Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An in Christo secundum quod homo, hoc est, utrum in anima Christi, fuit creata scientia habitualis, qua cognovit Verbum æternum, seu totam superbeatissimam Trinitatem.

In hac quæstione multa tanguntur. Primum est, an in Christo fuit creata et infusa scientia; secundo, an illa sit habitualis; tertio, an per eam agnoscat Trinitatem seu Deum. Quocirca quærendum est, qualiter Deitatem cognoscat, an scilicet comprehensive.

Videtur autem quod in Christo non fuit creata cognitio, quoniam non est pluralitas sine necessitate ponenda. Christo autem ad omnia suffecit increata scientia, imo per illam cuncta novit incomparabiliter perfectius quam creatura quæcumque.

In contrarium est, quod anima Christi vere fuit cognoscens intellectuali notitia: ergo actio illa formaliter fuit in anima Christi. Videtur quoque quod illa notitia non fuit habitualis, id est, procedens ex habitu, quoniam anima Christi per dona supernaturalia gratiæ ac gloriæ fuit multo excellentior angelis sanctis, qui ratione suæ perfectionis non indigent habitu ad cognoscendum, ut super angelicam hierarchiam Maximus protestatur: ergo nec anima Christi.

Ad hæc sanctus Doctor respondet: Quum in Christo sit una persona et duæ naturæ, pensandum, an ea quæ sibi attribuuntur, pertineant ad rationem personæ vel ad rationem naturæ. Et si spectent ad rationem personæ, oportet quod illud in Christo sit unum dumtaxat, sicut in ipso est tantum una hypostasis seu persona. Si vero pertineant ad naturam, aut ergo ad alteram tantum, aut ad utramque. Si ad alteram tantum, sic rursus est tantum unum, sicut in Christo est solum una immensitas, unaque anima. Si vero ad utramque, sic quia naturæ in Christo sunt integræ ac distinctæ et duæ, oportet talia in Christo esse duo, ut duos intellectus, duasque voluntates. Quumque scientia pertineat ad naturam divinam atque humanam, oportet in Christo duas fateri scientias, unam creatam, aliam increatam.

Ad aliud quæsitum (scilicet an scientia creata Christi sit ex habitu) dicendum, quod nulla passiva potentia potest in actum suum exire, nisi completa per formam sui activi, per quam fit in actu: quia nulla res agit nisi secundum quod est in actu. Impressiones autem activorum possunt esse in passivis dupliciter. Primo, per modum passionis, ut dum passivum est in transmutari. Secundo, per modum qualitatis et formæ, ut dum impressio activi jam facta est connaturalis passivo, prout etiam Philosophus in Prædicamentis distinguit inter passionem et passibilem qualitatem. Porro sensus est passiva potentia, quia non valet esse in actu omnium ad quæ se extendit operatio sua per naturam potentiæ. Non enim potest aliquid esse quod actu habeat omnes colores: hinc oportet quod visus sit omnium colorum cognoscitivus, secundum quod est in potentia ad omnes colores quodammodo; sicque a coloribus patiendo fit in actu, et eis assimilatur cognoscitque eos. Similiter intellectus omnium cognoscitivus est entium, quoniam ens et verum convertuntur, quod est intellectus objectum. Nulla autem creatura potest esse in actu totius entitatis, quum sit ens finitum: imo hoc solius est Dei. Ideo nulla creatura potest intelligere sine aliquo intellectu qui sit passiva potentia, id est receptiva. Unde nec sensus nec intellectus possibilis queunt operari, nisi per sua activa perficiantur seu moveantur. Verum quoniam sensus non sentit nisi præsentia, idcirco ad ejus operationem non requiritur habitus, sed ad perfectam ejus operationem sufficit impressio sui activi per modum passionis tantummodo. In intellectu vero, ad ejus perfectionem requiritur, quod impressio sui activi sit in eo non solum per modum passionis, sed per modum etiam qualitatis et formæ connaturalis perfectæ; et hanc formam dicimus habitum. Et quia quod connaturale est, firmiter manet; et in promptu est homini uti sua naturali virtute, et delectabile ei est quod naturæ exstat conveniens: hinc habitus est difficulter removibilis, potestque homo uti eo quum voluerit, et delectabilem efficit actionem. Quemadmodum autem in sensu visus est duplex activum, unum quasi primum agens ac movens, ut lux; aliud quasi movens motum, ut color factus visibilis actu per lucem: ita in intellectu quasi primum agens est lumen intellectus agentis, et quasi movens motum est ipsa species facta actu intelligibilis per lumen illud. Ideo habitus intellectivæ potentiæ conficitur ex lumine et intelligibili specie horum quæ per speciem cognoscuntur. Quumque intellectus animæ Christi fuerit perfectissimus in cognoscendo, oportebat in eo habitum esse quo cognovit, quatenus impressio activi esset in eo non solum per modum passionis, sed et per modum formæ.

