Skip to the text

Quæstio 3

Tertio igitur quæritur, Utrum gloriosissima Virgo ac ceteri sancti legis naturalis ac scriptæ, incarnationem Filii Dei promeruerint.

Primo apparet quod imo de Virgine summa, de qua cantat Ecclesia : Meruisti Dominum sancto portare in utero. — Secundo, quia (ut asserit Augustinus) communis, salubris et diuturna devotorum oratio non potest esse infructuosa, cassa, inefficax. Quum ergo devotissimi Patriarchæ et Prophetæ ceterique electi, a mundi exordio Salvatoris adventum concorditer ac ferventissime desideraverint, rogaverint et obtinere conati sint, quemadmodum super illud, Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto non visurum se mortem, loquitur Augustinus, apparet quod incarnationem Filii Dei promeruerint. — Idem videtur insinuare Scriptura, dicendo ex Dei persona : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ex personis quoque fidelium : Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. — Rursus, Christus in Evangelio loquitur : Deus non exaudiet voces servorum suorum clamantium ad se die ac nocte ? Dico vobis quia cito exaudiet clamorem eorum.

In oppositum est, quod (ut in textu habetur) asserit Augustinus, ob hoc etiam Christi conceptionem et incarnationem adscribi Spiritui Sancto, quoniam sola ejus pietate et gratia facta est, nullis hominum præcedentibus meritis. Ad idem valet illud Apostoli : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos.

Ad hoc Alexander respondet : Dum Augustinus testatur, quod nullis præcedentibus meritis homo unitus est Verbo, potest intelligi primo de meritis hominis hujus Verbo conjuncti, qui absque meritis

Luc. II, 26.

Ps. XI, 6.

Ps. XXXII, 22.

Luc. XVIII, 7, 8.

Tit. III, 4, 5. suis præcedentibus ita unitus est: quia eodem instanti quo ejus humanitas est producta, Verbo unita est, nec aliquem ante hoc habuit actum. Secundo intelligi potest de meritis fidelium, sicque præcesserunt ad hoc merita quædam Ecclesiæ, loquendo de merito congrui, quod gratiam non tollit, prout quidam respondent. Quæ responsio non videtur mihi sufficiens, quia virtutibus promeremur ex condigno, ut dicitur. Hinc dicendum, quod Prophetæ optabant incarnationem Christi impleri atque accelerari: cujus adimpletio non solum consistit in assumptione naturæ humanæ, sed et in ejus liberatione. Noverant namque Deum promisisse suum adventum et incarnationem. Sed hoc ipsum cito fieri cupiebant: quod et poterant promereri. Hæc Alexander.

Circa hoc scribit Bonaventura: De beneficio Incarnationis, sicut de aliis beneficiis Dei, contingit loqui tripliciter: primo, quantum ad eorum substantiam; secundo, quoad eorum efficaciam; tertio, quantum ad circumstantiam eorumdem. Loquendo itaque de beneficio isto primo modo, excedit merita patrum sanctorum, quoniam non est aliquid justæ retributionis, sed eminentissimæ dignationis; nec sequitur merita hominis lapsi, sed potius est totius meriti fundamentum: quia post lapsum nemo potuit Deo placere sine hujus beneficii fide in speciali aut generali. Loquendo autem de beneficio isto secundo modo, sic quum ejus efficacia duplex sit, videlicet quod ordinabatur ad liberationem a servitute culpæ, et a reatu carentiæ visionis divinæ, quodam modo cadit sub merito, quodam modo non. Nam quantum ad liberationem a reatu carentiæ visionis divinæ ac captivationis diaboli, meruerunt hoc patres sancti, et cadit sub merito; quantum vero ad ereptionem de statu culpæ, non cadit sub merito, nisi meritum large sumatur, prout se extendit ad meritum congrui et condigni. Porro, loquendo de Incarnationis beneficio tertio modo, videlicet quoad circumstantiam ejus et congruentiam temporis, potest concedi, quod cadit sub meritis Ecclesiæ præcedentis. Sancti etenim patres flagrantissimis desideriis meruerunt Incarnationis accelerationem; in quorum persona dicit Isaias: Utinam dirumperes cœlos et descenderes. Hæc Bonaventura.

