Quæstio 4
Ultimo quæritur, An animæ seu humanitati Christi data sit omnipotentia.
Videtur quod sic, quoniam ipse in Evangelio protestatur, Omnia possibilia sunt credenti :1 ergo multo plus legislatori novi Testamenti ac fidei. Apostolus quoque, Omnia (inquit) possum in eo qui me confortat :2 ergo amplius Christus homo omnia potuit, communicatione ac participatione divinæ potentiæ; et ita omnipotens fuit. Præsertim quia et ipse post resurrectionem testatus est : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra;3 itemque ante passionem, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus :4 quæ de Filio secundum naturam assumptam dicta videntur. Præterea sicut scientia, ita potentia est quædam divina proprietas : ergo sicut Christo homini data est omniscientia, segundum viam et modum prætactos, ita et omnipotentia; sin autem, quæritur cur non.
In oppositum est, quod omnipotentia est infinita potestas et efficacia illimitata, cui et convenit virtus creandi : quæ nulli creatæ atque finitæ possunt convenire essentiæ.
Ad hoc respondet Albertus : Potentia infinita non est communicabilis alicui enti creato. Nec est simile de scientia atque potentia, quia scientia potest haberi per alterum, sicut per Verbi præsentiam; potentia autem egreditur ab essentia propria. — Si autem objiciatur, quia scivit creare, ergo scivit illum actum exercere; nullus autem scit exercere quod non potest : dicendum, quod scivit creare, id est, qualiter res creantur; non tamen scivit creare operante scientia, sicut practicus operatur. Hæc Albertus.
Hinc Udalricus : Humanitati (ait) Christi nec communicata est nec communicari potest omnipotentia, quoniam omnipotentia impotentiam omnem excludit. Creatura autem ex hoc ipso quod creatura est, habet impotentiam subsistendi per se, quoniam necessario a sua dependet causa. Quumque esse ejus individuetur ac determinetur per suum quod est, necessario est finitæ essentiæ ac virtutis. Nec valet quod quidam dicunt, quod omniscientia est ei communicata: quia probatum est, quod illa omniscientia, quæ dicit infinitatem scientiæ, non est ei communicata. Hæc Udalricus.
Thomas quoque: Unumquodque (inquit) activum est, secundum quod est ens actu; unde quanto aliqua habent deficientius esse, tanto minus sunt activa, ut patet de materia prima, in qua non est activa potentia, quum sit infimum entium. Hinc potentia activa commensuratur essentiæ. Ideo sicut animæ Christi communicari nequivit habere infinitam essentiam, ita nec sibi nec alteri creaturæ omnipotentia. Verumtamen credo, quod omnis potentia quæ alicui creaturæ communicari potest, ei communicata consistat multo abundantius, ut scilicet materia elementaris magis obediret sibi ad nutum quam qualitatibus activis, vel etiam virtuti cœlesti; et quod magis potuisset movere cœlum quam aliquis angelus. — Nihilo minus omnipotentia data est Christo, quantum ad suam personam, ab æterno per generationem divinam, et quantum ad naturam humanam, in ipsa conceptione: non quod natura humana aut aliqua pars ejus omnipotentia informetur, ita ut omnipotens valeat dici, sed secundum modum quo naturæ in Christo communicant sibi invicem alias suas proprietates propter unitatem personæ. Et hoc in Christi resurrectione est manifestatum: idcirco tunc dicitur data, juxta modum loquendi quo res dicitur fieri dum innotescit. — Amplius, Christus habuit omnium scientiam, non tantum speculativam, sed etiam practicam, non qua ipsas res faceret, sed qua scivit qualiter a Deo sint factæ. Scientia quoque practica non est causa rei sufficienter, nisi ei adsit potentia rei activa. Hinc Christus habuit scientiam omnium practicam, sed non practice: quia non ordinavit eam ad opus. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Udalricus in Summa sua, libro quinto.
