Quæstio 2
Hic iterum quæritur, Utrum anima Christi, Verbum æternum seu divinam essentiam clare per speciem intuendo, cognoscat universa et singula quæ relucent in Verbo, et quæ ipsum Verbum cognoscit.
Videtur quod sic. Primo, quoniam majus est divinam immediate videre essentiam, quam quæcumque creata aut creanda, in ipsa; sed anima Christi intuetur præcunctis creatis clarissime divinam essentiam. — Secundo, sicut habetur in textu, Isidorus loquitur, quod supergloriosissima Trinitas est sibi soli cognita, et assumpto homini, id est assumptæ humanitati:1 quod non videtur posse intelligi nisi de cognitione comprehensionis perfectæ; alias quilibet Beatorum dicitur comprehensor. Anima igitur Christi, Dei essentiam et virtutem ac omnipotentiam plenarie comprehendit: ergo cognoscit omnia in quæ potest.
In oppositum est, quod anima Christi est in infinitum minoris intellectualitatis, capacitatis atque notitiæ quam Deitas ipsa, nec valet infinita simul cognoscere. Clarum est autem quod non cognoscit tam limpide sicut Verbum. Sed quæri potest, an omnia simul agnoscat uno intuitu, quemadmodum Verbum.
Circa hæc scribit Bonaventura: Quidam dixerunt, quod non solum anima Christi, sed ceteri quoque Beati aliquo modo comprehendunt Deum seu Verbum, et aliquo modo non, ita quod comprehendunt quantum ad ejus essentiam, quam dicunt finitam; non autem comprehendunt quoad ejus potentiam, quæ respicit infinita: quia non potest in tot, quin in plura. Atque per hoc voluerunt concordare Scripturas et auctoritates Sanctorum, in quibus aliquandecuit Deum assumere naturam humanam nisi omni gratia, sapientia, perfectione ornatam; ita nec istud est decens. Nec argumentum jam tactum aliquid obtinet. Deus namque prorsus invariabilis quantum in se est, ubique et semper ac omnibus uniformiter præsens est, quemadmodum et divinus Dionysius protestatur, et patuit super primum.2 Propter quod in libro de Causis habetur: Causa prima est in omnibus rebus secundum unam dispositionem, diversitas vero ex parte recipientium oritur.3 Hinc quamvis objectum illud increatum, Verbum æternum, eodem modo sit intellectui præsens, attamen intellectus creatus non est eodem modo dispositus ad ejus influxum, illuminationem ac visionem. Unde etsi color eodem modo objiciatur visui corporali, non cernitur nisi superveniat lumen.
Præterea Scotus sic arguit: Ad recipiendum visionem non requiritur aliquis habitus prior ipsa visione, quoniam habitus non disponit potentiam ad recipiendum actum, imo actus natus est prius recipi quam habitus, quum ex actibus habitus generetur. — Ad quod dico, quod supernaturalis illa beatitudo, quæ essentialiter est actio quædam, ut visio, sive fruitio, naturaliter præexigit habitum supernaturalem dispositivum, ut est gloriæ lumen. Et quamvis habitus naturales acquisiti generentur ex actibus, actus tamen meritorii supernaturalem præexigunt habitum: sic et actus remuneratorius seu beatificus supernaturalem habitum præparatorium et elevativum, videlicet lumen gloriæ, prærequirit, juxta modum a præallegatis doctoribus assignatum. Nec apparet quod intellectus respectu actus beatifici, seu visionis beatæ, habeat se tantum passive et receptive: imo potius reor, quod mens creata ab omni macula et reatu immunis seu pura, dono sapientiæ eminenter ornata, lumine gloriæ confortata, caritate prorsus succensa, cooperante, concausante, excitanteque Spiritu Sancto, effective se ha-
Cf. t.XX, p. 576 C et s., 578 D'. do dicitur, quod Deus est incomprehensibilis, aliquando vero quod Beati habent cognitionem comprehensionis de ipso. Verum ista opinio super primum est reprobata: non enim potentia excedere potest essentiam. Est quoque ibidem multipliciter demonstratum, quod divinum esse in se ipso est infinitum, et non solum in duratione quantum ad nos. Idcirco qui istud dixit, postea retractavit. — Quidam dixerunt, quod quamvis anima Christi in se ipsa finita sit, tamen ob gratiam unionis sublimatur ad aliquid infinitum, quoniam ob gratiam unionis habet aliquid quod est super omnem gradum creaturæ, et quo nil valet excellentius cogitari; et ex hoc potest comprehendere Verbum sibi unitum, et hoc ipsius solius est proprium. Ideo dicunt dixisse Isidorum, quod Trinitas sibi soli est cognita hominique assumpto. Sed nec hoc potest stare. Quamvis etenim gratia unionis dicat quid infinitum ratione alterius extremi, tamen ratione animæ unitæ semper exprimit quid finitum, ac rem virtutis finitæ: quoniam anima Christi manet intra terminos creaturæ. Quumque in se essentialiter sit finita et virtutis finitæ, comprehendere nequit immensitatem rei penitus infinitæ, ipsam in infinitum excedentis.