Qui consequenter respondens ad hoc, an incomparabilis illa Virgo meruit effici matter Dei: De merito, inquit, est loqui secundum triplicem gradum ac differentiam. Est equidem meritum congrui, quo peccator dicitur sibi gratiam promereri, se disponendo ad eam. Et est meritum digni, quo vir justus orans pro alio, meretur audiri. Est et meritum condigni, quo quis ex tanta caritate meretur gratiam gloriam tantam. Itaque dico, quod beatissima Virgo ante annuntiationem meruit Filium Dei concipere merito congrui, quia præ sua nimia puritate, humilitate, benignitate et caritate, congruentiam habuit ut Dei matter efficeretur. Post annuntiationem vero, quando consensit, et Spiritus Sanctus in eam descendit cum gratiæ copiositate, non solum habuit ad hoc congruitatem, sed etiam dignitatem: sicque merito digni tunc meruit fieri genitrix Dei. Verumtamen merito condigni nequivit hoc promereri: hoc namque meritum omne excedit, fuitque fundamentum totius meriti Virginis Deo carissimæ. Nam sive dicamus Deum fieri hominem, sive Virginem effici Dei matrem, utrumque est prorsus supra statum debitum creaturæ: idcirco tam hoc quam illud fuit divinæ benignitatis et gratiæ. Itaque sicut justus merito dignitatis potest alicui primam gratiam promereri, non merito condigni, ne gratia perdat gratiæ rationem; sic Virgo Deo gratissima non solum merito congrui, sed etiam digni, meruit Verbi æterni incarnationem. Et per has distinctiones faciliter queunt solvi auctoritates quæ de his diversimode loqui videntur.

Postremo, si objiciatur quod majus est meritum totius Ecclesiæ, quam singularis personæ, aut Virginis gloriosæ: ergo si

Incarnatio non cadit sub merito totius Ecclesiæ, nec sub merito Virginis summæ; dicendum, quod meritum patrum seu Ecclesiæ majus est merito Virginis extensive, non tamen oportet quod intensive: quia sanctissima Virgo, postquam annuntiatione audita ab angelo, sanctificata fuit a Spiritu Sancto, tanta gratia est impleta, ut aliquid digne posset mereri quod non possent ceteri sancti, quamvis omnes simul essent collecti. — Hæc idem.

Denique Thomas super hac loquitur quæstione: Augustinus in littera videtur prætendere, quod nulla illius hominis merita præcesserunt, ut in personæ unitate Dei Filio uniretur. Nihilo minus verum est, quod etiam nulla aliorum merita incarnationem hanc meruerunt, proprie loquendo, propter tres rationes. Prima est, quoniam meritum puri hominis non extendit se ad totam naturam: quumque Incarnatio sit quoddam totius naturæ medicamentum, non potest sub merito alicujus cadere hominis. Secunda ratio est, quia quod est principium promerendi, cadere non valet sub merito: Incarnatio autem est quodammodo principium omnium meritorum humanorum, quoniam omnia merita nostra efficaciam sortiuntur a Christo, per quem gratia et veritas facta est.1 Tertia ratio est, quia humanum meritum non se extendit ultra conditionem humanam, quæ consistit in hoc ut quis mereatur aliquam Deitatis ac felicitatis participationem. Quod autem tota Deitatis plenitudo in homine habitet, excedit omnino conditionem meritumque humanum: idcirco non cadit sub merito, nisi meritum large vocemus omnem præparationem ad aliquid obtinendum, quæ in genere præcessit humano. Et si Incarnatio aliquo modo debebatur hominibus, hoc ex divino fuit promisso, non ex hominum merito.

Præterea si quis instet, quia qui aliquid promeretur, etiam id meretur sine quo non potest illud acquirere seu habere: alias meritum esset cassum; sed sancti patres promeruerunt vitam æternam, ad quam pertingere non valebant nisi Dei Filio incarnato: ergo et ejus incarnationem promeruerunt. — Rursus, super illud, Fiat misericordia tua, Domine, super nos, ait Glossa:2 Hic insinuatur desiderium Prophetæ de Incarnatione, et meritum impletionis.

