Quæstio 3
A Mplius quæritur, An anima Christi per scientiam inditam seu infusam, et per scientiam acquisitam, agnoverit omnia distincte et plene.
Videtur quod non. Primo, quia in scientia acquisita profecit, et ita fuit in eo ignorantia aliqua. — Secundo, ad Hebræos scribit Apostolus: Didicit ex his quæ passus est, obedientiam.1 Discere autem est, in cognitionem venire: sicque non fuit in anima Christi ab ejus creationis exordio omnium rerum cognitio, imo ignorantia quædam.
In oppositum est, quod super illud, Proficiebat sapientia, dicit Gregorius:2 Proficiebat, non accipiendo quod non habebat, sed pandendo gratiam quam habebat.
Circa hæc movet Alexander dubia multa. Primum, an scientia indita fuit in Christo a suæ conceptionis initio, vel per successionem temporis acquisita. Ad quod respondet: Unus est modus sciendi Christi secundum naturam divinam, et sic in eo idem est scientia quod essentia, et fuit in Filio ab æterno. Secundus est in Christo secundum gratiam unionis, quam scientiam nulla alia habuit creatura; isteque modus distinguitur ab omni alio modo sciendi. Tertius est secundum gratiam comprehensoris, quæ est scientia beatificæ visionis, in qua angeli sancti et animæ beatæ communicant. Quartus est secundum naturam animæ integram, quam habuit Adam in statu innocentiæ, et hanc perfectius habuit Christus quam alii homines puri. Quintus est secundum pœnalem naturam assumptam. Est quoque quædam gratia data Christo ad cognoscendum res secundum numerum juxta temporis progressum, quæ fuit a principio data animæ Christi secundum intellectum, non tamen ipsa cognitio. Quantum ad primam cognitionem, eodem modo se habuit ante incarnationem et postea. Quantum vero ad secundam, habuit cognitionem omnium pertinentium ad incarnationis et humanæ redemptionis mysterium. Nec hanc habuerunt angeli statim post suam confirmationem; nam in Christi ascensione quærebant: Quis est iste qui venit de Edom?3 Et si aliqui habuerunt, hoc fuit ex superadditione, non ex gloria. Secundum tertiam scientiam, habuit cognitionem omnium pertinentium ad gloriam suam atque suorum. Quartus modus sciendi fuit in Christo quantum ad naturam integram, quam assumpsit: de qua scientia dictum est.4 Porro secundum quintum modum sciendi, diversas didicit pœnalitates secundum experientiam in affectiva; quas tamen cognovit etiam secundum alium modum, puta secundum gratiam, quia secundum gratiam unionis eas præscivit. Sextus modus cognitionis est ad cognoscendum non affective, sed cognitive ex sensu. Duplex autem est cognitio in sensu per experientiam. Cognitio namque in sensu est duplex: una, dum res est in sensu per similitudinem, ut color in oculo; alia, quum res est in sensu per suam essentiam sive formam, ut dolor in sensu quocumque. Juxta hoc duplex cognitio experientiæ est in Christo: una, quoad naturam pœnalem; alia, quantum ad gratiam specialem cognoscendi res secundum numerum per temporalem successum. Et per hanc distinctionem solvuntur et concordantur auctoritates quæ videntur contrariæ.
Secundo quærit, an scientia Christi fuit sine ignorantia. Respondet: Quamvis Christus aliquid novit aliquando quod illo eodem modo non novit ante, propter hoc non est ei ignorantia adscribenda: quoniam ignorantia est alicujus quod non exstitit cognitum, et est de his quæ expedit scire. Ea autem quæ Christus didicit per experientiam, prius scivit per modum perfectorem.
