Skip to the text

Quæstio 3

Cf. p. 227 A. A mplius restat quærendum de gratia capitis in Christo, de qua nunc dictum est, quod sit realiter idem quod gratia habitualis singularis illius personæ.

Quæritur ergo, Respectu quorum Christus sit caput, et quorum respectu ponatur in eo gratia capitis, an scilicet sit caput totius triumphantis ac militantis Ecclesiæ.

Et videtur quod non sit caput angelorum. Caput namque et membra seu corpus, sunt unius naturæ: Christus autem nec secundum divinam nec secundum humanam naturam, est unius et ejusdem naturæ cum angelis. — Secundo, Christus secundum naturam assumptam est infequoniam eam regere habet, quemadmodum caput totum corpus gubernat. Deus autem est caput Christi, secundum quod ipse per generationem accepit a Deo Patre quidquid habet. Christus vero est caput viri, id est omnium Sanctorum, secundum utramque naturam. Dicitur quippe Deus caput Sanctorum, quoniam spiritualiter eos vivificat atque sensificat, et utitur eis ad libitum suum ut membris : sicque tota Trinitas est unum caput Ecclesiæ, habetque membra ipsos Sanctos, ut patet per illud Malachiæ : Si configet homo Deum, quia vos configitis me ?1 dicit Dominus. Sic quoque dicitur Deus pati in membris suis. Dicitur etiam Christus caput Ecclesiæ secundum quod homo, metaphorice.2 Nam sicut caput vivificat et sensificat totum corpus, ita a Christo procedunt sensus et motus spirituales in Ecclesiam tanquam in corpus, quia de plenitudine ejus omnes accepimus;3 et propter conformitatem naturæ quam debet habere ad totum corpus. Et juxta hanc rationem non est Christus caput angelorum, quia non est eis naturæ conformis, sed tantum cum Ecclesia. Verum in quantum Deus, est caput illorum sicut et hominum. — Si autem objiciatur, quod a Christo secundum quod homo est, non fluunt motus sensusque spirituales; dicendum, quod a Christo secundum quod homo est, fluxerunt sensus gratiæ in Ecclesiam tribus modis : primo, per modum meriti, quoniam meruit nobis cuncta charismata; secundo, per modum doctrinæ, quoniam ore proprio nos instruxit atque adhuc per suos docet prædicatores; tertio, per modum fidei, quia per fidem qua credimus in ipsum, volumus ei assimilari et assimilamur. A Christo autem secundum quod homo est, non fluunt charismata per modum auctoritatis. Est itaque in Christo duplex virtus influendi charismata, utpote : increata, a qua fluunt sicut a causa principali et prima; et creata, scilicet plenitudo gratiarum.

Tertio quærit, an Abel exstitit membrum Christi. Respondet : Per nomen hoc, caput, supponitur Filius Dei in humanitate non simpliciter, sed in humanitate credita, sicque Abel in carne vivens fuit membrum Christi, quem credidit incarnandum, sicut et nos credimus incarnatum. Nempe ut asserit Augustinus, eadem fuit fides incarnationis futuræ et præteritæ. membris mortificatis, adhuc manet vita in corde. Dicendum, quod quidam motus sunt pure naturales, ut motus hepatis derivantis humores ad alia membra. Quidam vero sunt partim voluntarii partimque naturales, ut motus qui sunt in corde : aliquo enim modo subjacent rationi, non ut deriventur, sed ut penitus inde fiant. Motus autem pure voluntarii sunt magis in capite. Quumque motus gratiarum, qui fluunt a Christo, sint pure voluntarii, potius dicitur Christus caput quam cor Ecclesiæ.

C Quinto quærit, quæ membra habet Christus in sui constitutione. Respondet : Corpus Christi est duplex, utpote naturale et mysticum. Naturale traxit ex Virgine; mysticum seu gratuitum est Ecclesia, quæ metaphorice dicitur corpus, quoniam sicut omnia membra hominis vivificantur ab anima una, quæ sedem habet in capite, sic universi fideles vivificantur ab uno Spiritu Sancto, sedem habente principaliter in capite Christo. Quemadmodum etiam naturale corpus Christi constat ex purissimis membris, sic mysticum corpus Christi ex puris ac mundis fidelibus : propter quod corpus Christi naturale dicitur sacramentum, id est sacrum signum corporis mystici.

