Quæstio 1
Hic quæritur primo, An in anima Christi fuit gratia habitualis ei concreata.
Videtur quod non, quoniam anima Christi fuit deitati immediate unita: ergo lux illa tam infinita per se sufficientissime animam illam perfecit ad omnia. Nec videtur aliquod donum creatum, ultra tam infiniti boni immediatam unionem, fuisse necessarium animæ illi, præsertim quum cuncta bona et dona creata ita se habeant ad incircumscriptibile illud bonum, sicut punctus ad lineam, quam non facit majorem, et sicut tenuissimus pulvis ad totum universum.
In oppositum sunt auctoritates Scripturæ, quæ partim habentur in littera.
Ad hæc Alexander: In Christo, asserit, fuit gratia sanctitatis singularis, secundum quod fuit quidam homo singularis, per quam fuit homo sanctissimus, ita quod nihil defuit ei de gratia quæ possit haberi ab homine. Ipse quoque fuit homo Deus: ideo necessario fuit in eo gratia unionis. Fuit item mediator Dei et hominum:1 idcirco fuit in eo gratia qua exstitit caput et medium influentiæ gratiæ in nos, quemadmodum caput ad membra. Verumtamen in his una est gratia secundum essentiam, multiplex vero per comparationem ad actus et operationes: quoniam alius actus est unire dispositive humanitatem deitati, alius actus influere gratiam aliis et esse exemplar omnium gratiarum Spiritus Sancti. Anima etiam Christi contemplabatur et diligebat summam veritatem ac bonitatem. Secundum primum actuum horum, ponitur in Christo gratia unionis; quantum ad secundum, gratia capitis; quoad tertium, gratia singularis personæ ac sanctitatis. Quumque hi actus nequaquam superfluant, sed verissime sint in Christo, non est vanum in eo ponere gratias istas.
Præterea quæritur, utrum gratia Christi, secundum quod fuit singularis homo, fuit gratia plenitudinis. Videtur quod sic, per illud Joannis:2 Vidimus gloriam ejus, plenum gratiæ et veritatis. Oppositum vero apparet, quia in Christo non fuerunt fides et spes ac pœnitentia, sed visio clara et innocentia pura. — Dicendum, quod quum in Christo sit gratia unionis, gratia capitis, et gratia singularis personæ, gratia ista tripliciter dicta, vocatur gratia plenitudinis. Secundum rationem causæ finalis, gratia unionis appellatur gratia plenitudinis, quoniam summa et perfectissima fuit in Salvatore. Ultimus namque perfectiorque effectus gratiæ est, Deo unire: in Christo quidem in unitate personæ, in aliis vero per cognitionem et amorem. Unio autem illa humanitatis cum Verbo est major quæ esse excogitarive queat: ideo iste est plenissimus effectus gratiæ qui possit consistere. Secundum vero rationem causæ efficientis, gratia Christi qua est caput, est gratia plenitudinis. Nam sicut quædam sunt luminaria quæ perficiuntur proprio lumine solum, nec valent alia illuminare, ut carbo; alia vero non solum retinent lumen suum in se, sed et aliis influunt illud, ut flamma: sic gratia Christi splendet in ipso, et alios quoque irradiat; non sic gratia aliorum, sed ipsorum dumtaxat perficit animas. Porro secundum rationem causæ formalis, dicitur gratia ipsa singularis personæ Christi gratia plenitudinis, quia plenissime informat animam Christi et omnes vires ipsius, tam quantum ad actus rationis, quam ad actus concupiscibilis ac irascibilis. Quumque in aliis sit præeminentia quantum ad aliquod certum donum, quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Non est inventus similis illi;3 in Christo est præeminentia quantum ad omnia quæ imperfectionem non includunt. Idcirco non exstiterunt in Christo fides, quæ est cum obscuritate notitiæ; nec spes, quæ est præstolatio nondum adeptæ felicitatis; nec pœnitentia, quæ est dolor de malo propriæ culpæ. Verumtamen id quod perfectionis est in istis virtutibus, perfectissime fuit in anima Christi, puta assensus veri, adhæsio boni, detestatio mali.
