Distinctio 13
A. Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit, vel profecit.
PRÆTEREA sciendum est, Christum secundum hominem, ab ipsa conceptione gratiæ plenitudinem recepisse, cui Spiritus datus est non ad mensuram, et in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat.12 Ita vero habitat, ut ait Augustinus ad Dardanum, quod omni gratia plenus est.3 Non ita habitat in Sanctis. Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite : ibi enim et visus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus; ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus.4 In Sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est Spiritus ad mensuram, quum de illius plenitudine acceperunt.5 Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eamdem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione. Unde Jeremias recte dicit :6 Novum faciet Dominus super terram : mulier circumdabit virum; quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam, qua plenus erat.7
B. Auctoritatem ponit quæ videtur obviare.
Huic autem sententiæ videtur obviare quod in Lucæ evangelio legitur : Jesus proficiebat sapientia et ætate et gratia apud Deum et homines.8 Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiæ sine mensura. Ad quod sane dici potest, ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiæ et gratiæ plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit; et tamen vere dicitur profecisse sapientia et gratia, non quidem in se, sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiæ et gratiæ munera secundum processum ætatis magis ac magis patefaciebat. Unde Gregorius in quadam homilia ait : Juxta hominis naturam proficiebat sapientia, non quod ipse sapientior esset ex tempore, quia a prima conceptionis hora, spiritu sapientiæ plenus permanebat; sed eamdem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat. Juxta hominis naturam proficiebat ætate de infantia ad juventutem. Juxta hominis naturam proficiebat gratia, non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiæ quod habebat. Apud Deum et homines proficiebat, quia quantum proficiente ætate patefaciebat hominibus dona gratiæ quæ sibi inerant, et sapientiæ, tantum eos ad laudem Dei excitabat : et sic Deo Patri ad laudem, et hominibus ad salutem proficiebat. In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem evangelio puer ille sapientia plenus et gratia perhibetur. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi tradita, quum per ejus industriam alii proficiunt.9
Beda, Homil. 13.
C. Prædictis videtur adversari quod Ambrosius ait.
Alibi tamen scriptum reperitur, quod secundum sensum hominis profecerit, sicut ætate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro tertio de Spiritu Sancto sic : Deus perfectionem naturæ suscepit humanæ; suscepit sensum hominis, sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit conturbatam; sensu hominis esurivit et rogavit; sensu hominis profecit, sicut scriptum est: Jesus proficiebat ætate et sapientia et gratia. Quomodo proficiebat sapientia Dei? Profectus ætatis et profectus sapientiæ, non divinæ sed humanæ naturæ est. Ideo ætatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum: ætas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat ætate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem profecit; et quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo ipse per incrementum susceptus est. Si divinus, ergo mutabilis per profectum: quod enim proficit, mutatur in melius. Sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non est divinum. Sensus ergo proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Nec poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiæ Dei impleri. Quæ ergo implebatur, non erat Dei, sed nostra sapientia: nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit? Per quem autem sensum dixit Isaias, quod patrem nesciebat puer aut matrem?10 Scriptum est enim: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet spolia Samariæ. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt.11 Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat. Sed verendum est, inquam, ne si duos principales sensus, aut geminam sapientiam Christo tribuamus, Christum dividamus. Numquid quum et divinitatem ejus et carnem adoramus, Christum dividimus? Numquid quum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe qui de eo dixit, quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei, ipse dixit, quia non divisus est Christus. Numquid etiam quum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit;12 sed animam rationalem et intellectus nostri capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiæ cujus nostræ sunt animæ, et carnem nostræ similem, ejusdemque cujus caro est nostra substantiæ suscipiens, perfectus etiam homo fuit.
Ambr. de Incarnat. Dom. n. 73.
Ambr. op. cit. n. 74.
Ambr. op. cit. n. 75.
II Cor. XIII, 4.
Ambr. op. cit. n. 76.
D. De intelligentia præmissorum verborum.
Hæc verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt, quæ ex parte, hominis ignorantiam instruunt et illuminant; ex parte, errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur, duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personæ dividitur, sed juxta duas naturas duas habet sapientias: unam non creatam, sed genitam, quæ ipse est; alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam. Nam Isaias de eo protestatur: Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus.13 Spiritu ergo sapientiæ et intellectus, id est, sapientia et intelligentia per Spiritum Sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam; secundum Deum vero sapiens erat sapientia æterna, quæ Deus est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quæ ipse est, et justus justitia naturali, quæ ipse est; ita sapiens sapientia naturali, quæ ipse est. Anima vero ejus, sicut bona est et justa bonitate vel justitia gratis data, quæ ipse vel ipsa non est; ita est sapiens sapientia gratis data, quæ ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est: quæ in quantum Deus est, et in quantum natura divina est, sapiens est sapientia ingenita*, scilicet sapientia æterna quæ est Pater, et sapientia quæ non est ingenita*, quæ communis est tribus personis; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia, sapientia ingenita quæ tantum Filius est, et sapientia quæ communiter Pater est et Filius et Spiritus Sanctus. In quantum vero eadem persona est homo, id est secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens ergo est humano sensu et divino. alias genita alias genita
E. Quomodo intelligendum sit illud, Sensus proficiebat humanus.
Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet, Sensus proficiebat humanus, assumenda est? Aperte enim videtur Ambrosius innuere, quod secundum humanum sensum Christus profecerit, et quod infantia ejus expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit: quod nec Ecclesia recipit, nec præmissæ auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat ac si agnitionis expers esset.
SUMMA
DISTINCTIONIS TERTIÆDECIMÆ
POSTQUAM auctor tractavit de Christi humanitate quantum ad ejus quidditatem et inceptionem, ac unionem cum Verbo; hic modo prosequitur de accidentalibus ejus perfectionibus, puta de perfectione gratiæ et sapientiæ ac virtutum ipsius; deinde de aliis ejus mysteriis, ut in processu patebit. Primo ergo hic tangit, quod et alias prætactum est, utpote, quod Christus a primo suæ incarnationis seu maternæ conceptionis instanti, omni gratia exstitit plenus. Deinde contra hoc ex Evangelio objicit, et solvit. Tertio contra solutionem instat ex verbis Ambrosii. Quarto verba Sancti illius explanat.14
Footnotes
Chapter 103 of 201