Tertio quærit, an Christus habuit scientiam secundum omnem modum sciendi, hoc est, an habuit scientiam deliberativam et successivam ac collativam. Respondet: Electio dupliciter sumitur, sicut consilium. Consilium autem sumitur primo pro appetitu inquisitivo ejus quod ignoratur, et electio est præoptio proveniens ex tali consilio: nec ita fuerunt in Christo. Secundo consilium dicitur interna discretio boni a malo, et electio præoptio boni: sicque fuerunt in anima Christi, similiter deliberativa scientia. Insuper Christus omnia simul intuebatur, loquendo de ejus scientia increata, et item de scientia gratiæ unionis, de scientia quoque beatæ visionis; nec in his fuit collatio aut discursus. Loquendo autem de scientia naturæ integræ et de scientia experientiæ, non omnia simul intuebatur, et fuit in eo discursus ab uno noto ad aliud notum: non a noto ad ignotum, sed bene a noto secundum unum modum ad non notum secundum alium modum.
Quarto interrogat, an Christus aliquam scientiam accepit ab angelis. Respondet quod non, sed econtrario. Et si objiciatur, quod in libro de Angelica hierarchia divinus Dionysius loquitur, Per angelos sub patriis ordinatus est legibus;5 respondendum, quod hoc referendum est ad beatissimam Virginem et ad Joseph, atque ad ceteros, per quorum obsequium exhibita sunt quædam legalia circa Christum, ut circumcisio, præsentatio in templo. Hi namque de his fuerunt ab angelis eruditi. — Hæc Alexander.
Præterea ad intelligendum hæc clarius, et etiam quædam inducta de hoc, an anima Christi cognoscat universa in Verbo quæ ipsum Verbum cognoscit, oportet inserere dicta Bonaventuræ, qui ait: Quidam dixerunt, quod anima Christi cognoscit infinita in Verbo, quia per Verbum cognoscit alia, non participando sapientiam sicut aliæ animæ, sed possidendo sapientiam ipsam. Quod videtur sensisse magister Huggo de S. Victore, in libello de Sapientia Christi, dicendo: Plenam et perfectam ac totam Dei sapientiam in anima Christi fuisse credimus; ipsamque animam eadem sapientia plene atque perfecte sapientem, non ex ipsa participando, sed totam possidendo, quam singulariter possedit et ineffabiliter comprehendit. Indubitanter credo, quod aut alia sapientia in Christo non fuit, aut si fuit, æqualis illi non fuit. In quibus verbis videtur insinuare, quod anima Christi alia omnia novit, quia sapientia sua non fuit alia a sapientia qua Deus est sapiens. Verum istud difficile est tenere, quia (ut patuit) oportet in anima Christi ponere sapientiam scientiamque creatam.6 — Alii dixerunt, quod in Christo est duplex modus cognoscendi, quem habuit in Verbo : unus per gratiam unionis, et ita cognoscit in Verbo universa quæ Verbum ; alter per gratiam comprehensionis, sicque cognoscit non omnia, sed ea quæ spectant ad gloriam suam. Sed nec istud videtur, quoniam anima Christi quamvis Verbo unita, attamen manet intra terminos creaturæ, et lumen seu habitus quo cognoscit formaliter, est finitus : idcirco nequit in infinita in actu. — Alii ergo dicunt, quod in Deo est duplex scientia ratione connotati, videlicet scientia visionis, et scientia intelligentiæ. Prima est finitorum, secunda infinitorum. Hinc anima Christi cognoscit omnia in Verbo quæ Verbum, loquendo de scientia visionis, non de scientia intelligentiæ simplicis. Et ista positio satis est facilis, rationabilisque videtur. Verumtamen adhuc non quiescit mens dubitantis. Nam esto quod Deus nunc faceret aliquod novum, quod tamen facere non decrevit, ut novum mundum, hoc jam Christum lateret. Sequeretur quoque Christum aliquid de novo posse addiscere, sicque plenitudinem scientiæ non haberet, nec esset status ex parte capacitatis creaturæ.
