Quæstio 2
Quæritur consequenter, An gratia animæ Christi sit infinita.1
Videtur quod sic. Primo, quoniam meritum Christi inexhauribile indeficiensque consistit, ergo et gratia illa ex qua oritur. Effectus enim non potest suam causam transcendere, et inter gratiam et meritum ex gratia nascens, proportionem esse oportet. — Secundo, omne finitum paulatim crescendo potest alteri finito æquari, et si incessabiliter augeatur, potest illo fieri majus, quum unum finitum non excedat aliud infinite : sicque gratiæ aliorum successive et incessanter proficiendo, possent gratiæ Christi æquari, si infinita non est. — Tertio, Magister ait in littera : Sane dici potest, Christum tantam gratiam accepisse, quod Deus ei majorem dare non potuit : ergo fuit simpliciter infinita, quum omni finito Deus majus facere valeat. — Quarto, gratia Christi aut potest augeri, aut non : si potest, non est perfecta nec plena; si non potest, ergo est infinita. — Quinto, probatur hoc ipsum per illud Joannis, Non ad mensuram dat Deus Spiritum, homini Christo, ut Glossa exponit et Augustinus testatur.2
In contrarium est, quod infinita sapientia Creatoris cuncta creata in numero, pondere et mensura constituit, et ipse supergloriosissimus Deus cunctis creatis in infinitum perfectior est.3
Ad hoc Bonaventura respondet : Aliquid mensura carere, immensumve esse, intelligi potest dupliciter: primo, absolute in se; secundo, comparative ad aliud. Gratia itaque Christi secundum quod est singularis persona, in se est donum creatum finitum seu mensuratum. Finitum enim et mensuratio circa creaturam potius dicit complementum quam imperfectionem. Sed in comparatione ad gratiam aliorum, gratia Christi improportionabiliter est excedens, ratione hypostaticæ unionis cum Verbo: imo ita excedit in infinitum, id est incommensurabiliter, gratias aliorum, tam quantum ad virtutem habitus, quam quoad usum atque effectum. Quantum ad habitum, quoniam nunquam pura creatura in tantum valet proficere ut tam perfecti habitus gratiæ sit susceptiva, ut anima illa Deo in unitate personæ conjuncta. Quantum ad usum, quoniam omnes virtutes habuerunt usum suum in Christo, dummodo ad perfectionem pertineant: idcirco dicuntur in Christo fuisse omnes sensus spirituales, quia completum habuit usum universorum donorum excellentiori modo quam ad hoc possit pertingi ab aliquo. Similiter quantum ad effectum, quia ob hoc quod ille homo fuit Filius Dei, pensatur opus seu meritum ejus penes dignitatem personæ a qua emanat. Hinc meritum passionis ejus in infinitum excedit nostrarum merita passionum; atque ob hoc quod Deus erat, mors ejus pensata fuit a Deo in tantum, quantus exstitit ille qui moriebatur. Hinc quantum ad sufficientiam, si infinita fuissent millia hominum reatu originalis peccati adstricta, potuissent per effectum et meritum passionis illius liberari atque salvari. Gratia igitur Christi quantum ad suam essentiam, est finita. — Quod vero Spiritus dicitur ei datus non ad mensuram, potest intelligi de datione æterna, vel de datione per communicationem idiomatum, sicque privatur ibi mensura simpliciter.4 Si autem per Spiritum datum, intelligamus ipsam donationem donorum Spiritus Sancti, sic non privatur ibi mensura simpliciter, sed commensuratio respectu nostri, quibus datur
Spiritus quantum ad certos usus quorumdam donorum, juxta illud Apostoli:5 Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. — Porro infinitas meriti Christi non solum consurgit ex gratia illa, sed magis ex unione humanitatis ad Verbi personam, ob quam unionem non tantum homo, sed et Deus passus et mortuus dicitur; et ex illa dignitate dicitur meritum infinitum. — Unum quoque creatum infinite excedit aliud, quando non sunt ejusdem generis: ut linea punctum, superficies lineam. Hæc Bonaventura.