D Sexto quærit, an Christus sit membrum Christi. Videtur quod sic, quoniam omnis homo aut est membrum Christi, aut membrum diaboli; sed Christus non est membrum diaboli : ergo est membrum Christi, id est sui ipsius. Dicendum, quod hæc non est vera, Omnis homo est membrum Christi aut diaboli, nisi intelligatur de omni homine puro : alias instantiam habet de Christo, qui non est membrum Christi neque diaboli, sed Ecclesiæ. Verumtamen Christus dupliciter sumitur. Primo pro filio sacratissimæ Virginis, et sic Christus non est membrum Christi. Secundo pro toto Christo, id est pro capite et mystico corpore, et ita est Christus membrum Christi, diversimode Christum sumendo. Conformiter corpus mysticum seu Ecclesia, quandoque vocatur caput cum corpore : sicque Christus est caput et membrum Ecclesiæ, secundum quod caput notat impartibilitatem. Interdum vero corpus mysticum seu Ecclesia, appellatur residuum illud a capite : sicque Christus est caput Ecclesiæ.

Postremo quærit de unitate capitis et corporis. Loquitur namque Ecclesia de capite et corpore, de sponso et sponsa, quasi de una persona, dicens in Isaia : Alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me. Et respondendum, quod duplex est forma sive perfectio Christi, itemque Ecclesiæ. Est enim forma sive perfectio Christi naturalis et Ecclesiæ, quæ est humanitas; et quantum ad hanc perfectionem, sponsus est alius quam sponsa. Alia est perfectio Christi et Ecclesiæ gratuita, quæ est Spiritus Sanctus et inhabitatio ejus; et secundum istam perfectionem est unitas sponsi et sponsæ, et unum interdum prædicatur de alio : et sic omnes sumus unum in Christo, multitudinisque credentium erat cor unum et anima una. — Hæc Antisiodorensis.

Præterea de his scribit plenissime Alexander : In Christo, inquiens, ponenda est gratia per quam est caput Ecclesiæ, quum ad Ephesios dicatur : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ejus. Et hoc convenit Christo secundum naturam assumptam. Quocirca notandum, quod influentia gratiæ est a Deo dupliciter, hoc est : sine medio, et per medium. Sine medio, Christus ut Deus, est immediatus gratiæ dator, auctoritative et in propria ratione causæ efficientis; per medium vero, secundum quod homo, pluribus modis. Puta per modum fidei, prout ipse consideratur per fidem. Fides namque de Deo homine, disponit animam immediate ad gratiam, quum impossibile sit sine fide Deo placere. Unde Augustinus : Sine fide mediatoris nunquam aliquis placuit Deo. Item per modum meriti, quoniam sua passione meruit hominibus gratiam. Hinc quum Dominus protulisset, Iniquitates ipsorum ipse portabit, mox addidit : Ideo dispertiam ei plurimos. Item per modum desiderii seu orationis. Orat namque pro electis, juxta illud ad Romanos : Jesus Christus interpellat pro nobis. Item per modum dispositionis quantum ad naturam, quæ ante ejus adventum fuit odio digna, et per ipsum est reconciliata, dum in ipso est in unitate personæ assumpta. Hinc Hugo libro de Sacramentis fatetur : Sicut spiritus hominis mediante capite ad membra vivificanda descendit, sic Spiritus Sanctus per Christum venit ad Christianos, cujus plenitudo quidem est in capite, participatio vero in membris.

Si autem quæratur, secundum quam rationem Christus dicatur caput; dicendum, quod caput dicitur metaphorice in aliis multis modis. Nam rex dicitur caput regni, in quantum suo imperio movet illud : sic Christus, etiam secundum quod homo, est Rex regum et Dominus dominantium, secundum illud Apocalypsis : Habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium. Rursus, melius et dignius in genere unoquoque, dicitur caput in illo; unde leo caput animalium dicitur : sic Christus, quum sit melior atque præstantior in universitate rationalium creaturarum, recte vocatur caput earum. Iterum, paterfamilias nuncupatur caput suæ familiæ : sic et Christus Ecclesiæ, quum sit pastor atque episcopus animarum, juxta illud Petri : Conversi estis ad episcopum et pastorem animarum vestarum. Quamvis igitur Christus dici va-

Hebr. xi, 6.