Hinc est alius modus dicendi, videlicet, quod est duplex cognitio, utpote actualis et habitualis. Actuali ergo cognitione anima Christi nunquam novit nec potest cognoscere infinita, seu omnia quæ cognoscit Verbum. Loquendo vero de habituali cognitione, sic omnia illa cognoscit : quia quum anima Christi cognoscat Verbum habitu gloriæ ita perfecte, quod non valet perfectius ipsum cognoscere ; ipsumque Verbum promptam habeat voluntatem aperiendi animæ illi quidquid in ipso relucet, nec aliquid in ipso reluceat quod non sit natum cognosci ab anima Christi : anima illa aliquid habet quo facilis est ad cognoscendum omnia quæ Verbum noscit. Cujus signum est, quia ad hoc quod cognoscat aliquid quod Verbum cognoscit, non oportet ut detur ei habitus novus cognoscendi, sed omne quod vult, in eo legere potest. — Porro si quæras de habitu illo, an sit finitus, an infinitus ; dico quod finitus, habens tamen respectus ad infinita. Nec hoc est impossibile in creatura, quum infinitas respectuum non dicat actualem infinitatem, sicut nec compositionem realem.7 — Si iterum quæras, unde illi ista respectuum infinitas; dico quod ex voluntate speculi, id est Verbi sibi uniti, quod promptam habet voluntatem propalandi animæ illi omnia quæ in se relucent : quod nulli alii animæ facit. Ideo de sola anima Christi est concedendum, quod sit omnisciens habituali scientia. — Hæc Bonaventura.
Cujus verba videntur partim obscura. Nec secundum ea videretur potentialitas animæ Christi ad actum plene reducta; nec respectus illi, quum nil reale habitui superaddant, possunt tam illimitatam efficaciam ei præstare; nec illa potentialitas videretur unquam posse ad actum perduci. Reprobatio demum qua præfatam illam communem reprobat responsionem, non videtur procedere : quia casus quem ponit est impossibilis, utpote, quod Deus novum effectum produceret, quem producere ab æterno non disposuit, nec decrevit : quod infinitæ perfectioni, sapientiæ ac providentiæ ejus, imo et invariabilitati ipsius derogaret. Rursus, casus ille impossibilitatem includit. Nam dato quod talem effectum produceret, dicendum esset quod ab exordio incarnationis hoc animæ Christi innotuisset.
Præterea quærit hic Doctor, an anima Christi cognoscat omnia actu in Verbo quæ habitu cognoscit in illo. Respondet : Anima Christi quædam cognoscit quæ sunt essentialia gloriæ, et omnia illa cognoscit simul in actu. Quædam etiam noscit quæ non sunt essentialia gloriæ, et talia non cognoscit omnia simul actu. — Verum his objici potest, quia ut dictum est, anima Christi tam perfecte cognoscit Verbum sicut creatura cognoscere potest, atque in Verbo sic cognito, tanquam per unum medium et idem exemplar, cuncta cognoscit et scit uno intuitu quæ Verbum ipsum cognoscit scientia visionis.8 Rursus, si anima Christi sic crescere posset in actuali cognitione, posset et crescere in quadam lætitia, et ita nec esset perfecta, nec in cognitione, neque in gaudio, omnifario modo in fine, hoc est tam extreme sicut natura creata est capax.
Insuper ad id, utrum secundum scientiam illam qua anima Christi scit res in proprio genere seu propria natura, cognoscat omnia, Thomas respondet: Cognitio rerum in proprio genere et cognitio rerum in Verbo differunt, non quantum ad cognita, sed quoad medium cognoscendi: quia cognitio rerum in Verbo fit per Verbum seu per divinam essentiam, loco intelligibilis formæ intellectui creato unitam; cognitio vero rerum in proprio genere fit per similitudines rerum in intellectu exsistentes. Lumen vero sub quo res videtur, utrobique creatum est: quod est lumen naturale, in his quæ per naturalem rationem noscuntur; vel lumen gratiæ, in his quæ cognoscuntur per fidem seu revelationem. Porro Christus secundum animam perfectus fuit in natura et gratia. Quod non fuisset, nisi omnia cognovisset quæ per utrumque lumen possunt cognosci: ideo omnia hujusmodi in proprio genere novit. Sed quia similitudo creata deficit a similitudine ac repræsentatione substantiæ increatæ, idcirco hoc genere cognitionis non agnovit substantiam increatam, nec alia omnia quæ ad perfectionem partis intellectivæ non pertinent, neque secundum naturam, neque secundum gratiam: ut sunt gesta particularium hominum, et consimilia, quæ tamen omnia novit et noscit in Verbo.
