Quæstio 4
Postremo hic quæritur, Quid sit gratia unionis, et an sit idem in re cum gratia capitis ac singularis personæ.
Verum de ista quæstione jam dicta sunt multa. Unde et Thomas: Quemadmodum (inquit) Magister dixit libro secundo, distinctione vicesima sexta, gratia duplex est, utpote: gratia gratis dans, quæ est gratuita Dei voluntas, aliquid sine meritis tribuens; secundo gratia dicitur donum gratis datum. Hinc gratia unionis uno modo vocatur divina voluntas, naturam humanam sine meritis suis Verbo uniens, quæ est gratia increata. Sumendo autem gratiam secundo modo, gratia unionis dupliciter potest intelligi, utpote: unio ipsa, quæ est quid creatum; et item qualitas quædam quæst. 1. ad unionem disponens. Ad quam aliquid disponere potest tripliciter. Primo, ita quod cadat medium inter subjectum et illam perfectionem, tanquam perfectionis ipsius stramentum*, sicut diaphaneitas disponit ad lucem :1 et sic nihil potuit disponere naturam humanam ad unionem, quoniam natura illa unitur personæ Verbi immediate. Secundo, præparando materiam ad formæ susceptionem, ita quod præexsistat in materia ante formam ordine fiendi, non ordine essendi, sicut calor disponit ad formam ignis : sic quoque nil potest disponere naturam ad unionem, quia natura humana eo ipso quo rationalis, est assumptibilis a divina persona. Tertio, aliquid disponit ad aliquam perfectionem, faciendo aliquid ad bonitatem atque decentiam perfectionis illius, sicut pulchritudo personæ ad regiam dignitatem, juxta illud : Species Priami digna est imperio. Sicque gratia unionis dici potest id quod decet naturam humanam Verbo unitam, sive sit ex parte corporis, sive animæ : et sic gratia unionis est quid creatum. Sancti vero videntur primo modo loqui de ea. Sed gratia unionis hoc tertio modo sumpta, est gratia habitualis, atque realiter eadem cum gratia capitis, et cum gratia illius singularis personæ. Nempe in quantum perficiebat animam Christi ad meritorios actus, vocatur gratia illius singularis personæ seu hominis Christi; in quantum vero fuit tam copiosa, quod in alios poterat redundare, dicitur gratia capitis; in quantum autem gratiam tam perfectam et plenam decebat inesse naturæ assumptæ, dici potest gratia unionis. Hæc Thomas in Scripto.*
Quibus consonant scripta sua super his in tertia parte, ubi et respondendo ad istud, utrum gratia singularis personæ et gratia capitis, sint idem in Christo, disseruit :2 Unumquodque agit in quantum est ens actu. Hinc oportet quod idem sit actus seu forma quo aliquid est actu, et quo agit : sicut idem est calor quo ignis in se ipso est calidus, et quo alia calefacit. Non tamen omnis actus quo aliquid est actu, sufficit ad hoc quod principium sit agendi in alia. Quum enim agens sit præstantius patiente, ut Augustinus duodecimo super Genesim protestatur, Philosophus quoque tertio de Anima, oportet quod agens in alia, habeat eminentiam quamdam actualitatis. Porro anima Christi sortita est gratiam secundum eminentiam maximam : idcirco ex eminentia illa competit sibi derivare ex exuberantia illa gratiæ suæ charismata gratiarum in alios ; quod ad rationem pertinet capitis. Idcirco unum in re est utraque gratia ista, differens ratione, sicut præhabitum est. Hæc idem. — Concordant Richardus, aliique communiter.
Petrus quoque, qui addit dicendo : Gratia unionis quadrupliciter sumitur, utpote tribus modis præfatis, et quarto pro effectu unionem sequente, qui est attributorum communicatio gratuita.
Footnotes
Chapter 107 of 201