Ex his innotescit, quod quamvis increata Christi scientia sit in se prorsus et infinite perfecta, per ipsam tamen anima Christi non est formaliter sciens, sed effective: ideo indiget creata scientia ipsam informante. Per quod patet primi objecti solutio. — Ad secundum vero dicendum, quod homo ad intelligendum indiget lumine intellectuali, tam in naturali cognitione materialium rerum, ut per lumen illud fiant intelligibiles actu, quum sint intelligibiles potentia, quam in cognitione supernaturali, ut per lumen infusum ad ea quæ sunt super se elevetur. Angelus autem non indiget ita in cognitione naturali, quia non abstrahit a phantasmatibus species, sed habet eas sibi innatas. Indiget tamen eo in cognitione supernaturali, quum in libro Job dicatur: Numquid est numerus militum ejus, et super quem non fulget lumen illius? Hinc angeli in cognitione naturali non indigent habitu secundum quod ad habitum lumen exigitur, sed secundum quod requiruntur species rerum, propter hoc quod habent esse limitatum. Propter quod fertur in libro de Causis, quod omnis intelligentia est plena formis. Quod autem anima Christi sit superior angelis, non habet ex sua natura, sed ex unione cum Verbo: propterea omnia quæ divinitus superadduntur animæ Christi et angelis, eminentius sunt in anima illa quam in angelis. alias habitu

Job xxv, 3.

Sed rursus objici potest, quoniam intellectus agens suam operationem exercet sine intermedio habitu; cur ergo non etiam intellectus possibilis? Respondetur, quod anima rationalis comparatur ad res intelligendas dupliciter. Primo, ut faciens eas intelligibiles actu, abstrahendo eas a materia et appendiciis ejus, ut sic assimiletur quodammodo intellectui immateriali. Secundo, ut eas cognoscens: sicque oportet quod rebus assimiletur per species earumdem, quatenus unumquodque determinate et distincte cognoscat. Porro ad hoc quod aliquid assimilet sibi multa, sufficit quod actualiter habeat tantum illam formam secundum quam debet esse similitudo, seu per quam fit assimilatio: quemadmodum ignis per calorem multa sibi assimilat. Sed ad hoc quod aliquid sit simile multis, oportet quod actu habeat illorum omnium formas. Hinc anima intellectiva potest omnia facere intelligibilia actu per unum lumen intellectus agentis. Ad hoc vero quod assimiletur rebus scitis, oportet ut diversorum diversos habitus scientiales sit habens. — Denique potentiæ naturales, ut calor, visus, et similes, ex se sunt determinatæ ad unum: ideo possunt exire in actum circa illud sine habitu superaddito eis.