Hinc est positio tertia verior, probabilior, itemque communior, quod nec anima Christi, nec aliqua creatura, potest immensitatem comprehendere Verbi æterni: et tamen ipsum totum cognoscit. Quæ simul stant, quum dicamus Deum simplicissimum esse: propter quod non potest secundum partem et partem cognosci; nihilо minus quum sit immensus, non potest a mente creata totaliter, id est perfecte, cognosci. Ut si (gratia exempli) ponamus oculum cujus adspectus non sit omnino clarus, et aliquod parvum album intensum in luminositate et claritate coloris; oculus ille videbit illud album totum, attamen eminentiam albedinis ejus non videbit totaliter seu perfecte. Ita intelligendum de Deo est. Verumtamen in isto exemplo est magna dissimilitudo, quia in albo illo quidditas differt a claritate, in Deo autem omnino sunt idem. Idcirco exemplum consuevit poni in puncto, quod ratione suæ simplicitatis totum attingitur a linea una, non tamen comprehenditur, quoniam infinitas potest lineas terminare. Sed nec istud est simile, quia in puncto aliud est virtus, aliudque essentia: quæ in Deo sunt idem. Hinc tertium exemplum ponendum est in substantia spirituali, quæ est Dei imago, quoniam tota est in una corporis parte, non tamen definitur seu comprehenditur in eadem: imo ita est tota in illa parte, quod et tota est extra eam in alia parte. Sic et Deus totus est in creatura una, et totus extra. Sicque oportet intelligere circa potentiam intellectivam. Sed istud melius intelligitur ratiocinatione quam positione exempli. Nempe si quis videat, quod in Deo simplicitas non opponitur infinitati, potest videre quomodo Deus potest totus cognosci, non tamen comprehendi. Hinc adverte, quod infinitum accipitur secundum quantitatem, ut dicit Philosophus. Augustinus etiam asserit, quod est quantitas molis, et quantitas virtutis. Et ita secundum utrumque potest accipi infinitum, sed differenter. Quum enim quantitas molis exstet partibilis et super partibilem rem fundata, ideo infinitum hac quantitate opponitur simplici, estque impossibile quod aliquid idem et secundum idem sit simplex et infinitum. Quantitas vero virtutis reperitur in simplicibus, imo quo quid simplicius, tanto potentius. Hinc infinitum sic dictum, simplici non repugnat: imo necessario sequitur, si aliquid est simplicissimum, quod sit infinitissimum. Sicque in Deo secundum idem est summa simplicitas et summa infinitas. Unde vera est tertia ista positio. — Porro Isidorus in præallegata auctoritate, non intendit ab aliis intellectualibus creaturis excludere omnimodam Dei cognitionem, sed quod soli Trinitati conveniat plena et perfecta sui ipsius cognitio, et animæ Christi tam perfecta sicut in genere creaturæ potest haberi.
Si præterea quæras : Quum Deus sit in lapide, estne secundum aliquid sui in lapide, et secundum aliquid sui extra illum? Dicendum, quod secundum totum sui est intra, et secundum totum extra. Quumque objicitur, quod Beati vocantur comprehensores ; respondendum, quod comprehendere tripliciter sumitur. Primo, pro adhærere per caritatem, ut quum ad Eugenium scribit Bernardus : Si sanctus es, comprehendisti. Secundo, pro clare videre et perfecte amare, juxta illud Apostoli :4 Si quo modo comprehendam, in quo et comprehensionus sum. Tertio, pro claudere terminos rei in se : et sic Deus est incomprehensibilis. Beati autem secundo modo comprehensores censentur. — Hæc Bonaventura. In quibus videtur obscurum quod ait de tertia acceptione comprehensionis, quia secundum eam non solum creaturis, sed et ipsimet Deo Deus incomprehensibilis esset, quia non habet terminos sui esse.