Is. liii, 11, 12.

Rom. viii, 34.

Apoc. xix, 16.

1 Petr. ii, 25.

Is. lxi, 10, juxta LXX.

Galat. iii, 28. Act. iv, 32.

Ephes. i, 22, 23. leat caput secundum præfatas metaphoras, et etiam ratione providentiæ ac plenitudinis gratiæ suæ, attamen proprie dicitur caput ratione influentiæ: quia sicut a capite est influentia motus et sensus secundum diversas capitis partes, quia ab anteriori ejus parte fluunt nervi per quos fluit sensus ad membra, a posteriori vero parte ejus fluunt nervi per quos fluunt motus ab anima ad singula membra; similiter Christus influit Ecclesiæ spiritualiter sensum motumque: sensum per fidem, motum per caritatem. — Nec dicitur cor Ecclesiæ sicut caput, quia (ut ait Augustinus in libro de Spiritu et anima) triplex est animæ vis ad corpus, puta: vis naturalis, quæ operatur in hepate; vis vitalis, quæ operatur in corde; et vis animalis, quæ operatur in cerebro. Vis naturalis est nutritiva, ut digestiva, retentiva, expulsiva, et augmentativa. A vi vitali est motus cordis continue. A vi animali in cerebro est motus et sensus in membris. Et secundum hoc dividuntur motus et spiritus qui sunt virtutum vehicula, in spiritum naturalem, vitalem et animalem. Operationes autem naturales nequaquam sunt subjectæ rationi aut voluntati; operationes autem vitales partim subduntur illis, et partim non; sed operationes animales voluntariæ sunt omnino. Quumque motus Christi in corpus Ecclesiæ voluntarius sit, magis dicendus est Christus caput Ecclesiæ quam hepar aut cor.

Insuper si quæratur, secundum quam naturam Christus sit caput Ecclesiæ; respondendum, quod caput Ecclesiæ dicitur communiter, et proprie. Communiter, tota Trinitas est caput Ecclesiæ: tota enim Trinitas movet et regit Ecclesiam, infundens ei gratiam, movensque eam per dilectionem. Proprie autem, caput Ecclesiæ est Christus Deus et homo, seu Christus secundum assumptam humanitatem: quia sic habet conformitatem ad eam per gratiam et naturam. Hinc super illud ad Ephesios, Ipsum dedit caput, loquitur Glossa:4 Christus proprie dicitur caput secundum humanitatem, secundum quam conjungitur ei Ecclesia natura et gratia.

Præterea si quæratur, an Pater seu Spiritus Sanctus recte vocentur caput Ecclesiæ; respondetur, quod caput communiter dictum, non importat nisi rationem principii. Principium autem in divinis dupliciter sumitur, utpote: relative quoad emanationem ad intra, sicque Pater est principium Filii, Pater quoque et Filius principium sunt Spiritus Sancti, et hoc in identitate substantiæ. Trinitas autem, et quælibet divina persona, est principium creaturæ in diversitate substantiæ et absolute. Sic et caput in divinis dicitur relative. Et ita Pater est caput Filii, Pater ita et Filius caput sunt Spiritus Sancti. Sunt etiam caput communiter dictum respectu creaturarum in diversitate substantiæ.