Verumtamen anima Christi, quæ clare per speciem videt Verbum æternum, non videt illud ita per habitum creatum scientialem, neque per speciem creatam, quum omne creatum infinite deficiat a perfecta repræsentatione majestatis divinæ. Ideo per ipsam Verbi essentiam videt Verbum in se ipso sicuti est; nec solum videt Verbum, sed et ea quæ relucent in Verbo, prout hoc infra plenius exprimetur. Ideo non oportet in anima Christi ponere duplicem modum scientiæ, quo cognoscit Verbum, et ea quæ cognoscit in Verbo. Nam id in quo aliquid videtur, est ratio cognoscendi illud quod in eo videtur. Ratio autem cognoscendi est forma rei in quantum cognita, quia per eam cognitio fit in actu. Non ergo est alius modus sciendi ipsum Verbum, et ea quæ videntur in Verbo. — Nihilo minus anima Christi præter scientiam rerum in Verbo, aliam habet de rebus scientiam. Nam ut tertio de Anima dicitur, intellectus possibilis est in potentia ad intelligibilia universa. Omne autem quod est in potentia ad aliquas formas, est imperfectum, quousque formæ hujusmodi sint in eo et ipsum perficiant. Quumque intellectus Christi non sit imperfectus, oportet formas illas esse descriptas in eo. Etenim secundum quod cognoscit ipsum Verbum et alias res in Verbo, non depingitur in eo similitudo Verbi aliarumve rerum. Unde oportet ut præter visionem qua videt res in Verbo, habeat scientiam aliam de rebus, secundum quod eas cognoscit per similitudines proprias in propria earum natura. Unde elucescit, quod in Christo sit triplex scientia. Una est increata; alia est cognitio Verbi ac rerum in Verbo, quæ vocatur scientia comprehensoris; tertia quoque, qua cognoscit res in propriis naturis, quæ convenit ei ut est homo in solis naturalibus consideratus: et hæ duæ scientiæ in omnibus sunt Beatis. — Hæc Thomas in Scripto.

In tertia quoque parte hæc eadem scribit, et addit, quod præter præfatas scientias fuit in anima Christi etiam scientia experimentalis acquisita, quoniam nihil eorum quæ Deus in nostra plantavit natura, defuit Christi humanitati, ut asserit Damascenus. Quumque Deus in humana natura plantaverit intellectum agentem atque possibilem, sequitur quod uterque fuit in anima Christi, et non frustra nec otiose: ergo habuit naturalem et propriam operationem quæ est in intellectu agente, cujus est species a phantasmatibus rerum corporearum abstrahere, easque intellectui possibili immittere, cujus est species illas recipere. Hinc oportet fateri, quod in Christo fuerunt aliquæ species, per actionem intellectus agentis in intellectu ejus possibili receptæ: quod est esse in ipso scientiam acquisitam, quam aliqui vocant experimentalem, quæ est in Christo ponenda, quamvis aliter alibi scripserim. Hæc in Summa.

Concordat per omnia Petrus. Attamen circa hoc, an anima Christi mediante aliquo habitu cognoverit Verbum, scribit: Circa hoc legitur duplex opinio. Quidam enim magistri dicunt, quod cognitio Verbi in anima Christi et in intellectu glorificato, habet fieri non per speciem aliam a Verbo, sed per essentiam Verbi, in quantum ipsa essentia efficitur ac unitur intellectui ut species seu forma. Nempe quod in Creatore est simplex ac unum, recipi nequit a creatura nisi multipliciter ac divisim. Hinc dicunt, impossibile esse a Creatore speciem aliquam intellectui imprimi quæ repræsentet ipsum totum secundum quod est. Propter quod totus et simplex, sicuti in se ipso est, videri non valet nisi per se ipsum, ita quod ejus essentia loco intelligibilis formæ intellectui uniatur. — Sed quia oportet intellectum informari essentia aut similitudine rei intellectæ, ad hoc quod eam intelligat, nec Verbi essentia possit esse forma inhærens intellectui; ideo alii dicunt, quod per aliquam similitudinem a Verbo impressam, minus simplicem ipso Verbo, videtur ipsum Verbum, et non formaliter, sed tantum efficienter per se ipsum. Qui autem primæ opinioni eligit consentire, potest ad istud respondere, quod argumentum procedit de his quæ sunt extra cognoscentis intellectum seu extra essentiam intellectus, non autem de his quæ intra intellectum consistunt, ut propria ejus essentia, propria scientia, ac divina essentia. Hæc Petrus.