Porro ad istud, an istam scientiam habuit anima Christi minorem quam angeli, respondet: Ad cognitionem intellectualem tria requiruntur, quæ sunt potentia intellectiva, lumen quo intelligit, et rei similitudo secundum quam cognitio rei determinatur; et secundum hæc tria potest una cognitio dici potior alia tribus modis. Primo, quantum ad efficaciam cognoscendi, seu certitudinem aut limpiditatem cognitionis, quæ idem sunt, et quæ intellectus ex lumine ipso consequitur. Quumque Christus habuerit lumen gratiæ abundantius angelis, habuit limpidiorem cognitionem quam angeli. Secundo, una cognitio est potior alia quoad multitudinem cognitorum: sicque Christi cognitio perfectior fuit notitia angelorum, quoniam plurium species infusæ sunt animæ Christi quam angelis concreatæ; propter quod de his quæ ad illuminationes spectant hierarchicas, angelos illustravit, ut septimo de Cœlesti hierarchia S. Dionysius protestatur. Tertio, una cognitio est altior alia quantum ad genus cognitionis, quod consequitur naturam potentiæ intellectivæ. Et quoniam Christus cognovit intellectu possibili, cujus objectum est phantasma; idcirco cognovit cum continuo et tempore, utens phantasmatibus tanquam objectis intellectus, non quasi ab eis accipiens species, sed ut circa ea species ponens, ut contingit in eo qui habitum habet, et aliqua actu considerat. Hoc autem cognitionis genere angeli non cognoscunt, sed altiori secundum ordinem naturæ, videlicet sine continuo et tempore. — Hæc Thomas.
Amplius quærit, an Christus habuit scientiam per modum collationis. Respondet: D Hoc ipso quod intellectus noster a phantasmatibus accipit, sequitur quod cognitionem habeat collativam, in quantum ex multis sensibus fit una memoria, atque ex multis memoriis unum experimentum, ex multis quoque experimentis unum universale principium, ex quo alia concludit, sicque scientiam accipit, ut dicitur primo Metaphysicæ et in fine Posteriorum. Hinc sicut intellectus se habet ad phantasmata, ita se habet ad collationem. Ad phantasmata vero se habet dupliciter. Primo, ut ab eis scientiam accipiens: quod est in tiæ (juxta jam dicta) consistit in tribus, p. 261 A'. illis qui nondum habent scientiam, secundum motum qui est a rebus ad animam. Secundo, juxta motum qui est ab anima ad res, in quantum phantasmatibus utitur quasi exemplis in quibus inspicit quod considerat, cujus tamen scientiam prius habebat in habitu. Conformiter duplex est collatio. Una, qua homo procedit ex notis ad inquisitionem ignoti; et talis collatio non fuit in Christo. Alia secundum quam homo ea quæ habitu tenet, in actum ducens, ex principiis considerat conclusiones, sicut ex causis effectus; et talis collativa scientia fuit in Christo. Et per hanc distinctionem solvuntur auctoritates et objecta.
Denuo quærit, an hæc Christi scientia rerum in proprio genere, fuit per habitus plures divisa. Respondet: Ex limpiditate cognitionis contingit quod scientia est magis unita et simplex: quia quanto limpidius videt intellectus, tanto ex paucioribus potest plura cognoscere. Quumque anima Christi præ cunctis creaturis limpidissimam habuerit cognitionem, scientia ejus fuit magis unita, et per formas magis universales quam aliqua scientia creaturæ. Divisio autem habituum in diversis rebus cognoscendis, contingit in nobis ex hoc quod formæ intelligibiles in nobis sunt minime universales: unde oportet ut diversas res per diversas species cognoscamus; diversæque species secundum genus faciunt diversos habitus scientiarum. Hinc angeli, qui habent scientiam magis universalem, utpote a rebus non acceptam, non habent cognitionem de rebus per habitus diversos. Quumque anima Christi habuerit scientiam magis universalem quam angelus aliquis, idcirco non habuit diverssos habitus quibus cognosceret, sed uno habitu cuncta cognovit quæ ad hanc scientiam pertinent, quamvis speciebus diversis.9
Postremo quærit, an Christus quoad hanc scientiam aliquid accepit ab angelis. Respondet: Quoniam eminentia scienscientia Christi nunquam crevit quantum ad genus cognitionis, quia id genus cognitionis sequitur naturam humanam, quæ in ipso semper permansit;10 nec iterum quantum ad numerum scitorum: nam omnia scivit ab instanti conceptionis quæ ad istam spectant scientiam. Crevit autem quantum ad aliquem certitudinis modum. Quum etenim anima nostra secundum naturam sit media inter intellectum purum, qui est in angelis, et inter sensum, dupliciter de aliquibus certificatur: primo ex lumine intellectus, qualis est certitudo in demonstrationibus eorum quæ etiam nunquam sunt visa; secundo ex sensu, ut dum quis est certus de his quæ sensibiliter videt: talisque certitudo acquiritur alicui, etiam quantumcumque per certissimam demonstrationem aliquid sciat, quando sensibiliter videt quod prius non viderat. Hinc delectatur anima in visis, quamvis antea cognitis; et hæc vocatur certitudo experimentalis. Et quantum ad hanc, crevit scientia Christi, in quantum quotidie aliqua sensibiliter vidit quæ ante non viderat. Non autem crevit quantum ad essentiam ipsius scientiæ. — Hæc Thomas in Scripto.