Amplius, si quæratur, an Christus sit caput angelorum, item reproborum; dicendum, quod Christus secundum quod homo, potest dici caput angelorum, prout rex dicitur caput regni, ut dictum est. Si autem caput dicatur propter naturæ conformitatem, non est caput angelorum nisi secundum quid, in quantum anima ejus, quantum ad partem suam superiorem, per intellectualitatem suam conformis est angelis. — Porro reprobi quamdiu sunt in fide et caritate, sunt membra Christi, et ipse est caput eorum. Exsistentes vero in peccato mortali non pertinent proprie ad unionem et unitatem mystici corporis; attamen differt dicere, unitatem Ecclesiæ, et unitatem corporis Ecclesiæ. In unitate namque Ecclesiæ sunt boni et mali, dummodo fidem habeant rectam. Unde legitur, quod tritico zizania sunt adjuncta: propter quod dicit Augustinus, quod Ecclesia est ager in quo radicatur triticum (id est electi) et zizania (id est reprobi) simul, qui in fine separabuntur.5 Unitas vero corporis Ecclesiæ non est nisi per fidem caritate formatam, et de hac loquitur Hugo: Per fidem accepimus unionem, scilicet formatam. Hinc secundum propriam corporis rationem, mali non sunt de corpore Ecclesiæ, quamvis sint de Ecclesia. Demum dum ait Hugo, Per fidem accepimus unionem, per caritatem vivificationem: loquitur per similitudinem corporis humani, in quo est quædam unio membrorum materialis, ut unio per nervos; alia est formalis, quæ est membrorum per participationem unius vitæ communis ab anima. Sicque in corpore Ecclesiæ ponit duplicem unionem: unam quasi materialem, quam nominat unionem per fidem; aliam formalem, quæ est per caritatem.

Denique Christus homo influit corpori Ecclesiæ et membris ipsius tripliciter. Primo per modum meriti, ut dictum est. Secundo per modum exemplaris, quoniam ipse est exemplar cui nos coaptari et conformari oportet. Tertio per modum capitis, ut patuit. Est equidem quidam naturalis amor et appetitus capitis ad membra, propter quod spiritus animales in capite exsistentes, ex hoc amore decurrunt ad membra, specialiter tamen ad membrum læsum, et colliguntur ibidem. — Hæc Alexander. Qui addit his, quod angeli sancti suscipiunt a Christo cognitionem veritatis, quia illuminantur ab eo, ut dictum est plenius super secundum; honorem quoque in recuperatione suæ ruinæ, juxta illud Psalmi, Judicabit in nationibus, implebit ruinas;6 dulcedinem etiam et jucunditatem in ipsius humanitate, quia in ipsum desiderant angeli gloriosi prospicere, ut princeps ait Apostolorum.7

Præterea Bonaventura circa hæc pulchre conscribit, cujus scripta jam (quantum ad sensum) quasi totaliter sunt inducta: Caput, inquit, in spiritualibus transumptive dicitur a capite in corporalibus. Omnes autem transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. Hinc caput in spiritualibus dicitur secundum aliquam convenientiam cum capite corporali, in quo tria reperiuntur, videlicet: quod est membris conforme, principium quoque membrorum, et influxivum sensus ac motus in ea. Quæ tria reperiuntur in Christo respectu bonorum. Conformitas tamen naturæ competit ei ex natura assumpta. Unde super Joannem loquitur Augustinus: Unius quippe naturæ sunt vitis et palmes;8 propter quod quum Christus esset Deus, cujus naturæ non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus et nos palmites esse possemus. Idem namque intelligendum est de vite et capite. Porro secunda proprietas capitis, quæ est esse principium, potissime convenit divinæ naturæ, secundum quod est universorum principium. Tertia vero proprietas convenit Christo ratione utriusque naturæ. Dupliciter namque contingit motum et sensum influere, utpote: per modum præparantis, quod competit Christo ex parte naturæ assumptæ, per quam meruit gratiam nobis; atque per modum impertientis, quod convenit Christo ex deitate. Hinc influere ad remissionem culpæ, est Christi ut Deus est; influere vero ad remissionem pœnæ, est Christi in quantum est homo.

