Distinctio 4
A. Quare in Scriptura sæpius tribuatur incarnatio, quæ est opus Trinitatis, Spiritui Sancto, et de ipso etiam conceptus et natus dicatur Christus.
Cf. dist. I D. Hugo, de Sacram. lib. II, p. 1, c. 8.
QUUM vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus Sancti, investigatione dignum nobis videtur, square in Scriptura Spiritui Sancto hoc opus sæpius tribuatur, et de ipso Christus conceptus et natus memoretur. Non enim ideo operatio Incarnationis Spiritui Sancto sæpius tribuitur, quod eam ipse solus sine Patre ac Filio fecerit, sed quia Spiritus Sanctus est caritas et donum Patris et Filii, et ineffabili Dei caritate Verbum caro factum est, et inæstimabili Dei dono Filius Dei sibi univit formam servi.12 Non ergo frequens denominatio Spiritus Sancti, ab illo opere Patrem vel Filium secludit, sed potius uno nominato, tres intelliguntur, sicut fit sæpe in aliis operibus. Unde Augustinus super hoc movens quæstionem, in hunc modum eamdem determinat, in Enchiridio ita inquiens: Quum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis), cur in ea facienda Spiritus Sanctus solus nominatus est? An etiam quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? Ita vere est, et exemplis doceri potest. Audistis propositam quæstionem, ejusdemque solutionem vel expositionem.
Aug. Enchirid. c. 38.
B. Quo sensu dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu Sancto.
Ibidem.
Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictus est Christus natus de Spiritu Sancto, quum filius nullo modo sit Spiritus Sancti. Numquid dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctus hominem; ex qua utraque substantia Christus unus esset et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus Sancti filius secundum hominem, quod eum Spiritus Sanctus tanquam pater ejus de matre Virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit, quum hoc ita sit absurdum, ut nullæ fidelium aures id valeant sustinere? Proinde quum fatemur Christum natum de Spiritu Sancto ex Maria virgine, quomodo non sit filius Spiritus Sancti, et sit filius Virginis, quum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est. — Non est autem concedendum, quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, aliter pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius: ut ergo hæc omittam, quoniam
Ibid. c. 39. tantæ rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu Sancto, Joann. III, 5. non aquæ filios eos recte quispiam dixerit, sed dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiæ. Sic ergo de Spiritu Sancto natus est Christus, nec tamen filius est Spiritus Sancti: sicut econverso non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur, ut illi qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennæ, non ex illa nati, sed in illam præparati. Quum itaque de aliquo nascatur aliquid, et non ita ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus cujus dicitur filius; profecto modus iste quo natus est Christus de Maria sicut filius, et de Spiritu Sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis meritis præcedentibus in ipso exordio naturæ suæ quo esse cœpit, Verbo Dei copularetur in tantam personæ unitatem, ut idem esset Filius Dei qui Filius hominis, et Filius hominis qui Filius Dei: et sic in naturæ humanæ susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum posset admittere peccatum. Quæ gratia ideo per Spiritum Sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus, ut sit etiam Dei donum. Per hoc ergo quod de Spiritu Sancto esse nativitas Christi dicitur, quid aliud quam ipsa gratia Dei demonstratur, qua homo mirabili et ineffabili modo Verbo Dei est adjunctus atque connexus*, et divina gratia corporaliter repletus? Cf. Matth. XXIII, 15. Aug. Enchirid. c. 40. Ibid. c. 37.*
Cf. Matth. XXIII, 15. Aug. Enchirid. c. 40.
Ibid. c. 37. concretus
C. Alia ratio quare dicatur natus de Spiritu Sancto.
Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus de Spiritu Sancto, quia eum fecit. In quantum enim homo est, et ipse factus est, ut ait Apostolus.3 Conceptus ergo et natus de Spiritu Sancto esse dicitur, non quod Spiritus Sanctus fuerit Virgini pro semine (non enim de substantia Spiritus Sancti semen partus accepit), sed quia per gratiam Dei et operationem Spiritus Sancti de carne Virginis est assumptum quod Verbo est unitum.4 Et in Evangelio secundum hanc intelligentiam legitur de Maria, quod inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Cujus dicti rationem Ambrosius insinuans in secundo libro de Spiritu Sancto, ait:5 Quod ex aliquo est, aut ex substantia aut ex potestate ejus est. Ex substantia, sicut Filius, qui a Patre vel ex Patre; et Spiritus Sanctus, qui a Patre et Filio procedit. Ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu Sancto? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est. Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit, quis neget Spiritum Sanctum dominicæ incarnationis auctorem?
Ambr. de Spiritu S. lib. II, n. 42.
Ibid. n. 43.
D. Quare Apostolus dicat Christum factum, quum nos eum esse fateamur natum.
Sed quæri potest, quum nos Salvatorem natum profiteamur, cur Apostolus eum factum dicat ex semine David, et alio loco, factum ex muliere, quum aliud sit fieri, aliud nasci.67 Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quia enim non ab humano semine congregata est caro Domini in utero Virginis, et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus Sancti; ideo Apostolus dicit factum, non natum. Aliud est enim semine admixto et sanguine coagulato generare, aliud est non permixtione, sed virtute procreare. Possunt enim homines generare filios, sed non facere. Ecce quare dicit Apostolus factum, et non natum, ne ejus scilicet nativitas, quæ fuit sine virili semine, nostræ similis putaretur, quæ conficitur seminum commixtione. Ideo autem, quum factum diceret Apostolus, addidit, Ex semine David, quia etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis, tamen quia ex ea carne Christus formatus est quæ constat ex semine, recte dicitur quia factus est.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUARTÆ
DISTINCTIONE præhabita tractatum est de Incarnatione ex parte assumpti, hic agitur de eadem ex parte efficientis principii. Et primo inquiritur, cur activa incarnatio et unitio, quæ est opus totius superdignissimæ Trinitatis, cujus opera ad extra sunt indivisa, approprietur et specialiter adscribatur Spiritui Sancto. Hanc quæstionem Magister primo solvit, et ex verbis Augustini solutionem confirmat. Secundo sciscitatur, qualiter et quo sensu Filius Dei, secundum naturam humanam dicatur de Spiritu Sancto conceptus et natus, præsertim quum non sit nec dici valeat filius Spiritus Sancti; deinde ponit ad hoc duplicem rationem. Ultimo investigat, cur Apostolus dicat Christum factum ex muliere, quem tamen ex Virgine natum fatemur.
Footnotes
Chapter 66 of 201