In quibus interdum aliqua loquitur juxta opinionem quam ad tempus habebat, utpote, quod intellectus agens animæ ejus non abstraxit a phantasmatibus species, et quod non habuit scientiam acquisitam de novo experimentalem. Unde et in hujus quæsiti responsione dixit: Per lumen intellectus agentis non fuit in Christo aliqua species de novo recepta in intellectu ejus possibili; sed facta fuit conversio nova ad species quæ erant in phantasia, quemadmodum est in eo qui habet habitum scientiæ eorum quæ imaginatur aut videt. Verum de his aliter scripsit et sensit in tertia parte Summæ, ut patuit.
Præterea in tertia parte, quæstionibus nona ac undecima, super his scribit diffuse, quæ tamen in parte non consonant introductis: Oportet, inquiens, ponere in
Christo scientiam inditam, in quantum a Verbo æterno impressæ sunt intellectui animæ Christi intelligibiles species, ad cognoscendum omnia ad quæ intellectus possibilis est in potentia: sicut a Verbo æterno impressæ sunt menti angelicæ in principio creationis intelligibiles species. Hinc sicut in angelis ponitur duplex cognitio, scilicet matutina, qua cognoscunt res in Verbo, et vespertina, qua eas cognoscunt in propria natura per inditas sibi species; sic præter increatam Christi scientiam, ponitur in anima ejus scientia beatificæ visionis, qua ipsum Verbum cognoscit, et res in Verbo; scientia quoque infusa seu indita, sicut expositum est. — Si autem quæratur, an anima Christi secundum hanc scientiam intelligere potuit, non se ad phantasmata convertendo; dicendum quod imo, quoniam fuit non solum viatrix, sed etiam comprehendens, et dominium habens super proprium corpus, nec obligata aut subdita corpori, neque dependens ab q. XI, a. 2.
Ibid. a. 5. illo. — Denique, si quæratur, an scientia animæ Christi fuit habitualis; dicendum, quod scientia indita habitualis in ea fuit, et potuit ea uti et non uti. Scientia autem rerum in Verbo, indesinenter fuit et est in ea in actu. — Præterea respondendo ad
Ibid. a. 5.
Ibid. a. 6. istud, an scientia indita Christi fuit per habitus diversos: Scientia (ait) indita animæ Christi habuit modum animæ humanæ connaturalem, cui connaturale est recipere species in minori universalitate quam angeli: ita scilicet quod diversas naturas specificas per diversas intelligibiles species noscat. Ex hoc autem contingit quod in nobis diversi sunt habitus scientiarum, quia diversa sunt scibilium genera, in quantum ea quæ reducuntur in unum genus, eodem scientiæ habitu cognoscuntur: prout primo Posteriorum habetur, quod una scientia est, quæ est subjecti unius generis. Hinc scientia indita Christi per diversos habitus fuit distincta. — Hæc in Summa. Et ista responsio a responsione ad idem quæsitum ex Scripto inducta, dissonare videtur.
