Distinctio 14
A. Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo, et si omnia scit quæ Deus.
HIC quæri opus est, quum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam æqualem Deo, sive omnium rerum scientiam habuerit vel habeat, id est, utrum omnia sciat quæ Deus scit.1 Quibusdam placet, quod nec parem cum Deo habeat scientiam, nec omnia sciat quæ Deus : quia in nullo creatura æquatur Creatori. Quum ergo anima illa creatura sit, in nullo æquatur Creatori, ergo nec in sapientia. Non ergo habet æqualem cum Deo sapientiam, nec scit omnia quæ Deus. Item, si anima illa æqualem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono majorem habet sufficientiam quam ejus creatura. Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum. Ait enim Propheta ex persona hominis assumpti: Mirabilis facta est scientia tua ex me, et non potero ad eam.2 Quod exponens Cassiodorus, ait: Veritas humanæ conditionis ostenditur, quia assumptus homo divinæ substantiæ non potest æquari vel in scientia, vel in alio. Apostolus quoque ait: Nemo novit quæ sunt Dei, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, etiam profunda Dei. His aliisque pluribus rationibus et auctoritatibus nituntur, qui animam Christi asserunt nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire quæ Deus scit.3 Quia si omnia scit quæ Deus, scit ergo creare mundum, scit etiam creare se ipsam.
Cassiod. Expos. in ps. 138, n. 5.
B. Responsio quæstionis definitivam continens sententiam.
Quibus respondentes, dicimus animam Christi per sapientiam gratis datam, in Verbo Dei, cui unita est, quod etiam perfecte intelligit, omnia scire quæ Deus scit, sed non omnia posse quæ potest Deus, nec ita clare et perspicue omnia capit ut Deus; et ideo non æquatur creatori suo in scientia, etsi omnia sciat quæ et ipse. Nec est ejus sapientia æqualis sapientiæ Dei, quia illa multo est dignior digniusque et perfectius omnia capit quam illius animæ sapientia. Ergo et in scientia majorem habet sufficientiam Deus quam anima illa, quæ dignior est omni creatura. Illud vero Apostoli, quod inducunt, Nemo novit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia: pro nobis facit. Mox enim addidit Apostolus, Nos autem Spiritum Dei habemus:4 ut per Spiritum Dei quem habebat, Dei profunda se scire ostenderet. Sed anima illa præ omnibus Spiritum Dei habuit, cui Spiritus non est datus ad mensuram, ut ait Joannes evangelista.5 Dona ergo Spiritus Sancti sine mensura habuit, ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa. Si enim quædam scivit, quædam non, non sine mensura scientiam habuit; sed sine mensura scientiam habuit: scit ergo omnia. Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit quibus asserit animam illam rerum omnium scientiam habere, utens auctoritate Apostoli dicentis:6 In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Quod etiam ratione potest probari sic: Nihil scit aliquis quod ejus anima ignorat; sed Christus (secundum omnium concessionem) omnia scit: ergo anima ejus omnia scit. Ad id vero quod dicunt, Si omnia scit, ergo scit creare mundum vel se ipsam: respondemus, quod scientiam habet mundum creandi, sed non potentiam, et creandi animam; et scit quomodo Deus se ipsam creaverit. Habet ergo scientiam sui creatæ, sed non sui creandæ, quia non est creanda, sed creata.
Hugo, Summa Sent. tract. 1, c. 16.
Fulgent. Epist. 14, n. 29.
C. Quare Deus non dedit ei potentiam omnium, ut scientiam.
Si vero quæritur, quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam; responderi potest, quia naturaliter capax est scientiæ, et ideo id congrue ei datum est sine mensura, cujus ipsa naturaliter capax est.7 Non est autem ei datum posse omnia facere quæ Deus facit, ne omnipotens et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus præstare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua quæ non facere potest. Scit ergo anima Christi omnia quæ Deus scit, in Verbo Dei, quod liquidius et præsentius omni creatura contemplatur, ut ei unita: in quo etiam angeli et quæ Dei sunt, et quæ futura sunt, cognoscunt.
D. Quomodo intelligenda sint quædam verba Ambrosii super Lucam.
Sed si illa anima non habet tantam potentiam quantam et Deus, nec homo assumptus tantam potentiam quantam et Deus; quomodo ergo intelligitur illud Ambrosii super Lucam, ubi angelus de nascituro Filio Virginis ait, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur?89 Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum Virginis magnus non fuerit, sed quia potentiam quam Dei Filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus, ut una sit persona homo et Deus. Ecce aperte dicit, quod homo erat accepturus ex tempore potentiam quam Dei Filius habuit naturaliter. Sed si homo accepturus erat illam potentiam, ergo vel persona, vel natura hominis; sed persona non, quia semper habuit et habet: ergo natura. Si natura, ergo anima; nam de carne constat, quod accipere non posset. Ad quod dicimus, illud esse accipiendum de persona, sed non in quantum est Dei, imo in quantum est persona hominis. Una est enim persona Dei et hominis, et Filii Dei et filii hominis: quæ in quantum Dei persona est, semper et naturaliter omnipotentiam habuit; sed in quantum est hominis, non semper fuit. Illa ergo persona quæ semper fuerat Dei, futura erat hominis persona; et secundum hoc quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam quam naturaliter et semper habuerat in quantum Dei persona. Secundum hanc distinctionem illud et similia sane possunt accipi. Quæ distinctio in pluribus quæstionum articulis est necessaria adversus quorumdam perplexam verbositatem. Sed quum de rebus constat, in verbis frustra habetur controversia.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUARTÆDECIMÆ
COMPLETA pertractatione de Christi gratia, et qualiter sit caput Ecclesiæ, atque de eminentia sapientiæ suæ, nunc magis plene prosequitur de sapientia et scientia Christi secundum naturam assumptam, et de proprietatibus ejus respectu increatæ sapientiæ et scientiæ Dei. Et primitus movet super his quæstionem, an anima Christi habuit sapientiam aut scientiam æqualem increatæ sapientiæ atque scientiæ Dei: circa quod ponit quorumdam responsionem, deinde quæstionem determinat. Quocirca sciscitatur, cur Deus Trinitas non dedit animæ illi omnium pottentiam, sicut contulit omnium scientiam. Ad quod respondendo, exponit quædam difficilia verba Ambrosii.
Footnotes
Chapter 108 of 201