Porro Richardus hic quærit, an anima Christi cognoscat Verbum per lumen creatum: quod est quærere, an indigeat per lumen gloriæ elevari et disponi ad facialem, clarum, beatificumque Verbi æterni seu Deitatis intuitum. Quocirca satis prolixe declarat, quod beatifica illa cognitio divinæ essentiæ transcendit omnem naturalem totius mentis creatæ capacitatem ac dignitatem, etiam animæ Christi; deinde quod per lumen supernaturale oporteat mentem ad tantam frictionem aptari. Et quia de hoc dictum est supra, pleniusque dicendum est super quartum, modo pertranseo.1 — Addit quoque Richardus: Quidam non improbabiliter dicunt, quod quamvis in anima Christi non esset habitus hujusmodi luminis, tamen ratione hypostaticæ unionis cum Verbo videret ipsum, quamvis clarius illud conspiciat per utrumque. Nam et plus sublimatur ad talem visionem per unionem in persona, quam per habitum luminis gloriæ. Hæc Richardus. dist. II, q. 4. De hoc quoque tactum est supra.

Insuper quærit, an anima Christi mediante aliqua specie conspiciat Verbum clare in se ipso. Ad quod respondendo, varias opiniones recitat aliorum: Aliqui (inquiens) dicunt, quod anima Christi per aliquam speciem creatam videt Verbum. Quamvis enim nulla species creata valeat repræsentare Verbum quantum ex parte sua repræsentabile est, tamen species immediate impressa a Verbo intellectui animæ Christi, ipsum Verbum immediate repræsentat finite, sicut et intellectus animæ illius videt finite. Alii dicunt, quod anima Christi per speciem creatam et per Verbi præsentiam simul videt Verbum, ita quod visio causatur ab intellectu animæ Christi per speciem illam inchoative et incomplete, atque a Verbo sub ratione qua objectum est, completive. Alii opinantur, quod quamvis aliquod lumen supernaturale requiratur in intellectu animæ Christi ad videndum Deum, non tamen requiritur ut repræsentans Deum, neque ut intellectum determinans, sed solum ad confortationem elevationemque intellectus supra suam naturalem virtutem, ad cognitionem tam altam. Etenim dicunt, quod quamvis Verbum nequeat esse ipsius intellectus forma inhærens, tamen est forma intellectui adsistens ac intime præsens, ita quod per eam intellectus se determinat ad Verbum videndum. Ceteri dicunt, quod intellectus animæ Christi, aliorumque Beatorum, in videndo Deum pure passivus est. Unde quum intellectus per lumen gloriæ sufficienter dispositus sit ad recipiendum in se hanc passionem quæ est visio Dei (quæ passio est perfectio et salus ipsius intellectus), ipsumque Verbum quum sit præsens et intimum intellectui, potens sit per se ipsum immediate movere intellectum, sicut objectum movet passivam potentiam; non requiritur species ulla creata qua moveatur intellectus motione præfata, seu per quam ipsa visio in intellectu efficiatur. Itaque juxta istam opinionem, quamvis visio Verbi sit in intellectu animæ Christi, non tamen est ab ipso intellectu, sed tantum a Verbo, sicut a præsenti et immediato objecto. — Hæc Richardus. Qui consequenter prosequitur, qualiter quælibet harum queat defendi opinionum.

Denique dictis ex Thoma videtur concordare Albertus.

Udalricus quoque: Creata (inquit) Christi sapientia triplex est. Prima, qua ipsum Verbum seu Deitatem cognoscit. Secunda, qua cognoscit res in Verbo. Tertia, qua noscit res in propria earum natura. Prima cognitio non est per habitum speciei rei cognitæ, sicut nec in ceteris Beatis, quia quum illa non sit a Verbo abstracta (eo quod nihil ab ipso abstrahi valeat, quum nil universalius aut simplicius eo esse possit); sicut necessario omnis species abstracta se habet ad id a quo fit abstractio, quanto objectum hoc, secundum excessum perfectionis unionis in persona præ aliis unionibus creaturæ ad Deum, perfectius et strictius unitur intellectui animæ Christi sicut objectum potentiæ, et etiam quanto per eminentissimum propinquissimumque accessum ad Deum, altissimo lumine elevatur intellectus ad cognoscendum illud objectum;2 secundum modum hujus perfectionis hoc ipsum eiedem unitur.3 — Hæc Udalricus, cujus scripta in hac re, omnino consonant scriptis B Thomæ.