Insuper quæritur, qualiter plenitudo gratiæ Christi differt a plenitudine gratiæ aliorum Sanctorum. Nam et sacratissima Virgo fuit gratia plena;4 atque de Stephano scriptum est, Stephanus plenus gratia et fortitudine;5 et de Apostolis, Repleti sunt omnes Spiritu Sancto.6 — Et respondendum, quod multiplex est gratiæ plenitudo. Una ad sufficientiam, quæ scilicet sufficit ad promerendum vitam æternam atque aureolam: quæ plenitudo fuit in Stephano. Secunda est plenitudo gratiæ quantum ad numerositatem: sicque Ecclesia dicitur gratia plena, quoniam non est aliquod gratiæ genus quod non sit in ea, quantum ad aliquod membrum ejus. Tertia est plenitudo gratiæ prærogative super omnem puram creaturam: et hæc fuit in Virgine gloriosa, eo quod ipsa sit Mater Unigeniti
Dei: propter quod nulla pura creatura potest tantæ Virgini comparari, quam (ut ait Anselmus) decuit ea puritate nitere qua major sub Deo nequit intelligi. Quarto dicitur gratiæ plenitudo, quantum ad consummationem seu perfectionem: et hæc fuit in Christo. — Hæc Alexander.
Qui nihilo minus (ut patuit supra) aliquando dicit, quod gratia unionis est gratia increata, videlicet Dei benignitas:7 Gratia (inquit) unionis dicitur gratia creata et gratia increata. Similiter gratia secundum quam dicitur caput aliorum, intelligitur gratia creata et increata. Si ergo ex utraque parte intelligas gratiam increatam, disco quod eadem est gratia unionis et gratia capitis. Unde Hugo libro de Sacramentis: Unus est Spiritus, qui per Christum venit ad Christianos, cujus plenitudo in capite, et participatio est in membris. Si vero intelligas gratiam unionis creatam, similiter gratiam capitis creatam: sic una differt ab alia ratione, non re, quemadmodum eadem est lux in sole, et inde se diffundens ad alia. Hæc Alexander.
Præterea Bonaventura: In Christo, inquit, ponenda est gratia singularis personæ creata, quia hoc donum assimilat animam Deo, atque ad virtuosas ac meritorias actiones habilitat. Nec potuisset hæc gratia animam Christi per inhærentiam informare, nisi creata fuisset; nec sine hac gratia Spiritus Sanctus mentem creatam inhabitat, nec anima Deo accepta ac placita perhibetur, atque (ut ante ostensum est) non decuit Christi humanitatem assumi a Verbo, nisi omni charismate gratiæ decoratam.8 Et quamvis Verbum æternum, quantum est ex parte sui, præpotens sit animam Christi in omnibus gubernare sine auxilio gratiæ creatæ, anima tamen indiget multiplici dispositione ad suscipendum influxum et gubernationem Verbi æterni. Hæc Bonaventura.