Ibid. a. 6.
At vero Albertus circa hæc multa conscribit: Anima (dicens) Christi scit omnia quæ scit Deus, sed non omnia modo eodem. Infinitatem namque Dei non cludit comprehendendo; imo solus Deus se comprehendit: etenim sibi soli ipse finitus est, eo quod nihil sui sit extra ipsum. Attamen anima Christi comprehendit omnia scita a Deo quæ non sunt ipse Deus. Quum ergo objicitur, quod Deus scit infinita; hoc dupliciter potest intelligi, utpote, quod sciat infinita per numerum, vel infinita quasi in mensura quæ est ipse. Et hoc secundo modo verum est, quod scit quædam quæ sunt ipse, quæ et vere et penitus sunt infinita, ut infinitam sapientiam, infinitam potentiam suam. Infinita autem per numerum seu numero, non sunt nisi secundum quid, videlicet in potentia infinitæ additionis, ut ait Philosophus; atque in potentia causæ efficientis, quoniam potest facere infinita et scit se hoc posse. Et tamen non sequitur, quod infinitorum actu species sint in ipso; nec sequitur inde, quod Deus sciat infinita, nisi scire sit idem quod infiniti scientiam habere. Hinc quamvis anima Christi sciat omnia quæ scit Deus, non tamen sequitur, quod sciat infinita.
Verum quidam hic aliter dicunt, dicentes triplicem esse in Deo scientiam, utpote approbationis, visionis, et simplicis intelligentiæ, etc., ut supra, et dicunt, quod anima Christi sciat omnia quæ scit Deus primo et secundo modo, non tertio. Sed ex hoc sequitur duplex inconveniens: unum, quod anima Christi non parificetur Deo in numero scitorum: cujus oppositum dicitur in littera sine exceptione; aliud, quod nesciat mala, quoniam illa simplici intelligentia noscuntur. — Hæc Albertus.
Verior autem videtur positio præinducta, quod scilicet anima Christi infinite deficiat a numero vel potius ab innumerabilitate scitorum quæ superincomparabilis Deus scit scientia simplicis intelligentiæ, sicut probatum est et communior
Cf. p. 257 D. p. 256 B ets, tenet sententia. Nec prævalent quæ contra prætactam objicit responsionem. Non enim est inconveniens dicere, quod anima Christi non parificetur Deo in numero scitorum scientia simplicis intelligentiæ. Quod vero Magister affirmat in textu sine exceptione, intelligendum est sane cum congrua modificatione, sicut in consimilibus multis, non superficialiter tantum et illimitate. Nec ex illa responsione rite concluditur, quod anima Christi non sciret mala. Nam mala culpæ subintelliguntur per bona eis opposita; scientia quoque reprobationis, per scientiam approbationis. Nec verum est, quod hujusmodi mala, aut etiam mala*, solum sciantur a Deo scientia simplicis intelligentiæ, nisi de quid nominis contendatur.11*
Denique Deum actualiter cognoscere infinita cognitione simplicis intelligentiæ, Augustinus non solum affirmat, sed etiam probat per hoc quod noscit infinitas species numerorum: imo hoc addo, quod Deus omnipotens et immensus cognoscit infinities infinita; nec solum cognoscit infinitas species numerorum, sed etiam infinita individua cujuslibet talium specierum. Et nisi universa et singula quæ in sua omnipotentia virtualiter atque causaliter continentur, cognosceret, nequaquam perfecte et plene cognosceret omnipotentiam suam. Nec iterum verum est istud, Si infinitæ species numerorum essent in scientia Dei, ipse produceret eas. Multa namque et innumerabilia ac simpliciter infinita, sunt in omnipotentia et scientia Dei, quæ nunquam fuerunt, sunt, nec erunt; nec superfelicissimus Deus potest tot aut tanta producere, quin possit (quantum in ipso est) in infinitum plura atque majora efficere. Nec dubium quin omnia illa distincte cognoscat, nisi stemus in terminis vocabulorumque usu: quod vile et frivolum est. Amplius, super primum est declaratum, an et qualiter in Deo superbenedicto sunt infinitæ ideæ, infinitæque rationes exemplares, ac etiam infinita attributa, prout Ægidius et Henricus exponunt.12 Si tamen nomen ideæ, seu exemplaris, restringatur ad ea dumtaxat quæ cognoscuntur a Deo scientia visionis, palam est quod in Deo non sunt infinitæ ideæ, infinitæve rationes exemplares.