Insuper quærit hic Doctor, utrum anima Christi Deum cognoscendo, defigat adspectum in ipsum lumen æternum, an in aliquid infra ipsum. Videtur quod non, per illud Apostoli : Deus lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, nec videre potest.5 Rursus super illud Joannis, Deum nemo vidit unquam, testatur Chrysostomus :6 Solus Filius vidit Patrem et Spiritus Sanctus. Quomodo enim qui creabilis est naturæ, increabilem potest videre ?
Et respondendum, quod quidam dixerunt, tantum esse fulgorem lucis increatæ ac infinitæ in se ipsa, quod nulla creatura pura potest ad ejus contuitum pervenire, sed solum in quadam sui claritate conspicietur. Sed hunc errorem beatus reprehendit Gregorius super illud Job, Abscondita est ab oculis omnium viventium :7 quia non aliud est Dei natura, et aliud claritas ejus. Hinc quidam moderniores dixerunt, lumen increatum a nulla creatura conspici posse in fonte claritatis propriæ, sed in condescensionibus et in theophaniis : et hoc propter improportionalem et infinitum excessum lucis illius, quæ sua immensitate opprimeret intellectum creatum magis quam delectaret, quemadmodum lux solis noctuæ visum. Ideo oportet lumen illud immensum oculo creaturæ contemperari. Sed ista opinio non minus erronea est quam prima. Propter quod magister Hugo super Angelicam hierarchiam reprobat eam : Quid est, inquiens, Deum theophaniis videre, nisi eum nunquam vere videre? Si etenim sola imago semper videtur, veritas nunquam videtur. Tollant ergo phantasias suas quibus lumen mentium nostrarum tenebrare nituntur, neque simulacris æstimationum et imaginationum suarum Deum nostrum intersepiant nobis : quoniam sicut nihil citra aut præter ipsum potest nos satiare, ita nec sistere potest mens nostra, nisi pertingat ad ipsum.
Hinc est positio tertia vera atque catholica, quod beatissima Christi anima et ceterorum animæ Beatorum, vident fontem luminis clare in semetipso, et reficiuntur ac beatificantur ab ipso, ut Deus undique conspiciatur, et videatur ab eis etiam in ipsis. Non enim quietari possunt neque quiescere in cognitione effectuum. Denique, aut vident Deum immediate, aut per medium. Si immediate, habetur propositum; si per medium, aut per medium proportionabile, aut improportionabile. Si per medium improportionabile, ergo potius impeditur quam juvatur. Si per medium proportionabile, aut illud est increatum, aut creatum : non increatum, quia illud est unum solum; si per creatum, ergo creatura potest esse proportionabilis Creatori (tamen deficit infinite) : et si hoc, quum nil aliud impediat quin creatura videre valeat Deum in sua substantia, restat quod anima Christi sic videat eum, et ceteri jam beati.
Auctoritates vero in oppositum allegatæ, quintupliciter exponuntur. Primo : nemo Deum videre potest, propriis scilicet et naturalibus viribus, sed bene potest dono et gratia Dei. Unde super illud, Lucem habitat inaccessibilem, ait Glossa:89 Inaccessibilis est viribus nostris, accessibilis muneribus suis. Secundo: quod videri non potest in vita præsenti. Hinc super illud primæ ad Timotheum, Quem nullus hominum videre potest, ait Glossa:10 Nunc, poterit tamen aliquando. Unde in Exodo Dominus ait: Non videbit me homo et vivet.11 Tertio: non potest videri, id est plene comprehendi. Quarto: non potest videri, id est, ratio substantiæ suæ non potest comprehendi, quum indefinibilis incircumscriptibilisque consistat. Quinto: non potest videri, id est, non facit se videri a creaturis. — Hæc Bonaventura.