Insuper ad istud, utrum Deus mediante gratia capitis Christi influat motum in omnem creaturam habentem gratiam, tam angelicam quam humanam, respondet: Sensus in spiritualibus attenditur quantum ad cognitionem, motus quantum ad affectionem et dilectionem, quæ est pondus inclinans spiritum unumquemque, et trahens ad congruum seu debitum sibi locum. Influere ergo motum et sensum, est causare in nobis fidem et dilectionem, seu fidem operantem per cognitionem et dilectionem atque amorem. Cognitio autem et dilectio in triplici differentia sunt. Nam quædam respiciunt statum meriti, et vocantur gratuitæ; quædam autem in quibus consistit substantia præmii, quæ vocatur gloria; quædam quoque cognitio et dilectio est illis annexa, quæ nec est de essentia meriti principalis, nec præmii substantialis, sed est de bene esse, ut revelatio quorumdam, quæ ad accidentale pertinet præmium, et de talibus illuminantur omnes cives cœlestes a Christo. Sicque omnes gratiam habentes in triumphanti ac militanti Ecclesia, sortiuntur illam aliquo

Cf. p. 236 A'.9 modo mediante gratia capitis Christi, et quidam tactus. Sicque loquitur Augustinus, ostendere volens quod gratia secundum sufficientiam necessitatis, est in omnibus Sanctis; secundum omnem vero plenitudinis modum, in Christo dumtaxat. Porro secundo modo non solum in Christo, sed in aliis quoque Sanctis sunt omnes sensus spirituales: quia ut super Leviticum loquitur Origenes, visus spiritualis est, Deum cognoscere; auditus, audire quæ loquitur; odoratus, mente percipere bonum suæ famæ odorem; gustus, experiri quam dulcis sit Dominus; tactus, manibus contrectare Verbum incarnatum. B spirituales atque latentes proprietates et influentias Christi in membra sua. — Hæc Bonaventura.

De his itidem multa conscribunt Albertus et Udalricus, quæ pro maxima parte in præhabitis continentur. Et addit Udalricus: Augustinus ad Dardanum, tractans illud Apostoli, In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:10 Ita, inquit, in Christo habitat omnis plenitudo hujusmodi, quod omni gratia plenus est; sed ita in Sanctis non habitat. Quemadmodum enim in corpore nostro inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite, in quo sunt omnes sensus, in ceteris autem membris solus tactus: ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, quoniam ipse est caput, in quo omnes sensus sunt; in Sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est Spiritus ad mensuram. Ad cujus dicti intelligentiam advertendum, quod sensus spirituales transumuntur a corporalibus sensibus secundum duplicem corporalium sensuum comparationem: quia vel comparantur ad invicem, vel ad suos actus. Primo modo tactus est fundamentum sensuum ceterorum, nec solum est sensus specialis, sed et generalis; et est differentia potius completiva aliis quam specialis. Qui solus sufficit ad hoc quod aliquid sit animal; alii vero sensus superadditi sunt ad animalis perfectionem, secundum Philosophum tertio de Anima, ita quod nec gustus de necessitate est animalis, nisi in quantum est quidam tactus. Sicque loquitur Augustinus, ostendere volens quod gratia secundum sufficientiam necessitatis, est in omnibus Sanctis; secundum omnem vero plenitudinis modum, in Christo dumtaxat. Porro secundo modo non solum in Christo, sed in aliis quoque Sanctis sunt omnes sensus spirituales: quia ut super Leviticum loquitur Origenes, visus spiritualis est, Deum cognoscere;11 auditus, audire quæ loquitur; odoratus, mente percipere bonum suæ famæ odorem; gustus, experiri quam dulcis sit Dominus; tactus, manibus contrectare Verbum incarnatum.