Insuper tertia parte, quæstione tertiadecima: Alia (ait) ratio est de scientia, alia de potentia activa.5 Nempe (ut aliqui dicunt) potentia activa consequitur rei naturam, quoniam actio consideratur ut egrediens ab agente; scientia vero non semper habetur per ipsam scientis essentiam, sed potest haberi per assimilationem scientis ad scita, secundum similitudines susceptas. Verum hæc ratio non videtur sufficere, quoniam sicut aliquis potest cognoscere per similitudines aliunde susceptas, sic potest agere potensque esse per formam ab alio sumptam: quemadmodum aqua seu ferrum calefacit per calorem ab igne susceptum. Non ergo per hoc impeditur quin, sicut anima Christi per similitudines omnium rerum sibi a Deo influxas potest cuncta cognoscere, ita per easdem similitudines possit res ipsas efficere. Est ergo ultra considerandum, quod illud quod a superiori natura in inferiori recipitur, est ibi secundum modum inferiorem. Quumque anima Christi sit multo et ineffabiliter inferioris naturæ quam divina natura, similitudines rerum in ea susceptæ, sunt multo inferioris gradus et perfectionis quam in mente divina. Idcirco scientia animæ Christi inferior prorsus est quam divina scientia, imo divina perfectior est quantum ad modum sciendi, et item quantum ad numerum scitorum, quoniam anima Christi non cognoscit omnia quæ Verbum facere potest (quæ tamen Deus cognoscit scientia simplicis intelligentiæ), quamvis cognoscat omnia præsentia, præterita et futura, quæ Deus cognoscit scientia visionis. Similiter quoque similitudines rerum inditæ animæ Christi non adæquant virtutem divinam in agendo, ut scilicet possint omnia agere quæ potest Deus, aut etiam eo modo quo Deus. Agit enim Deus infinita virtute, cujus creatura capax non est. Hæc Thomas in tertia parte. In quibus evidenter fatetur, animam Christi non cognovisse omnia quæ Verbum cognoscit scientia simplicis intelligentiæ, sed ea omnia quæ Verbum cognoscit scientia visionis.
Quærit quoque in tertia parte, an anima Christi habuit omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.6 Respondet: Duplici distinctione hic opus est. Prima est ex parte immutationis creaturarum, quæ triplex est: una naturalis, quæ fit a proprio agente secundum cursum naturæ; alia miraculosa, quæ fit ab agente supernaturali; tertia, secundum quod omnis creatura de se vertibilis est in nihil. Secunda distinctio est ex parte animæ Christi: quæ primo considerari potest secundum propriam naturam atque virtutem naturalem sive gratuitam; secundo, ut est instrumentum Verbi, cui unita est. Loquendo ergo de anima Christi primo modo, potentiam habuit ad effectus animæ convenientes, ut sunt regere corpus, et disponere actus humanos; et item ad illuminandum per plenitudinem gratiæ ac sapientiæ suæ omnes rationales creaturas. Porro loquendo de anima Christi secundo modo, habuit instrumentalem virtutem ad universas miraculosas immutationes, ordinabiles ad finem Incarnationis, qui est instaurare omnia, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terris.7 Immutationes vero creaturarum prout sunt in nihil vertibles, correspondent rerum creationi, qua ex nihilo sunt productæ. Ideo sicut solus Deus potest creare, sic et creata in nihil redigere, qui et solus ea in esse conservat ne in nihilum decidant.
Amplius, si quæratur, an anima Christi habuit omnipotentiam respectu proprii corporis;8 respondendum, quod loquendo de anima illa primo modo, sic sicut non potuit immutare alia corpora a cursu ac ordine naturali, ita nec proprium corpus a naturali dispositione. Sed loquendo de ea secundo modo, sic ejus potestati subdebatur totaliter omnis dispositio proprii corporis. Attamen, quoniam virtus actionis non proprie attribuitur instrumento, sed principali agenti, talis omnipotentia magis adscribenda est ipsi Verbo quam animæ. — Hæc idem in eadem.
Sed quoniam anima Christi, quantum ad vires suas superiores, fuit excellentissime Deo fruens, et beatissima prorsus per respectum ad increatum objectum; videtur dicendum, quod loquendo de anima Christi secundum suam virtutem gratuitam sive glorificam, potuit proprium corpus a naturali dispositione immutare, dotesque corporis glorificati derivare in illud, et ei ad nutum plenissime dominari ac imperare; quamvis hoc totum dispensative fuit suspensum, propter exhibenda et complenda nostræ redemptionis mysteria: quod infra probabitur ex epistola S. Augustini ad Dioscorum.