Sapientiæ: magnitudine speciei creaturæ potest horum creator videri.4 Illa utique visione, de qua ad Romanos scribit Apostolus: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, etc. Sed quum species magis sit dissimilis Deo quam similis, magis facit scire quid non est Deus quam quid sit, id est, quam quidditas ejus videatur sicuti est. Quod quum omnibus Sanctis commune sit, puta videre Deum sicuti est, blasphemia est hoc de Christo negare. Agnoscit tamen Verbum per habitum luminis divini, quod elevat naturale lumen intellectus, et perficit ipsum ad actum claræ visionis Verbi; respectu cujus actus intellectus animæ Christi est in potentia tali quæ per nullum agens naturale potest reduci in actum;5 qui actus est quo intellectus cognoscit Verbum, quod secundum suam substantiam est immediatum objectum intellectus: ita quod intellectus cognoscit hoc Verbum secundum ipsius substantiam sicuti in se est, et non sicut in similitudine sua apparet. — Quod quamvis Beatis omnibus sit commune, attamen speciali ratione competit Christo: quia quum Verbum omnibus partibus naturæ assumptæ unitum sit omnibus modis quibus cuilibet parti unibile est (aliter quippe non esset unio omnino perfecta), idcirco est intellectui quoque unitum, et non solum secundum quod intellectus natura est, sed item in quantum est operativa potentia. D

Et quod sic unitur ei, oportet esse passionem, aut habitum, aut objectum secundum suam essentiam, juxta Philosophum. Certumque est, quod Verbum respectu intellectus animæ Christi non sit habitus nec passio, ideo est ejus objectum. Nec ad talem Verbi cognitionem sufficit sola unio substantialis, imo ultra requiritur unio quæ est objecti ad potentiam cujus est objectum. Quamvis demum hæc visio tanto altior sit in Christo præ cunctis Beatis, in anima Christi. — Verum (ut patuit) istud dici non licet nec opinari, quoniam nec in lumine gratiæ, neque in lumine gloriæ potest angelus aliquis animæ Christi æquari. Potissime autem competit assumptæ humanitati summa fruitio atque clarissima visio, ratione hypostaticæ suæ unionis cum Verbo. Durandus tamen non asserit hujus oppositum, sed refert quod aliqui dicunt, essentialem beatitudinem, quæ in visione Dei consistit, esse majorem in quolibet angelo quam in quolibet homine: quod dictum non solum est falsum, imo censetur velut hæreticum, quum beatissima Virgo super omnes sit angelorum ordines elevata. Et super secundum evidenter ostensum est, quod homines in cœlis æquantur angelis in præmio essentiali, imo multi sancti homines multis angelis sunt et erunt majores in gloria. dist. ix, q. 6.

Item affirmat, quod potentia visiva in homine et in brutis ejusdem sit speciei, et simili modo dici possit, quod potentia intellectiva in homine et angelo sit speciei unius : quorum utrumque reprobatum est super secundum.

Deinde ad istud, an anima Christi videndo Deum, videat omnia in ipso, respondet :6 Anima Christi videndo Deum, cognoscit in eo omnia quæ sunt et possibilia sunt, quantum ad id quod sunt. De nullo tamen cognoscit ex natura talis visionis, an sit vel non sit : quoniam intellectus creatus videns divinam essentiam, videt in ipsa omnia quæ per ipsam naturaliter et de necessitate repræsentantur, alia vero non. Divina autem essentia naturaliter et de necessitate repræsentat omnes res entes et esse possibiles, quantum ad id quod sunt, non quoad earum exsistentiam actualem.