Qui ad quæstionem de plenitudine gratiæ hujus respondet: In Christo ab incarnationis exordio fuit consummata et perfecta gratiæ plenitudo, quia non decuit Verbum æternum uniri animæ rationali in unitate personæ, nisi tam deiformissime sicut erat possibile. Idcirco super omnem gratiam et gloriam ceterorum Sanctorum ac Beatorum, habuit anima illa deiformitatem gratiæ et gloriæ, et superabundantiam in eisdem. Idcirco, quod Christus dicitur gratia et sapientia profecisse, exponitur de profectu quantum ad ostensionem et usum exteriorem, ædificationemque aliorum.9 — Si autem objiciatur, quia gratia quo major, eo plus auget et ampliat capacitatem animæ ad gratiam: ergo tota capacitas animæ Christi non fuit impleta hac gratia, nec fuit consummata, sed augebatur assidue, et perficiebatur gratia ampliori; dicendum, quod dupliciter ampliatur capacitas animæ: primo, ratione majoris possibilitatis in suscipiendo; secundo, ratione majoris virtutis in cooperando. Eadem quippe est potentia quæ gratiam suscipit, et susceptæ gratiæ cooperatur. Et quantum ad virtutem cooperandi verum est, quod adveniens gratia auget potentiæ habilitatem; non autem quantum ad possibilitatem in suscipiendo, quoniam gratia quum sit sicut actus et complementum potentiæ, quanto plus datur atque infunditur, tanto plus minuit de possibilitate. Hinc habilitas ad gratiam est in Christo per gratiam omnino perfectam ad complementum perducta, ejusque capacitas impleta. Unde non debemus hic imaginatione seduci. Non enim ita impletur capacitas animæ gratia, sicut locus vacuus impletur corpore, sed potius sicut possibilitas materiæ actualitate formæ. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: Gratia, ait, duo principaliter facit in anima. Primo enim perficit eam formaliter in esse spirituali, per quod Deo assimilatur; unde et vita animæ nuncupatur. Secundo perficit eam ad opus, secundum quod a gratia manant virtutes, quemadmodum vires ab essentia: quia non potest operatio esse perfecta, nisi progrediatur a potentia perfecta per habitum. Et propter hæc duo oportet in anima Christi ponere gratiam. Fuit namque anima illa perfectissima in esse spirituali, in actibus quoque suis perfectissima fuit, habuitque actiones proprias et creatas, realiter alias ab actione Verbi æterni. — Habuit etiam Christus plenitudinem gratiæ, quoniam illud plene habetur quod habetur secundum omnes differentias, modos et effectus suos : sicque Christus habuit gratiam, quoniam in se ipso plenus exstitit ea, communicavit etiam aliis eam, imo quibusdam tam copiose, quod et ipsi fuerunt cooperatores ipsius in aliorum conversione ad ipsum, atque ex ipso sicut ex capite redundat in alios, juxta illud Joannis : De plenitudine ejus omnes accepimus.10 — Hæc Thomas in Scripto, ubi et plura conscribit de his quæ nunc ex Alexandro et Bonaventura inducta sunt.11
Porro in tertia parte testatur : Necesse est in Christo habitualem gratiam ponere. Primo, propter unionem animæ ejus cum Verbo. Quanto enim receptivum propinquius est causæ influenti, tanto plus participat de influentia ejus. Quumque influxus gratiæ sit a Deo, constat quod anima illi tam summe et immediate unita, copiosissime influxum gratiæ suæ suscepit. Secundo, propter nobilitatem animæ illius, cujus operationes oportuit propinquissime Deum attingere per notitiam et amorem : ad quod opus fuit eam elevari per gratiam. Tertio, propter habitudinem animæ hujus ad genus humanum. Christus namque ut homo, est mediator Dei et hominum :12 ideo oportebat ut haberet gratiam etiam in alios redundantem. — Hinc fuit in Christo gratiæ plenitudo. Id enim plene habetur, quod totaliter ac perfecte habetur. Totalitas autem et perfectio attendi potest dupliciter. Primo, quoad quantitatem intensivam : quemadmodum perfecte et plene album vocatur, quod habet albedinem tam eminentem sicut est nata haberi. Alio modo secundum virtutem seu quantitatem extensivam : ut si quis dicatur plene habere vitam, quia habet eam secundum omnes effectus vel opera vitæ ; sicque homo, non brutum, vitam habet q. VII, a. 9. plenarie. Utroque autem modo Christus habuit plenitudinem gratiæ. Primo quidem intensive, quoniam habuit eam in summo, secundum perfectissimum modum quo potest haberi. Quod primo ostenditur ex maxima propinquitate animæ suæ ad causam gratiæ per Verbum æternum : ex qua propinquitate abundantissime gratiam participavit. Secundo, ex comparatione gratiæ Christi ad suos effectus : quia quum esset Christus caput aliorum, sic anima ejus gratiam sortiebatur ut transfunderetur in ceteros; quemadmodum ignis qui est causa caloris in omnibus aliis, est maxime calidus. Similiter extensive, quoniam habuit gratiam ad omnes effectus operationesque gratiæ, quia collata est ei gratia tanquam universali principio in genere habentium eam. Virtus autem primi principii generis cujuscumque naturaliter se extendit ad universos generis illius effectus : sicut sol sua virtute est universalis causa generationis, ut S. Dionysius quarto de Divinis nominibus capitulo loquitur.