Hinc Thomas conscribit: Gratia dicitur donum gratis collatum. Donum autem homini Christo sine præcedentibus meritis suis collatum, exstitit duplex, videlicet creatum et increatum. Increatum fuit et est Spiritus Sanctus, qui in Christi anima requievit, juxta illud Isaiæ, Requiescet super eum Spiritus Domini;6 ipsa quoque persona Verbi, quoniam datum est naturæ assumptæ ut Verbi persona sit ipsius; atque secundum hoc, datum est ei nomen quod est super omne nomen:7 sicque gratia Christi est simpliciter infinita. Donum vero animæ Christi creatum, est gratia formaliter eam perficiens; et hæc quodammodo finita fuit, et quodammodo infinita: quia secundum essentiam fuit finita; attamen tribus modis infinita vocatur. Primo, ex conjunctione ad deitatem, in quantum concurrit ad eumdem actum cum ea: ita ut actus illa gratia informatus, non tantum sit actus hominis, sed etiam Dei. Secundo, quantum ad rationem gratiæ. In his quippe quæ mole magna non sunt, non est accipere finitum et infinitum secundum numeralem vel dimensivam quantitatem, sed secundum quod aliquid est limitatum vel non limitatum. Limitatur autem aliquid ex capacitate recipientis. Unde quod non habet esse receptum in aliquo, sed subsistens in se, non habet esse limitatum, sed illimitatum, ut Deus. Si autem esset aliqua forma simplex subsistens, quæ non esset suum esse (ut intelligentia), haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum ad formam illam; sed forma illa non esset limitata, quia non esset recepta in aliquo, ut si ponatur calor per se subsistens. Sicque formæ universales intellectivæ habent infinitatem. Si vero sit forma talis recepta in aliquo, de necessitate est limitata quantum ad esse debitum illi formæ, non solum quantum ad esse simpliciter: quia non solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed nec totum esse quod naturæ illius possibile est fore. Sed possibile est quod non sit limitata quantum ad rationem illius formæ, ut scilicet habeat illam formam secundum omnem modum completionis illius, ita ut nihil sibi desit de pertinentibus ad completionem formæ illius; et hoc erit, si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis. Et hoc modo gratia Christi dicitur infinita, quoniam quidquid ad perfectionem potest gratiæ pertinere, totum in ipso fuit. Tertio, quantum ad effectum, quoniam non determinatur ad determinatos effectus, sed potest in infinitis operari redemptionem. Hinc fertur in libro de Causis, quod virtus intelligentiæ est infinita inferius. Et hic modus respicit gratiam capitis; secundus vero, gratiam hominis singularis; primus, gratiam unionis.
Si vero quæratur, an gratia Christi queat augeri; dicendum, quod augmentum non competit rei secundum quod est in termino, sed prout est in via ad terminum: quia secundum quod est in termino, tota potentialitas ejus seu capacitas impleta est ex fine, idcirco non habet quo crescat ulterius. Quumque anima Christi ab initio conceptionis, fuerit ultimo fini unita, non solum per fruitionem perfectam, sed et communicando in personali esse ipsius Verbi, non potuit crescere gratia ejus. — Quumque objicitur, quod cuilibet finito fieri potest additio; respondendum, quod verum est mathematice loquendo, quoniam ratio quantitatis, quam solam considerat mathematicus, non prohibet quin finito aliquid addi possit: quam tamen additionem prohibet forma, quam considerat naturalis. Ideo secundum naturalem illud non est verum, sed secundum imaginationem dumtaxat: et ita est in proposito, quia nec gratia potest esse major quam gratia Christi comprehensoris, nec gloria major quam creaturæ Deo in unitate personæ unitæ. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus satis contineri videntur quæ super his scribit in tertia parte, septima quæstione.8
Concordat Petrus, qui ad ultimum istud de gratiæ augmentatione respondet: Gratiam non posse augeri, ex triplici potest causa contingere. Primo, ex imperfectione agentis, qui dare non valet majorem. Secundo, ex perfectione infinita ipsius formæ. Tertio, ex incapacitate suscipientis, qui nequit majorem suscipere. Primis duobus modis dici non potest, quod gratia aut alia quæcumque forma creata nequeat esse major, quum Deus omnipotens sit, et omnem creatam essentiam oporteat esse finitam in quidditate et potestate; sed tertio modo. Capacitas namque creaturæ terminata est in genere, quam si excederet, genus transcenderet creaturæ. Hæc Petrus.