At vero Petrus: Unumquodque, asserit, secundum quod est in potentia, habet pati atque recipere; secundum vero quod est in actu, habet agere. Hinc infinitas activæ potentiæ ponit infinitum actu; infinitas autem passivæ potentiæ, non nisi infinitum potentia. Quumque in creatura esse non valeat infinitum actu, sed tantum potentia: ideo creaturæ dari non potest infinita activa potentia, quoniam esset infinita essentia; sed passiva potest, ut patet in materia prima, quæ est in potentia respectu infinitarum formarum, et in continuo, quod est in potentia infinitarum divisionum. Quum ergo omnipotentia ponat in creatura activam potentiam infinitam, non autem omniscientia, sed tantum passivam, non potuit humanæ naturæ in Christo communicari omnipotentia sicut omniscientia. Hæc Petrus.
Richardus quoque hic sciscitatur, utrum anima Christi facere posset, non mediante opere naturæ, impressiones quæ per naturam in inferioribus fiunt. Respondet: Ad hoc quidam dixerunt, quod humana anima sua naturali virtute aliquando facere possit tales impressiones: sed hoc falsum est, et reprobatum libro secundo, septima distinctione.9 Alii dicunt, quod quamvis anima sua naturali virtute non possit hoc, anima tamen beata, potissime Christi, propter excellentiam suæ beatitudinis et superexcellentiam suæ exsistentiæ actualis, facere posset tales impressiones.10 Et isti concedunt, quod valeat transmutare materiam ad formam substantialem et accidentalem, sublimiori modo quam transmutetur opere naturæ. Quibus objicitur, quia secundum evangelicam veritatem et Sanctos, Christus per miracula quæ fecit, ostendit se Deum esse: quæ probatio videoretur inefficax, si illa fieri potuissent virtute creata. Quamvis autem per beatitudinem animæ Christi et exsistentiam suam in Verbo, sit in eo virtus supernaturalis, non tamen transcendit terminos virtutis creatæ. Hæc Richardus.
Concordat his Alexander: Anima (dicens) Christi non habuit nec habet omnipotentiam sicut omniscientiam, nisi eo modo quo dicitur habuisse deitatem. Nam omnipotentia dicit principium et causalitatem, quæ creaturæ competere nequeunt incontracte; omniscientia vero non dicit hæc, sed solum similitudinem ad res omnes. Potestas quoque creandi non est communicabilis creaturæ, quoniam creaturæ convenit agere ex suppositione materiæ.
Quærit item hic doctor, utrum anima Christi habuit omnium voluntatem, sicut habuit omnium rerum scientiam. Videtur quod sic, quoniam voluit omne bonum. Respondet: Voluntas et consensus dicuntur dupliciter. Est enim voluntas appetitus rei ut sit, vel rei ut fiat. Primo modo est in anima Christi voluntas omnium: sic namque voluntas dicitur respectu exsistentiæ boni; non autem secundo modo: sic enim dicitur voluntas respectu operationis boni. Non autem fit omne bonum quod anima Christi, quantum in se est, vult fieri. — Hæc Alexander.
Petrus vero ad hoc respondet: Voluntas comparatur ad aliquid dupliciter: primo, ut ad effectum; secundo, ut ad solum objectum. Primo modo in Christo non fuit voluntas omnium quæ vult Deus, secundo modo fuit.
Durandus demum scribit quod et in Scripto Alexandri habetur, quod scilicet dupliciter aliquid possumus, utpote, potestate formaliter nobis inhærente, et potestate alterius nobis adsistentis. Primo modo anima Christi non habuit omnipotentiam, sed secundo modo, sicut et deitatem.
Præhabitis etiam consonant scripta Antisiodorensis, qui inter cetera dicit, quod quidquid Verbum scit ab æterno, anima Christi agnoscit a primo incarnationis instanti. Quod verum esse constat ex dictis, si intelligatur de scientia visionis ipsius Verbi, non de scientia simplicis intelligentiæ, ut et Durandus fatetur. — Atque ut rursus Antisiodorensis testatur, potius data est animæ Christi omniscientia quam omnipotentia, quoniam anima illa a sui exordio fuit eminenter beata. Ad beatitudinem vero potius spectat scientia quam potestas.
Thomas autem de Argentina sentit, quod anima Christi cognovit infinita notitia habituali, prout supra ex Bonaventura inductum est.11 Item affirmat, quod in Christo fuit scientia habitualis acquisita: quod ex S. Thoma jam tactum est.12
Footnotes
Chapter 112 of 201