Circa hæc quærit Alexander, utrum scientia animæ Christi fuit æqualis scientiæ Dei. Respondet: Divina scientia consideratur respectu sui, et item respectu rerum creatarum. Primo modo est scientia infinitæ essentiæ ac virtutis: sicque nihil est ei æquabile. Considerata autem respectu rerum creatarum, tripliciter dicitur: primo, respectu ejus quod scitur; secundo, per respectum ad medium per quod scitur; tertio, respectu modi sciendi. Ad hoc autem quod aliquid æquetur scientiæ Dei, oportet ut ei secundum hæc tria æquetur: quod creaturæ nequaquam exstat possibile. Verumtamen habita comparatione scientiæ animæ Christi ad scita, æquatur Deo in sciendo, quia scit omnia quæ Deus; comparatione vero habita ad medium sciendi, seu ad sciendi modum, non est ibi æqualitas: quoniam Deus scit omnia per se ipsum sicut per omnium causam, non autem sic anima. Hinc Deus clarius et luculentius illa cognoscit. Hinc asserit Hugo: Unum scio et indubitanter affirmo, quia aut alia scientia præter divinam in anima Christi non fuit, aut si alia fuit, illi non erat æqualis. Idcirco quod iterum ait, Anima Christi æque sapiens est ut Deus, verum est secundum quid, et per comparationem ad scita. Hæc Alexander.
Porro quod animam Christi quoad scita dicit æquari scientiæ Dei, et omnia scire quæ scit Deus, accipiendum est de scientia visionis, non simplicis intelligentiæ, ut aliqualiter tactum est, pleniusque dicetur.
Cf. p. 251 A et s.
At vero Thomas de hoc, an anima Christi comprehendat Verbum, conscribit: Id proprie comprehenditur quod ab intellectu attingitur secundum totam suæ cognoscibilitatis rationem, et hoc est fines ejus conspici: non quidem fines rei, quia sic Deus non comprehenderet semetipsum, quum finem non habeat; sed quia secundum omnem rationem qua cognoscibilis est, se ipsum cognoscit, idcirco se comprehendere dicitur. Quumque unumquodque sit comprehensibile secundum quod est ens, dicta comprehensio tunc est, dum efficacia intellectus ad intelligendum æquatur essentiæ rei. Denique, quum intellectus duo habeat in intelligendo, videlicet lumen intellectuale, et similitudinem rei intellectæ, qua sua operatio intellectualis determinatur ad cognitum; quodcumque horum excedatur a re, intellectus illam non comprehendet. Attamen in hoc differt, quoniam si excedat res similitudinem intellectus, qua ipsam intelligit, tunc intellectus non attingit ad videndum illius rei essentiam, quia (ut dictum est) intellectus per similitudinem illam ad rem cognitam determinatur: sicut si species intelligibilis repræsentet hominem in quantum exstat sensibilis, non in quantum rationalis, non videtur essentia hominis. Quocumque namque subtracto de essentialibus rei, remanet essentia alterius speciei. Si vero res excedat lumen intellectus, non speciem, videbitur essentia rei, sed non modo perfecto ut cognoscibilis est, quia (ut patuit) ex lumine intellectuali est efficacia intelligendi. Verum quoniam esse quod in creatura recipitur, ab eminentia deficit Creatoris; ideo omnis intellectus creatus cognoscens Deum per similitudinem aliquam, sive a Deo impressam, sive a rebus acceptam, non videt essentiam Dei: imo ad hoc quod videat Deum, oportet ut essentia Dei conjungatur ei ut forma qua determinate cognoscit: quod ita est in omnibus Sanctis. Quumque lumen intellectup. 246 B et s. ale faciat intelligentem, oportet omnem intellectum intelligere per lumen intellectuale in ipso consistens. Lumen quoque intellectuale in intellectu creato receptum, quo Deum videt, deficit ab esse divino. Hinc quamvis videat Dei essentiam, non tamen perfecte. Unde intellectui creato communicari non valet, quod Deum plenarie comprehendat.