Et respondendum ad primum, quod aliqua sunt sine quibus vita æterna haberi non potest, quæ sunt concomitantia eam, ut immortalitas et impassibilitas corporis; et de talibus verum est, quod qui vitam meretur æternam, illa quoque meretur. Alia sunt quæ ducunt ad vitam æternam tanquam principia promerendi; et illa non cadunt sub merito, inter quæ Incarnatio computatur. Imo etiam dici potest, quod sine Incarnatione homines potuerunt salvari, in quantum alius modus salvandi nos fuit Deo possibilis. — Ad secundum, quod Glossa loquitur de merito congrui, non de merito condigni, quod proprie meritum appellatur. Vel dicendum, quod impletio Incarnationis consistit in ultimo ejus effectu, puta in reparatione generis humani, quæ aliquo modo cadebat sub merito, præsertim secundum quod reparationis terminus consistit in perventione ad vitam æternam. — Hæc Thomas in Scripto, qui in his a dictis Bonaventuræ videtur non minime dissentire. Non enim eam ponit distinctionem de triplici merito quam Bonaventura, sed solum ponit distinctionem hanc duplicem, meritum congrui et meritum condigni. Meritum quoque condigni sumit prout includit meritum quod Bonaventura vocat meritum digni, aut pro merito digni. Insuper addit quod dictis obviaire evidenter videtur: Beata (inquiens) Virgo non meruit Incarnationem, sed supposita Incarnatione ex promissione et gratia, meruit ut per eam impleretur, non merito condigni, sed congrui: quia decebat ut Virgo cunctis purior atque perfectior, fieret et esset mater Dei. Hæc in Scripto. — Eadem scribit in tertia parte, quæstione secunda, articulo undecimo.

Concordat Petrus: Beata (dicens) Virgo mater Dei fieri meruit merito congrui, se præparando ut dignior esset concipere Filium Dei quam altera mulier, non merito condigni. — Scripta quoque Richardi super his, in præinductis ex Thoma totaliter continentur quantum ad sensum. Similiter dicta Alberti et Udalrici.

Verba autem Bonaventuræ possunt concordari cum his, dicendo quod sanctissima Virgo pro tanto fertur aliquo modo digne promeruisse incarnationem Dei, quia digne id meruit ut magis ex ea et per eam incarnatio compleretur quam ex alia.

A Dei sequens naturam, et eam perficiens in bene esse; dicendum est, hoc verum esse in puris creaturis, quæ non sunt Deitati unitæ in exordio sui esse. Denique, secundum ordinem rationis, qui est inter esse et bene esse, gratia naturam consequitur, non tamen oportet ut secundum tempus sit ita. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, dicendo: In Christo duplex est gratia, utpote: gratia unionis, intransitive loquendo, id est unio gratis data, non meritis reddita; et gratia habitualis. Et de utraque verum est, quod est Christo homini naturalis: non prout naturale vocatur quod est de rei natura aut consequens ipsam, quia sic gratia et natura contra se dividuntur, sed prout naturale nuncupatur quod similitudinem habet cum eo quod est de natura rei. Propter quod loquitur Augustinus, quod gratia quodammodo facta est Christo homini naturalis. Diversimode tamen, quoniam gratia unionis dicitur naturalis per effectum, qui est quod per illam homo Christus est Filius naturalis Dei Patris, et una persona cum Filio Dei. Gratia vero habitualis dicitur Christo naturalis, quoniam in duobus assimilatur naturali proprietati: primo, quia causatur a principio intrinseco illi, videlicet a persona divina; secundo, quia inseparabilis est a suo subjecto, ut patuit. Hæc Udalricus. — Idem dicit Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte, quæstione secunda, adjungit: Secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, natura uno modo dicitur ipsa nativitas, alio modo essentia rei.3 Hinc aliquid dicitur naturale dupliciter: primo, quod est tantum ab essentialibus rei principiis, ut igni naturale est sursum ferri et calidum esse; secundo, dicitur homini naturale quod inest ei a nativitate, juxta illud Apostoli: Eramus natura filii iræ.4 Et Sapiens: Nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum.5 Hinc nec gratia unionis, nec gratia habitualis dicitur Christo naturalis, quasi causata ex principiis humanæ naturæ in ipso: quamvis dici

Footnotes

  1. Joann. 1, 17. ↩

  2. Ps. xxxii, 22. ↩

  3. art. 12. ↩

  4. Ephes. 11, 3. ↩

  5. Sap. xii, 10. ↩

Chapter 69 of 201