Contra istud objicitur, quoniam intellectus creatus beatus videt alia in divina essentia secundum quod relucent in ea; non autem solum relucent in ea quantum ad esse suum quidditativum, sed etiam quantum ad esse suum exsistentiale seu actuale. Rursus Beati cognoscunt alia in divina essentia, prout divina essentia est illorum idea; nec solum est ipsorum idea quantum ad id quod sunt, sed etiam quantum ad actuale esse ipsorum : præsertim quum et Deus cuncta distincte ac perfecte cognoscat per suam essentiam, secundum quod ipsa est universorum idea, omnium productiva quantum ad universa positiva eis convenientia, ut patuit in primo.7 Præterea, universa et singula clarius atque distinctius relucent in divina essentia, quam in quacumque specie aut forma creata : ergo in illa perfectissime cognoscuntur et cognoscibilia sunt ex natura visionis illius. Postremo, cognitio rerum in Verbo perfectissima exstat : ergo res distinctissime cognoscuntur in illo. Insuper, infinita repræsentantur et relucent in divina essentia, nec dubium quin Deus omnipotens et excelsus infinita possit producere, quantum ex parte ipsius est, quæ cuncta in sua resplendent essentia. Nullus autem Beatorum potest actu infinita cognoscere.

Deinceps respondendo ad istud, an in

A Christo fuit aliqua scientia humana experimentalis, humano modo acquisita : De hoc, inquit, sunt duo modi dicendi, non solum a diversis doctoribus, sed et ab eodem (puta Thoma) in diversis locis traditi. Unus modus est, quod imo; alter, quod non. Et uterque potest aliqualiter sustineri. Si enim dicatur quod scientia infusa et acquisita differant specie, sicut virtutes infusæ et acquisitæ, potest teneri quod in Christo fuit scientia acquisita; sin autem, minime. — Hæc Durandus, qui magis divertit ad negativam quæsiti.

B At vero Scotus quærit, utrum possibile fuit animam Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturæ. Quocirca conscribit, quod sicut in voluntate animæ Christi sunt caritas et fruitio tantæ perfectionis et eminentiæ, quod pura nequit creatura eminentiorem suscipere caritatem aut fruitionem; ita in intellectu animæ Christi est perfectissima visio, præsertim quum et summa fruitio visionem perfectissimam præsupponat. C Unde quod ait Isidorus, quod Trinitas sibi soli sit nota, et homini assumpto, non videtur posse intelligi nisi de notitia vel in termino simpliciter, aut possibili creaturæ. — Et addit, quod in quantum intellectus habet rationem receptivi respectu visionis, non est necessaria aliqua forma prius recepta, ad hoc ut visio recipiatur in intellectu : quia per formam istam non aliter erit objectum præsens, quam potest esse sine ea. Objecto autem eodem modo præsente intellectui, potest intellectus eodem modo recipere visionem objecti. Hæc Scotus.

D Qui intendit per hæc, quod Deus potest immediate producere in intellectu creato beatificam visionem, non præexistente in intellectu (natura vel duratione), imo nec exsistente in eo, aliquo habitu aut lumine. Quocirca apparet, quod præallegati doctores, dicentes prærequiri lumen gloriæ, et gratiæ dispositionem, ac puritatem, non intendunt negare quin Deus infinitæ vigorositatis possit id agere de sua absoluta potentia, quia non implicat: sed sicut non beat causaliterque concurrat ad beatificam visionem, qua conspicit Creatorem.

Footnotes

  1. lib. II, dist. xxiii, q. 2. ↩

  2. Rom. 1, 20. ↩

  3. Hæc ex MS Udalrici restituimus. ↩

  4. Sap. xiii, 5. ↩

  5. p. 230 D et s. ↩

  6. Cf. t. XXI, p. 227 A, et dist. 1, q. 10. ↩

  7. Cf. dist. xxxvi, q. 1. ↩

Chapter 109 of 201