Denique Christus non tantum ut Deus, nec tantum ut homo, sed secundum quod Deus et homo, est caput Ecclesiæ, quæ per similitudines suas ad corpus naturale, vocatur unum corpus, quia in cunctis fidelibus est una natura, unus spiritus vivificans et gubernans, unus fidei sensus, et unum caput;12 diversi vero secundum divisiones diversitatesque gratiarum, diversa habent officia. Quumque corpus Christi sit Ecclesia, constat quod ipse non est caput illorum qui nec numero nec merito sunt de Ecclesia, ut illi qui nec fide nec fidei sacramento de Ecclesia sunt: imo per hæc oportet eos Christo incorporari, ut sit ipse caput illorum. Qui autem sunt de Ecclesia numero et non merito, ut qui fide informi aut fidei sacramento sunt in Ecclesia, quamvis careant fide, sicut hæretici, non sunt proprie membra corporis hujus. Nam ut ait Philosophus, manus mortua æquivoce manus est cum manu viva; et ita est de aliis membris.13 Fides quoque sine operibus mortua est. Unde et hi non habent proprie Christum pro capite, sed sunt membra Leviathan. Illorum vero proprie Christus est caput qui de Ecclesia sunt numero et merito. — Postremo, quum gratia unionis et gratia singularis personæ insint Christo secundum se, gratia autem capitis in respectu ad alios, ideo illæ duæ gratiæ priores sunt ista, non duratione seu tempore, sed natura: quoniam prius est in re quod convenit ei in se, quam quod in comparatione ad aliud. Gratia quoque unionis prior est gratia habituali. Quamvis enim gratia habitualis fuerit dispositio ad unionem, non tamen fuit dispositio necessitatis, sed convenientiæ. Ideo gratia unionis ordine naturæ est prior, imo omnis perfectio gratiæ est in natura assumpta ex unione ejus cum Verbo, et propter unionem ejus cum divina natura. Quumque id quod est causa et ratio alterius, prius sit illo, patet quod gratia unionis sit prius in Christo modo præfato. — Hæc Udalricus in Summa sua, libro quinto.

Præterea S. Thomas de his, quemadmodum et de ceteris, elegantissime scribens: Christus, inquit, est caput Ecclesiæ per similitudinem capitis naturalis, in quo sunt tres proprietates seu conditiones respectu membrorum. Prima est, quod ea excellit dignitate in tribus: in altitudine situs; in nobilitate suæ virtutis, quoniam nobiliores vires sensusve, ut imaginatio, memoria, sunt in eo; atque in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus interiores et exteriores, quum in aliis solus sit tactus. Secunda est, quod a capite sunt omnes vires animales in aliis membris: sicque vocatur principium aliorum membrorum, dans eis sensum et motum. Tertia, quod dirigit alia membra in actu eorum, propter imaginationem et sensum. Habet etiam quartam proprietatem communem cum aliis membris, quia conforme est eis in natura. Quantum ad has proprietates, Christus est caput, secundum suam utramque naturam.14 Nempe ut Deus, habitat in eo plenitudo divinitatis, et fluit ab ipso omnis gratia spiritualis, et dirigit nos in se ipsum. Secundum naturam quoque assumptam, est in eo altitudo præcipua: quia natura humana in ipso super omne creatum est elevata, usque ad personalem unionem cum Verbo æterno. Dignissimos etiam in Ecclesia habuit actus, videlicet liberare, salvare, evangelicam conferre legem. — Cetera quæ scribit Thomas, satis præhabita sunt. De corde autem et capite ait: Cor est principium virium vitalium in toto corpore, et influit capiti, et est principium membrorum quantum ad esse, secundum Philosophum. Caput autem est principium animalium virium quæ pertinent ad sensum et motum. Et quia dum dicimus Christum esse principium membrorum Ecclesiæ, non intendimus hoc quantum ad esse naturale, quo sunt homines, sed quantum ad fidem et caritatem, quibus membra Ecclesiæ uniuntur: ideo accommodatius dicitur caput quam