Hoc quoque pensandum, quod triformis illa distinctio scientiæ Dei reduci potest et satis continetur in distinctione biformi seu duplici, qua asseritur, quod in Deo est duplex scientia, utpote visionis et simplicis intelligentiæ. Scientia namque approbationis in scientia visionis includitur.
Porro Udalricus præhabitis partim concordat, et in parte dissentit: Forma, inquiens, perficiens intellectum possibilem in potentia, non est nisi lux intellectus agentis. Unde dum totus intellectus agens unitus est intellectui possibili ut forma ipsius, tunc intellectus possibilis est in actu, et potest naturales suas operationes elicere. Et quamvis hæc lux sit habitus ac species per quam intellectus possibilis cognoscit in universali omnia intelligibilia, quia illorum similitudo est lux hæc; non tamen potest per eam omnia determinate cognoscere, sed sicut ad cognitionem rerum materialium per earum species determinatur, ita per lumen divinum huic lumini additum, atque cum ipso informante intellectum possibilem, perficitur intellectus possibilis ad determinatam (sicut possibile est) spiritualium super se exsistentium cognitionem, prout de philosophis ait Apostolus: Deus enim illis revelavit.13 Quumque constet hoc lumen communicatum esse animæ Christi in tota perfectione qua communicari potest creaturæ, et ipsum non solum sit lux, sed etiam species in qua res determinata cognitione videntur, sicut in uno solo lumine prophetico viderunt Prophetæ multa determinate; dico hanc lucem superfusam esse animæ Christi in sua ratione completa, videlicet prout est una species simplex secundum rem, quæ secundum diversos respectus diversasque rationes est similitudo omnium rerum quæ fuerunt, sunt, et erunt, quæ om-
C D nia in ea perfecte intelligi potuerunt. Ideo dico Christum non cognovisse res in propria natura per plures species concreatas, sed per unum habitum lucis, seu per unam speciem et formam omnium exemplarem. Est etiam ista scientia una, quia per unum est habitum unamque speciem. Hæc Udalricus.
Quæ non solum S. Thomæ ac aliis multis, sed dictis quoque Alberti contrariari videntur. Ait quippe Albertus : Omnia cognosci non queunt in uno, nisi in illo uno in quo omnia quodammodo unum sunt, puta in Deo. In nullo autem habitu angelorum vel natura sunt omnia aut relucent : quoniam ea quæ subjacent libero arbitrio, non sunt ordinata; nec aliquid potest in ea cognoscendo comprehendenda, prout a futuro dependent, nisi solus Deus : ergo anima Christi non potuit ista cognoscere nisi in Deo. Hinc sine præjudicio dicimus, quod anima Christi non cognovit omnia nisi in Deo. Verumtamen anima Christi habet habitum in quo cognoscit omnium naturalium ordinem ac processum. Hæc Albertus.
Addit quoque Udalricus : Dicunt quidam, hanc Christi scientiam esse collativam : quod non credo verum, quia scientia collativa in rationis consistit discursu a causa in causatum, qualiter Christus non cognovit, sed simplici intuitu. — Istud dictis Thomæ specialiter obviat, jamque ex rationabili Thomæ distinctione elici potest, quod istud contra ipsum non militat. Unde positio illa sancti Doctoris rationabilior approbatur.
Denique Petrus in introductis sequitur Thomam. Richardus quoque pro maxima parte ; attamen dicit scientiam animæ Christi non esse collativam : quod et verum est eo modo quo ipse utitur complexo collativæ scientiæ, quo alii utuntur extensius; sicque videtur hoc in usu consistere terminorum. Durandus vero in hoc sequitur Thomam, ponendo et assequendo ejus distinctionem; et in ceteris ex Thomas nunc recitatis, eum secutus videtur.
Footnotes
Chapter 111 of 201