Quæstio 8
Quæritur quoque hic, An Christi persona sit composita.
Et apparet ex nunc dictis quod non, quoniam simplicissima est et maxime una. Quod autem compositum est, in componentia sua dividitur, estque minus simplex quam illa, præsertim seorsum accepta. Compositum quoque non prædicatur de his ex quibus componitur. Non enim anima est homo, nec corpus est anima. Christus autem prædicatur de Deo et homine.
Oppositum probatur, quia in Christo sunt duæ naturæ, ex quibus et in quibus persona ejus subsistit, ut dictum est sæpe. Nam et Damascenus ait libro tertio: In Domino Jesu Christo duas naturas cognoscimus et unam hypostasim ex utrisque compositam.
Ad hoc Bonaventura respondet: Compositio dupliciter sumitur. Primo proprie, prout est duorum pluriumve conjunctio, habentium mutuam inclinationem ad alicujus tertii constitutionem: sicque Christi persona non est composita; alias sequerentur inconvenientia multa, videlicet quod persona illa esset mutata et imperfecta, temporaliterque in esse producta, nec idiomata communicarentur. Ideo personam Christi dicere hoc modo compositam, non solum esset falsum, sed item hæreticum. Secundo, compositio sumitur large, pro positione cum aliquo: sicque unio personalis compositio potest dici; et ita quædam opinio dixit personam Christi compositam: non quod ex pluribus naturis sit constituta, sed quoniam ante incarnationem solum fuit suppositum divinæ naturæ, post incarnationem vero, hypostasis naturæ divinæ atque humanæ. Attamen compositionis nomen calumniabile est in ista materia, et a doctoribus evitatur. Hæc Bonaventura.
At vero Alexander quærit circa hoc duo: primo, utrum humanitas Christi sit pars suæ personæ; secundo, utrum Christus valeat dici totum. Ad primum respondet: Pars dicitur quinque modis. Primo, id quod dividi potest secundum quantitatem. Secundo, id quod numerat suum totum: sicut in quantitate discreta, quæ dicitur pars aliquota, et aliter quam in quantitate continua. Tertio, id in quod possibile est dividi formam absque quantitate: quemadmodum differentiæ partes generis appellantur. Quarto, quod venit in compositionem alicujus totius secundum naturam: sicut cuprum vocatur pars cupreæ sphæræ. Quinto, quod venit in compositionem alij cujus totius secundum rationem: sicut in definitione genus et differentiæ dicuntur partes speciei. Hinc proprie humanitas Christi non est dicenda pars personæ Christi, quia ex hoc videretur persona illa ante incarnationem diminuta fuisse, et Dei Filius imperfectus. Hinc Magister ex Augustino allegat, quod persona Verbi non constat ex Deo et homine, sicut totum ex partibus. Ideo si humanitas illa ad aliquam rationem partis deberet reduci, reducetur ad partem definitionis, quia si vellemus Christum definire, diceremus: Christus est persona in divina et humana consistens natura. — Ad secundum respondet: Totum duobus dicitur modis. Primo, ex partium compositione: sicque totum et pars dicuntur correlative; propter quod a quo removetur intentio seu ratio unius, removetur et ratio alterius. Secundo dicitur totum, eo quod nihil est accipere extra ipsum, quod debet esse intra ipsum: sicque Christus dicitur totus et totum, ut totus ad personam, totum ad naturam referatur. Unde asserit Damascenus, quod Christus jacuit totus in sepulcro, non totum. Nam quantum ad personam, totus exstitit in sepulcro; sed non totum, quantum ad naturam, quia tunc aliquid ejus fuit extra sepulcrum, utpote anima ejus. Hæc Alexander.
