Quæstio 2
Secundo quæritur, An gloriosissima Virgo fuit vera mater Christi, et etiam mater Dei. Et ad hæc responsum est supra. dist. III, q. 2.
Difficultatem vero circa hoc ingerit, quod A Damascenus tertio libro testatur : Sanctam Virginem θεοτόκον (id est Dei matrem) dicimus, non autem χριστοτόκον (id est Christi matrem) eam vocamus. Quocirca dicunt doctores concorditer, quod Damascenus hoc ait non sic, quin præelectissima ac divinissima Virgo vere sit et catholice appellanda consistat mater Christi (qui est Deus et homo in unitate personæ), quando propositio hæc sane intelligitur; sed ex detestatione hæreticæ falsitatis sceleratissimi hæresiarchæ Nestorii dicit hoc, qui impius finxit Christum esse hominem purum, idcirco concessit sacratissimam Virginem esse Christi matrem, non Dei.
Itaque de hoc scribit Bonaventura : Verba fidei debent ab erroribus esse remota, devotionique consona et propinqua, maxime illa in quibus est sermo de præstantissima ac prorsus suavissima virgine Maria. Ipsa etenim cunctas hæreses interemit, summam Veritatem in se concipiendo et ex se pariendo, reconciliationem quoque toti humano promeruit generi : ideo ad eam ardere debet omnis Christianorum devotio.
Hinc quoniam ipsa genuit eum qui non solum dicendus est Christus propter unionem, sed et verus Deus propter æternam generationem, appellanda est Genitrix Dei, quatenus ipso etiam vocabulo honoretur, impietatisque falsitas exstinguatur, quæ asseruit eam purum hominem concepisse, sicut dixit damnatus Nestorius, ut recitat D Damascenus, verus doctor Virginisque amator, qui docuit nomen istud, χριστοτόκον, fugiendum, non quia falsum, sed quia hæreticus sub illo occultavit venenum. Unde loquitur Damascenus : Χριστοτόκον non dicimus Virginem sacram, quoniam in destructionem θεοτόκου, id est Dei matris, nequam et inquinatus Nestorius cum patre suo diabolo hoc invenit. — Hæc Bonaventura. Consonat Alexander, et breviter, omnes.
Chapter 68 of 201