione vero quoad fructum seu consequentem effectum, quo Filius se obtulit Deo Patri in odorem suavitatis pro nostra salute, manifestatur in eo divina bonitas, misericordia et caritas.15 Scriptura quoque potissime appropriat opus hoc

Spiritui Sancto, ad innuendum quod nihil carnalis fœditatis aut concupiscentiæ fuit in Christi conceptione; et item ad declarandum quod spiritualis fervor dilectionis beatissimam Virginem præsertim ac immediate aptavit ac dignificavit ad concipiendum Unigenitum Dei. — Non tamen conceditur quod Spiritus Sanctus pater sit Christi, ad excludendum errorem, ne æstimetur natus de Spiritu Sancto et Virgine, sicut ex viro et muliere. Ad vitandum quoque confusionem æternarum relationum in divinis, non concedunt theologi quod Christus sit filius Trinitatis; et causam aliqui tradunt, dicentes quia filiatio respicit hypostasim, quæ in Christo non est nisi una atque æterna, habens originem a Patre dumtaxat, non a Trinitate. Quæ ratio non videtur efficaciæ magnæ. Quamvis enim hypostasis sit æterna, non tamen impedit ipsum dici filium Virginis, ratione naturæ assumptæ: cur ergo ratione ejusdem naturæ dici non posset filius Trinitatis, a qua facta et condita est illa natura, sicut ex Virgine tracta est? Idcirco dicendum, quod ideo prædicatio talis non acceptatur, quia errori propinquat Sabellii, qui paternitatem dixit cuilibet divinæ personæ posse attribui. Hæc Bonaventura.

Concordat Alexander, dicendo: Ratio et appropriatio Incarnationis accipi potest secundum differentem causalitatem. Si enim consideremus causam moventem summam bonitatem ad humani generis redemptionem, ratio exstitit caritas, Damasceno dicente: Monstratur caritas in Incarnatione, in hoc quod proprii plasmatis infirmitatem non despexit. Si vero consideremus causam effectivam, ratio fuit demonstratio potentiæ: quia (ut asserit Damascenus) in eo quod Deus factus est homo, infinita Dei virtus monstratur. Quod si consideretur causa formalis seu modus liberationis, ratio fuit summa sapientia Dei, quæ, juxta Damascenum, excogitavit hunc congruentissimum modum redemptionis. Si vero pensemus causam finalem Incarnationis, quæ est nostra redemptio, ratio fuit justitia, prout Christus disseruit: Sic decet nos implere omnem justitiam.16 Motiva autem causa, quæ ex parte Dei attenditur, prior est aliis secundum rationem et ordinem intelligentiæ nostræ: ideo caritas ponitur propria ac potissima causa Incarnationis. Quæ caritas Spiritui Sancto appropriatur, et ob hoc eidem appropriatur opus Incarnationis, et Christus conceptus asseritur de Spiritu Sancto.

Attamen non est Christus, secundum quod homo nec aliquo modo, dicendus filius Spiritus Sancti. Non enim in divinis aliquid est ponendum unde sequatur relationum seu personalium proprietatum confusio. Ubi enim est perfectissimus ordo, ut in divinis personis, nulla potest esse confusio. Hinc Anselmus testatur: Ob hoc solus Filius incarnatus est, ut Pater non contrahat filii rationem. Concedendum est ergo, quod Christus est Filius Patris et filius Dei. Sed quum dicitur Filius Patris, intelligitur de generatione æterna; quum vero dicitur filius Dei, intelligitur de generatione humana; quum vero dicitur Filius Dei Patris, intelligitur quod qui est Filius Dei Patris per naturam, est filius Dei per gratiam. Non tamen convenit dici, quod sit filius Trinitatis simpliciter. Posset tamen concedi cum hac determinatione, Christus est filius Trinitatis per creationem. — Hæc Alexander. Quæ dictis Bonaventuræ concordant, et a prætacta responsione Thomæ et Alberti parumper dissonare videntur, quamvis parva sit ista dissensio. Positio tamen Thomæ et Alberti in eo videtur securior, quod ab hæreticorum errore remotior.

Nihilo minus Durandus Alexandrum hic sequens, concedit Christum posse dici filium Spiritus Sancti ac Trinitatis: non simpliciter, quia non per generationem naturalem et proprie dictam, sed secundum quid, et cum dupla determinatione, dicendo: Christus secundum quod homo, est filius Spiritus Sancti seu Trinitatis per creationem adoptionisque gratiam. Atque ad auctoritatem Augustini respondet, quod negat Christum esse filium Spiritus Sancti per creationem et adoptionem, non quin cum præfatis determinationibus sane possit intelligi, sed quia hujusmodi verba præstabant simplicibus occasionem errorum Arii et Nestorii. Hæc Durandus.

Footnotes

  1. Cf. lib. I, dist. xxxiv G. ↩

  2. Joann. III, 16. ↩

  3. Galat. IV, 4. ↩

  4. Ephes. 11, 4; ↩

  5. Matth. 1, 20. ↩

  6. Luc. 1, 35. ↩

  7. dist. 1, q. 4. ↩

  8. Matth. vi, 9. ↩

  9. 1 Joann. iv, ↩

  10. Luc. III, 22; IX, 35. ↩

  11. Marc. I, 10, 11; IX, 6; ↩

  12. Matth. III, 16, 17; XVII, 5; ↩

  13. art. 3. ↩

  14. Gen. 1, 27. ↩

  15. Ephes. v, 2. ↩

  16. Matth. III, 15. ↩

Chapter 67 of 201