Præterea si quæratur, an gratiæ plenitudo fuerit propria Christo ; respondendum, quod plenitudo gratiæ attendi potest dupliciter : primo, ex parte ipsius gratiæ ; secundo, ex parte subjecti. Et primo modo dicitur plenitudo gratiæ sicut jam dictum est : hæcque Christo est propria. Sed secundo modo plenitudo gratiæ appellatur, dum quis gratiam plene habet secundum suam conditionem, sive secundum intensionem, prout gratia in eo intensa est usque ad terminum ei a Deo præfixum, juxta illud Apostoli : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi;13 sive etiam secundum virtutem, in quantum habet gratiæ facultatem ad omnia ad suum statum officiumve spectantia, juxta illud ad Ephesios : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, illuminare omnes.14 Et talis gratiæ plenitudo non est propria Christo, sed aliis quoque communicatur. — Hæc Thomas in Summa.15
In præinductis sententialiter continentur scripta Alberti, Petri, Richardi, Udalrici, de ista materia.
Durandus vero his adjicit: Gratia dupliciter sumitur. Primo, pro acceptatione divina: quemadmodum inter homines dicitur quis alteri gratus, seu gratiam ejus habere, quia acceptus est illi. Sicque gratia non dicit aliquid subjective in homine grato, sed est denominatio extrinseca ab actu divino seu humano; nec talis gratia fuit in Christo subjective, sed objective. Et taliter dici potest, quod in Christo fuit gratiæ plenitudo, quoniam fuit Deo summe acceptus. Secundo, accipitur gratia pro dono creato, et dividitur in gratiam gratum facientem et gratis datam. Et utriusque plenitudo fuit in Christo: quod de gratia gratum faciente jam patuit. De gratiis quoque gratis datis probatur. Nam Christus venit evangelicam legem et fidem catholicam prædicare, in quibus multa supernaturalia continentur, quæ ratione nequeunt probari humana: ideo necessaria erant ad eorum roborationem miracula, atque hujusmodi, quæ ad hujus legis ac fidei conferunt ostensionem ac munimentum. Hæc Durandus.
Quibus objici potest, quod ait in Christo non fuisse gratiam primo modo acceptam subjective, sed objective. Fuit enim in ipso secundum quod Deus est realiter, sicut in Patre et Spiritu Sancto. Sed loquitur de Filio secundum naturam assumptam. Quid autem sit gratia gratum faciens, et de multiplici ejus divisione, et qualiter a gratia gratis data distincta sit, dictum est super secundum.16
Amplius Scotus circa hæc sciscitatur, utrum animæ Christi potuerit conferri summa gratia quæ potuit creaturæ conferri. Videtur quod non, quoniam anima Christi non est summum gratificabile, quum non sit summa natura intellectualis, quoniam naturali ordine in ipsa dignitate naturæ est inferior creatura angelica: ergo nec summam gratiam potest recipere. Excellentior namque natura nobilioris perfectionis est capax, eo quod qualitas et gradus, seu ordo perfectionis, sit secundum gradum naturæ perfectibilis. Ad hoc respondetur, quod animæ Christi dabatur quidam habitus supernaturalis per quem augebatur capacitas suæ naturæ. Sed contra hoc objicitur, quia et natura superior capax fuit ejusdem habitus, aut alterius perfectioris, et per illum esset capax majoris perfectionis: sicque natura sublimior semper est magis gratificabilis. Præterea, Christi gratia fuit finita atque in certo gradu; sed ultra illum posset fieri gratia major: nam et illa si causaretur, adhuc esset finita. Gradus autem finitus non repugnat creaturæ; Deus quoque quolibet finito potest facere majus. Præterea, si gratia animæ Christi est in termino, ut major illa omnino esse non valeat, aut hoc esset propter rationem formæ in se, aut propter aliquid ex parte efficientis, aut propter aliquid ex parte susceptivi. Non primo modo, quoniam gratia est participatio caritatis infinitæ et increatæ, et ita potest in infinitum crescere antequam deveniat ad caritatem quam participat; nec secundo modo, quia efficiens illud est infinitæ potentiæ; nec tertio modo, quoniam forma recepta semper ampliat capacitatem recipientis: caritas namque dilatat. Præterea, si anima Christi habet gratiam summam creabilem, sequitur quod nulla gratia queat illi esse æqualis: quia ut quinto dicitur Topicorum, quod per superabundantiam dicitur, competit uni soli; sed hoc consequens falsum est, quoniam posset Deus aliam naturam humanam assumptæ æqualem, imo et angelicam illa sublimiorem, assumere.