Præterea si quæratur, an anima Christi omnia noscat in Verbo quæ noscit Verbum; dicendum, quod quidam dixerunt omnem intellectum Deum videntem, videre universa quæ videt Deus. Sed hoc non oportet, quia quum res videtur in Deo, Deus est quasi medium cognoscendi rem illam. Non autem oportet ut cognoscens medium, noscat omnia quæ per illud queunt agnosci, nisi medium illud cognoscat perfecte secundum totam suam virtutem: ideo Deus qui se ipsum plenarie comprehendit, omnia quæ in ipso qualitercumque sunt, cognoscit, diversimode tamen. Nam ea quæ fuerunt aut erunt secundum quodcumque tempus, scit scientia visionis: proprie namque videtur quod habet esse extra videntem. Et quamvis scientia per quam videt Deus, sit una tantum; attamen quoniam per distinctas rationes ideales ea videt, distinctam de eis habet cognitionem. Porro quæ nec fuerunt, nec sunt, nec erunt, in se ipsis distinctionem non habent, nec sunt nisi in potentia Dei, in qua unum sunt, nec per respectus ad diversa exsistentia distinguuntur: ideo hæc non cognoscit Deus per ideas distinctas, sed per cognitionem suæ potentiæ. Hinc dicitur ea cognoscere simplici intelligentia, quoniam ipsius intellectus seu intelligentiæ est, concipere etiam ea quæ non sunt extra concipientem. Sed quoniam omne agens seu aliqua agere potens, agit secundum quod est in actu, impossibile est quod aliquis sciat omnia quæ ex aliqua causa possunt produci, nisi comprehendat entitatem ipsius. Quumque nullus intellectus creatus divinam comprehendere possit essentiam, impossibile est ut omnia sciat quæ Deus facere potest. Ea vero quæ sunt, fuerunt, aut erunt, ab infinitate deficiunt divinæ potentiæ, quæ plura facere valet; unde non prohibetur intellectus creatus omnia illa cognoscere, imo unusquisque Beatus tanto plura illorum cognoscit in Verbo, quanto perfectius conspicit ipsum Verbum. Quumque anima Christi præ cunctis creatis perfectissime Verbum æternum intueatur, perducta est ad terminum hujus cognitionis, ita quod scit omnia quæ fuerunt, sunt, aut erunt, non solum facta, sed etiam cogitata ac dicta. Et quoniam comprehendit omnem creatam essentiam, scit omnia quæ sunt in potentia seminali cujuscumque creaturæ, eo modo quo Deus scit omnia quæ sunt in potentia sua. Sicque anima illa videt omnia in Verbo quæ videt Verbum.
Si autem objiciatur, quod Deus scit infinita, non autem anima Christi, quum sit finita; respondetur, quod Deus non scit infinita scientia visionis. Si tamen generatio in futurum nunquam cessaret, quod Deo possibile est, anima Christi sciret infinita visionis scientia, ut aliqui dicunt; nunc autem scit infinita simplici intelligentia, in quantum scit omnia quæ fieri possunt per potentiam creaturæ, quæ infinita sunt, saltem secundum numerum. Nec hoc impeditur eo quod sit finita. Primo, quoniam illa infinita quæ sciret, si generatio sine fine duraret, non cognosceret per infinita, sed per unum, puta per Verbum; nec tamen comprehenderet illud, quia ex uno illo possent adhuc multo plura educi: posset enim alias species procreare. Infinita quoque quæ cognoscit in potentia creaturæ, cognoscit comprehendendo ipsas creaturas, quæ finitæ sunt. Virtus autem cognoscentis proportionatur medio cognoscendi magis quam cognitis. Secundo, quia contingit aliquam virtutem esse finitam quantum ad esse, sed non quantum ad rationem ipsius virtutis, ut patet de gratia. Et quia ratio virtutis determinatur ad objectum, idcirco contingit aliquam virtutem finitæ essentiæ posse in infinita objecta, non tamen operari modo infinito : quoniam efficacia infinita in agendo esse non valet nisi ab infinita essentia, quum unumquodque agat secundum quod est ens in actu; sicut virtus solis est, quod infinitas herbas producere valet, quia quotcumque producat, virtus ejus non exhauritur, non tamen agit efficacia infinita. Sic anima Christi, quamvis in essentia sit finita, non impeditur quin possit infinita cognoscere, non tamen infinita limpiditate. Unde nec tam limpide noscit ut Verbum, quia nec tam claræ est lucis, nec efficaciæ tantæ.
Insuper, si quæratur, an uno cernat intuitu cuncta quæ videt in Verbo; dicendum, quod ratio quam assignant philosophi, cur intellectus noster nequit plura intelligere simul, est quia oportet quod intellectus figuretur specie rei intelligibilis; non autem potest simul pluribus speciebus figurari, sicut nec corpus potest pluribus figuris simul figurari. Hinc quæ eadem specie cognoscuntur, possunt simul intelligi: sicut intelligens quidditatem hominis, simul intelligit animal et rationale; atque intelligens propositionem, simul intelligit subjectum et prædicatum, quia intelligit ea ut unum. Quumque anima Christi intelligat omnia uno, videlicet Verbo æterno, dico quod simul et uno intuitu cognoscit actualiter omnia illa. Et ita est de aliis Beatis, quoad ea quæ in Verbo cognoscunt: secus de his quæ per diversas intelligunt species. — Hæc Thomas in Scripto. Quibus consonant scripta ejus de his in tertia parte, decima quæstione, quæ in jam inductis satis contineri videntur.