Idem Richardus, qui addit hic qualiter quidam dicunt, habitualem gratiam Christi non esse ejusdem speciei cum gratia aliorum: quod dicit difficulter posse videri, præsertim quum gratia et caritas realiter idem sint. — Quocirca apparet, quod quamvis alia opinio, quæ tenet eas distinguui realiter, probabilior sit; attamen verius æstimatur, quod gratia Christi et gratia aliorum conveniant specie, sicut et caritas. — Addit quoque Richardus, quod gratia Christi habitualis essentialiter sit finita. Nam versus superius est finita, quia a Deo producta, et ab ejus actualitate deficiens; et item versus inferius, quoniam in subjecto recepta; et in se ipsa, quia ad determinatum gradum perfectionis est limitata. Hæc Richardus.
Unde et quamvis ex Thoma inductum sit, quod forma in se subsistens, ut intelligentia, et non recepta in aliquo, non est rior angelis : non ergo secundum illam limitata; non videtur idoneum, quoniam forma talis intrinsece est finita limitibus suæ essentiæ et certæ differentiæ, ac determinatæ perfectionis, tam essentialis quam accidentalis. Unde et dicitur esse in loco dist. II, q. 5. definitive, prout super secundum plenius est expressum. Hinc absolute loquendo, omnis forma creata est limitata, quemadmodum et finita. Quomodo autem in libro de Causis intelligentia asseritur infinita Cf. p. 233 C. inferius, suis locis expositum est.
Consonat quoque Albertus prædictis de infinitate gratiæ Christi. — In præhabitis item scripta Udalrici virtualiter includuntur, qui et inter cetera loquitur: Quamvis gratia habitualis Christi fuit finita, fuit tamen infinitæ virtutis in promerendo. Hoc namque non habuit ex se, quum impossibile sit finitæ essentiæ infinitam inesse virtutem; sed habuit illud ex eo quod operationi Christi humanæ semper fuit conjuncta atque communicans operatio divina, quia humana natura in Christo est instrumentum deitatis unitæ. Hæc Udalricus. est caput illorum. — Tertio, tota supergloriosissima Trinitas est principium et immediatum ac unicum caput totius triumphantis Ecclesiæ: ergo Christus post incarnationem non magis est caput illius quam ante.
Secundo quæritur, an Christus sit caput militantis Ecclesiæ.
Videtur quod non, quia secundum Apostolum, caput Christi Deus: ergo Christus I Cor. XI, 3. est membrum et commembrum ipsius Ecclesiæ. — Rursus, Christus subditus fuit Luc. II, 51. beatissimæ Virgini Matri, et factus est sub Galat. IV, 4. lege, fuitque discipulorum minister: quæ constat capiti non convenire, sed servo. Luc. XXII, 27. Apostolus quoque Christum nominat membrum: Vos estis (inquiens) membra de I Cor. XII, 27. membro, id est de Christo, secundum Glossam: non ergo est caput. Multa consimilia hic quæruntur.
Circa quæ scribit in Summa sua, tertio libro, Antisiodorensis. Hic quærit primo, cur Ecclesia dicatur incepisse ab Abel potius quam ab Adam, quum Adam fuerit justus et sanctus tam ante suam transgressionem quam postea. Respondet: Ideo Ecclesia non dicitur incepisse ab Adam, quoniam Adam cecidit in mortale peccatum post sanctitatem quam habuit; ideo si Ecclesia incepisset ab Adam, ipsa desiisset esse postquam incepisset: quod inconveniens esset. Secunda causa est, quoniam Abel primus aperte gëssit et expressit typum Ecclesiæ per virginitatem et innocentiam suam, quæ designat spiritualem virginitatem innocentiamque Ecclesiæ. Tempore quoque Abel fuit Ecclesia, id est congregatio fidelium. Nam et Adam et Eva tunc justi fuerunt.
Secundo quærit hic doctor, secundum quam naturam Christus dicatur caput Ecclesiæ. Respondet: Hoc nomen, caput, multipliciter sumitur, ut patet ex verbis Apostoli asserentis: Caput mulieris vir, caput autem viri Christus, caput autem Christi Deus. Porro vir dicitur caput mulieris, Ibid. XI, 3.
Footnotes
Chapter 105 of 201