Ad hanc quæstionem respondeo, quod summum potest dici dupliciter: primo positive, per excessum ad alia; secundo negative, per non excedi ab alio. Primo modo non potest esse nisi unum id quod superabundantiam dicit. Secundo modo possunt esse plura, sicut sunt plura genera generalissima. Primo modo Deus non potuit animæ Christi conferre gratiam summam possibilem: nam potuit et potest creare æqualem. Potuit enim et potest aliam naturam æqualem assumere, æqualemque gratiam illi conferre. Secundo modo, dico, quod summam gratiam creabilem potuit animæ Christi conferre. Summa namque gratia potest creari : alioqui non esset status in ascendendo. — Hæc Scotus.
Qui hanc materiam satis diffuse subtiliterque prosequitur, et defendit, quod tanta potest esse capacitas animæ quanta et angeli, præsertim respectu supernaturalium perfectionum gratiæ et gloriæ, quum ad finem ordinentur eumdem. Hinc itaque est tenendum, quod animæ Christi conferri potuit, atque de facto collata est, summa gratia quæ conferri potuit creaturæ; et quod omnis forma ac perfectio creata, necessario determinata et limitata est ad certum gradum; et quod altior fieri nequit, non est ex impotentia Dei, sed insusceptibilitate et incapacitate ac finitione creabilis. — Hoc idem tenet Henricus. Nec caritas potest in infinitum dilatare, seu capacitatem augere, sed sicut in essentia, ita in potestate et efficientia limitatur.
Iterum sciscitatur, utrum possibile sit voluntatem animæ Christi habere summam fruitionem possibilem naturæ creatæ, et utrum anima Christi potuerit summe frui Deo sine summa gratia. Respondet: Animam summe frui Deo, dupliciter potest intelligi, videlicet formaliter et elicitive. Formaliter, ita quod summa fruitio informet voluntatem animæ hujus, a quocumque fruitio illa causetur : et sic anima Christi frui potest ac fruitur summe Deo, quum sit receptiva illius, sicut et gratiæ summæ, ut patuit. Probabile tamen est, quod non possit summe frui Deo elicitive, quum ejus voluntas non sit tantæ activitatis in eliciendo, sicut posset esse alia creatura assumptibilis, utpote angelus. Nec enim summa gratia est tota causa summæ fruitionis, imo voluntas est causa partialis. — Ad aliud dico, quod sine summa gratia posset Deus conferre summam fruitionem creabilem animæ Christi : quia gratia habet tantum rationem causæ efficientis secundæ, quam Deus supplere potest. Nam quidquid Deus facere potest per causam efficientem mediam, potest per se facere sine illa. — Hæc Scotus. Qui multa scribit de his, quorum oppositum scholastice posset defendi. Sed non videtur tutum, in his immoderate scrutari majestatem, et bestiam tangere montem.
Footnotes
Chapter 104 of 201