Insuper de hoc, an Christus sit caput omnium hominum, scribit: In corpore naturali invenitur quadruplex unio membrorum ad invicem. Prima est secundum conformitatem naturæ, quoniam omnia membra constant ex similibus partibus, puta ossibus et carnibus: et sic dicuntur membra unum genere vel specie. Secunda est per colligationem eorum ad invicem per nervos et juncturas: sicque dicuntur unum continuatione. Tertia est, secundum quod diffunduntur vitalis spiritus viresque animæ per totum corpus. Quarta est, secundum quod perficiuntur omnia membra per eamdem numero animam. Hæ quatuor uniones sunt in mystico corpore Ecclesiæ. Prima est, in quantum omnia membra sunt unius naturæ, genere aut specie. Secunda est, in quantum ad invicem colligata sunt per fidem, quia sic continuantur in credito uno. Tertia est, secundum quod vivificantur per gratiam et caritatem. Quarta, secundum quod in eis est Spiritus Sanctus, qui est ultima et principalis perfectio totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali. Porro prima unio non est unio simpliciter, quoniam id in quo est unio illa, non est unum numero sicut in tribus sequentibus: quia per fidem et caritatem in eodem secundum numerum credito et amato uniuntur; similiter Spiritus Sanctus unus numero omnes implet. — Itaque homines infideles non pertinent ad unionem corporis Ecclesiæ, secundum quod corpus illud est unum simpliciter: ideo respectu horum Christus non est caput nisi in potentia, secundum quod unibiles sunt corpori huic. Homines vero fideles iniqui pertinent aliquo modo ad unitatem Ecclesiæ, in quantum continuantur ei per fidem, quæ est unitas materialis; non tamen possunt proprie dici membra, sicut nec membrum mortuum, nisi æquivoce. Quumque unitas corporis ex membris consistat, dicunt aliqui, quod non pertinent ad unitatem corporis Ecclesiæ, quamvis pertineant ad unitatem Ecclesiæ. Et sicut operationes quæ sunt ad alterum, possunt aliquo modo fieri per arida membra, sicut percutere, non tamen operationes quæ sunt animæ in propriis membris: ita nec mali recipiunt operationem spiritualis vitæ a Spiritu Sancto; attamen Spiritus Sanctus spiritualem vitam operatur per eos in aliis, secundum quod aliis sacramenta ministrant, eosve docent. Homines vero fideles in gratia existentes, uniuntur tertio modo, puta per caritatem, quæ unio est formalis respectu secundæ; et item secundum quartam, quæ est completiva totius. Ideo horum caput proprie dicitur Christus. — Hæc Thomas in Scripto.

Verumtamen quod ait de quarta unione, non videtur multum differre a tertia, nec una earum ponit in numerum cum alia: imo includunt se invicem inseparabiliter. Quicumque enim habent caritatem, habent Spiritum Sanctum, et econtrario. Nec Spiritus Sanctus est ultima et principalis perfectio totius corporis mystici, nisi effectiva et finalis, exemplaris et objectiva. Anima vero est ultima perfectio sui corporis, loquendo de perfectione formali intrinseca, informante et quidditativa; nec ita est Spiritus Sanctus ultima perfectio mystici corporis, sed potius beatifica visio seu fruitio ejus. Nihilo minus fideles uniuntur in Spiritu Sancto sicut in ultimo fine extrinseco et objecto ac causa, talisque unio differt a tertia.

His concordant scripta in tertia parte, q. viii, a. 3. ubi et inter cetera scribit: Hæc est differentia inter corpus hominis naturale et corpus Ecclesiæ mysticum, quod membra corporis naturalis sunt omnia simul; membra vero corporis mystici non sunt omnia simul: nec quantum ad esse naturæ, quia corpus Ecclesiæ constituitur ex hominibus qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius; nec quantum ad esse gratiæ, quia eorum qui sunt etiam uno tempore, quidam gratia carent, hanc postea habituri, aliis jam eam habentibus. Hinc membra corporis mystici accipiuntur non solum secundum quod sunt in actu, sed et secundum quod sunt in potentia. Quædam tamen sunt in potentia, quæ nunquam ad actum reducuntur; quædam vero in potentia quæ reducitur quandoque ad actum: et hoc secundum triplicem gradum, quorum primus est per fidem, secundus per caritatem viæ, tertius per fruitionem patriæ.—Generaliter ergo sumendo secundum totum tempus mundi, Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus est hominum caput. Primo namque et principaliter est caput eorum qui sibi actu uniuntur per gloriam; secundo, eorum qui actu uniuntur per caritatem sibi; tertio, eorum qui actu uniuntur sibi per fidem; quarto, eorum qui sibi uniuntur solum in potentia nondum ad actum reducta, quæ tamen ad actum est reducenda secundum prædestinationem divinam; quinto, eorum qui sibi in potentia sunt uniti quæ nunquam reducetur ad actum: ut homines hic viventes inique, non prædestinati, qui hinc emigrando omnino desinunt esse membra Christi.—Nec his obviat illud Apostoli, Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam nec rugam: quia Ecclesiam esse gloriosam, non habentem maculam nec rugam, est ultimus finis ad quem per Christi passionem perducimur; quod est in statu patriæ, non viæ: in quo si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Verumtamen mortalibus culpis carent hi qui membra sunt Christi

Ephes. v, 25, 27.