Porro Thomas: Ad rationem (ait) totius pertinent duo. Unum, quod esse totius ad omnes pertinet partes: quoniam partes non habent proprium esse, sed habent esse per esse totius. Aliud est, quod partes componentes causant esse totius. Quumque in Christo sit una persona, unumque esse suppositale, hoc esse pertinet ad utramque Christi naturam. Non tamen ex conjunctione naturarum causatur, sicut esse compositi ex unione formæ atque materiæ. Itaque persona Christi dicitur post incarnationem aliquo modo composita, in quantum est ibi conditio quædam compositi, utpote conjunctio naturarum; non tamen est in ea vera ratio compositionis, quoniam deest conditio alia, quod scilicet esse personæ illius non causatur ex conjunctione illarum naturarum. Hinc non est in usu modernorum doctorum dicere, Christi personam esse compositam. — Si autem quæratur, an persona Christi post incarnationem sit melior quam ante, præsertim quum in ea post incarnationem sint plura bona quam ante, videlicet assumpta natura cum omni excellentia sua, quæ est toto melior universo; dicendum, quod quamvis in persona Christi suo modo composita, plura sint bona post incarnationem, scilicet bonum increatum et creatum, non tamen ob hoc persona est melior, quum bonum creatum se habeat ad bonum increatum sicut punctus ad lineam, quæ non fit major ex puncti additione. — Dicitur quoque unio illa in Christo exigitiva, secundum doctores, quia tot reperiuntur in illa persona quot ad opus redemptionis exiguntur, ut scilicet sit Deus qui posset, et homo qui deberet, id est, quem deceret satisfacere. Hæc Thomas in Scripto.
In tertia demum parte, quæstione secunda:1 Persona (inquit) Christi dupliciter consideratur. Primo, secundum id quod est in se: et sic est omnino simplex, sicut natura divina. Alio modo, secundum rationem hypostasis seu personæ, ad quam spectat in aliqua natura subsistere: sicque in duabus subsistit naturis. Et quamvis sit unum subsistens, attamen alia et alia ratio subsistendi est ibi: et sic Christi persona fertur composita, in quantum unum duobus subsistit. Hæc idem.
Verumtamen non apparet, quod in persona Christi sit alia et alia ratio subsistendi, quamvis sit alia et alia ratio naturarum in quibus subsistit: imo ratio subsistendi est una ac simplex, et ratio subsistendi ipsius Verbi ac suæ divinitatis est tota ratio subsistendi naturæ assumptæ, cui communicatur subsistentia seu personalitas Verbi: non quod ipsa natura assumpta fiat aut sit persona, sed quia in illa et sub illa personalitate etiam ipsa consistit. Nec proprie verum videtur, quod persona Verbi subsistit duobus, id est duabus naturis, sed in duabus naturis. Natura quippe assumpta, nequaquam est personæ divinæ ratio subsistendi, quamvis sit ei formalis ratio subsistendi in natura humana, in quantum est incarnata.
Præterea Albertus circa hæc ait, quod persona Christi dicitur composita, quasi cum alio posita, id est naturæ humanæ unita, juxta nominis expositionem. — Verumtamen Thomas dicit non esse ita dicendum, quia sic etiam prima et tertia opinio dicerent personam Christi esse compositam. Sed de isto parva est vis, quum in usu stet terminorum, præsertim quum et duæ illæ opiniones sint falsæ, sicut et Thomas ipse fatetur, ac patuit.2
Udalricus demum diffusius loquens: Frequenter, inquit, diximus personam Christi esse compositam, quia hoc dicunt diversi sancti doctores, videlicet B. Dionysius secundo capite de Divinis nominibus: In Jesu, inquiens, secundum nostram naturam ineffabilis compositio est. Idem loquitur Damascenus, ut claruit. Causam subjungit, dicendo : Compositam dicimus ra ex eis resultet, sed quod utraque manet Christi personam, ne naturæ putentur in ipso sic esse unitæ, quod una sit transmutata in aliam, aut tertia quædam natuin uno supposito salva et integra : quemadmodum in hominis constitutione manent corpus et anima. Hæc Udalricus.
Footnotes
Chapter 83 of 201