Petrus vero prædictis in multis concordat, sed de hoc, an anima Christi cognoscat omnia quæ noscit Verbum, respondet, quod nullo modo (id est nec actu nec habitu) habet scientiam omnium quæ scit Verbum, utpote possibilium et infinitorum, sed tantum omnium præsentium, præteritorum ac futurorum bonorum atque malorum, ita quod habet scientiam universorum quæ scit Deus scientia approbationis, et item scientia visionis, non autem omnium quæ scit Deus scientia simplicis intelligentiæ: quia potentia intellectus creati non est capax infinitorum. Et iterum, quia etsi esset capax in potentia passiva, ad perfectam tamen cognitionem exigitur conversio super recepta, et judicium de eisdem: quod intellectus creatus nec simul nec successive facere potest respectu infinitorum. Et rursus, quoniam hoc videtur esse comprehendere et finire in se totum posse seu omnipotentiam Dei. — Hæc Petrus. Qui hanc opinionem testatur esse communiorem, faciliorem et veriorem, ut æstimat.
Huic opinioni concordat Richardus: Infinitas (inquiens) virtutis in extensione, radicatur in aliqua infinitate virtutis in intensione seu vigore. Unde intelligentiæ creatæ, quæ habent infinitatem virtutis in duratione, non habent eam per se ipsas tantum, quoniam propria virtus earum finita est in intensione seu vigore; sed habent eam per infinitum primum, quod est infinitum in vigore. Propter quod dicitur libro de Causis: Virtutes omnes quibus non est finis, sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Ille ergo intellectus cujus virtus non est infinita in intensione seu vigore, non potest se extendere ad videndum actu simul infinita. Talis autem est virtus animæ Christi: ergo non videt actu omnia in Verbo quæ videt Verbum. Nihilo minus videt actu simul omnia in Verbo, præterita, præsentia, et futura, loquendo de futuris quorum unum alteri non succedit sine fine: quod dico propter cogitationes angelorum et hominum respectu rerum in proprio genere, quarum una alteri succedere poterit sine fine. Unde si anima Christi omnia talia futura actu videret in Verbo, videret actu infinita in ipso, et multa videret in Verbo fieri possibilia quæ non fient. Hæc Richardus.
Qui denuo sciscitatur, utrum anima Christi possit aliquid de novo videre actu in Verbo. Ad hoc aliqui dicunt quod imo, quoniam Verbum voluntate manifestat se quibus vult, similiter ea quæ in ipso refulgent: ergo aliquid talium potest de novo manifestare animæ Christi. Item, posse semper plus et plus cognoscere ultra omnem numerum determinatum, non requirit infinitam perfectionem: ergo hoc potest animæ Christi competere. Alii dicunt contrarium, quia (ut patuit) capacitas animæ Christi est finita, desuperque repleta tam in donis gratiæ quam gloriæ:12 ergo ejus perfectio nequit intendi. Et sicut repleta est tanta gratia, quod majoris capax non est, ita et tanta scientia, virtute et perfectione. Iterum, posse cognoscere ultra omnem numerum determinatum, requirit virtutem illimitatam seu indeterminatam: præsertim quum major perfectio virtutis in intensione requiratur ad videndum æque clare plura actu quam pauciora. Harum opinionum utraque potest defendi.
Porro scripta Alberti consonant dictis Thomæ. Nam ait animam Christi, quantum ad numerum scitorum, parificari scientiæ Verbi: imo tam Alberti quam Udalrici scripta de his, sententialiter continentur in præhabitis Thomæ verbis.
Durandus demum præhabitis addit: Illud comprehenditur cujus fines attinguntur, vel positive, terminum statuendo, vel negative, removendo excessum; ita quod actualitas objecti intellectualitatem et actualitatem potentiæ non excedat. Quumque entitas et actualitas divinæ potentiæ sit penitus infinita, certum est quod a nulla queat comprehendi mente creata. Hæc Durandus.
Footnotes
Chapter 110 of 201