1 Joann. 1, 8. per actualem unionem caritatis. Qui vero subduntur mortalibus, non sunt membra Christi actualiter, sed potentialiter: nisi forsitan imperfecte, per fidem informem, quæ unit Christo secundum quid, et non simpliciter. Percipiunt tamen tales a Christo quemdam actum vitæ, qui est credere: velut si membrum mortuum moveatur aliquiter ab homine.15

Insuper si quæratur, an Christus secundum quod homo, caput sit angelorum, respondetur: Ubi unum est corpus, necesse est ponere unum caput. Unum autem corpus similitudinarie dicitur una multitudo ordinata ad unum secundum actus distinctos seu diversa officia. Angeli vero et homines ad unum ultimum finem, qui est beatifica Dei visio, ordinantur. Hinc mysticum corpus Ecclesiæ non ex hominibus tantum, sed etiam ex angelis constat; totiusque multitudinis hujus caput est Christus: quia propinquius se habet ad Deum, atque ut homo, perfectius participat dona illius quam homines et angeli. Unde de ejus influentia non solum homines, sed angeli quoque recipiunt. Propter quod ad Ephesios ait Apostolus: Constituit eum, videlicet Pater Christum, super omnem potestatem et principatum, etc.1617

Si demum quæratur, an esse caput sit proprium Christo, dicendum: Caput in alia influit membra dupliciter. Primo, quodam influxu intrinseco, prout virtus motiva ac sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Secundo, per modum cujusdam exterioris gubernationis, prout per visum et alios sensus exteriores in capite radicatos dirigitur homo in exterioribus actibus. Itaque interior influxus gratiæ non est nisi a Christo: cujus humanitas, quum sit deitati conjuncta, virtutem justificandi sortitur et habet. Influxus vero in membra Ecclesiæ quantum ad exteriorem gubernationem, potest aliis convenire: sicque alii possunt dici capita Ecclesiæ, juxta illud Amos:18 Optimates capita populorum. Differunt tamen a Christo. Primo, quoniam Christus est caput omnium ad Ecclesiam pertinentium, secundum omnem locum et tempus et statum; alii autem homines, secundum quædam specialia loca, sicut episcopi suarum Ecclesiarum; vel secundum determinatum tempus, sicut dominus Papa est caput totius Ecclesiæ tempore sui pontificatus; aut secundum statum determinatum, videlicet prout sunt viatores. Secundo, quia Christus ut Deus, est caput Ecclesiæ propria virtute et auctoritate; alii autem, secundum quod vicem Christi gerunt. — Hæc Thomas in Summa.

In quibus comprehenduntur scripta Petri et Richardi de ista materia. Et addit Richardus, præinductam similitudinem inter corpus naturale et mysticum corpus, intelligendam esse de corpore naturali animato heterogeneo, non homogeneo; atque (ut addit Durandus) de corpore rationalis creaturæ, in quo sunt membra multa, officiis suis, actibus, dignitatibusque distincta. Corpus vero homogeneum, ut aer et aqua, ejusdem est rationis, proprietatis, dignitatis et actionis in se et in partibus suis.

Footnotes

  1. Malach. III. 8. ↩

  2. Ephes. I. 22. ↩

  3. Joann. I. 16. ↩

  4. Ephes. 1, 22. ↩

  5. Matth. xiii, 25. ↩

  6. Ps. CIX, 6. ↩

  7. 1 Petr. I, 12. ↩

  8. Joann. xv, 5. ↩

  9. dist. XI, q. 6. ↩

  10. Coloss.ii,9. ↩

  11. Ps. xxxiii, 9. ↩

  12. I Joann. i, 1. ↩

  13. Jacob.ii,17. ↩

  14. Coloss. 11, 9. ↩

  15. art. 4. ↩

  16. Ephes. 1, 20, 21. ↩

  17. art. 6. ↩

  18. Amos vi, 1. ↩

Chapter 106 of 201